Quaestio 10
Quaestio 10
Utrum doctor in theologia possit determinare ea quae ad solum papam pertinent
Deinde circa hoc quaerebatur unum ex parte doctorum theologicae facultatis habentium auctoritatem docendi ratione ofhlicii magistralis, videlicet utrum aliquis doctor in theologia possit in cathedra determinare ea quae ad solum papam pertinent,.sive possit determinare et asserere alteram partem in dubiis quae oriri possunt in his quae a solo papa sunt condita vel statuta. Et arguebatur quod magister et cetera, non possit et cetera, quia cuius non est aliquid interpretari, eius non est ilud determinare, quia omnis oratio definitiva sive determinativa est interpretativa, sed non e converso secundum Boetium. Sed talia quae a solo papa sunt condita, ab ipso solo habent interpretari, ergo et determinari.
Contra. Ad rationem pertinet inquirere de dubiis, et de illis post inquisitionem iudicare et determinare. Sed ea quae condita sunt a papa possunt esse dubia. Ergo de illis sapiens praecipue ratiocinando potest inquirere et determinare. Sed doctor in theologia debet esse inter alios de numero sapientum. Ergo et cetera.
On this page