Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

Utrum liceat decimas vendere carius ratione solutionis differendae

QUAESTIO XI (LONGA) Utrum liceat decimas vendere carius ratione solutionis differendae.

Deinde circa actus communes quaerebantur duo, unum quantum ad actum venditionis, videlicet utrum liceat decimas vendere carius ratione dilationis solutionis faciendae. Deinde quaerebatur unum quantum ad actum gratuitae donationis, videlicet utrum uxor possit dare eleemosynam invito et contradicente marito.

Ad primum istorum sic proceditur, et arguitur quod non licet decimas vendere carius ratione dilationis solutionis, quia quod prohibitum est et non licet in bonis temporalibus communibus, debet intelligi prohibitum et illicitum in bonis ecclesiasticis deputatis personis spiritualibus. Sed aliqua bona temporalia communia non licet vendere carius propter dilationem solutionis. Ergo minus licet de istis.

Contra. lllad quod fit a personis ecclesiasticis et spiritualibus non videtur esse illicitum. Sed religiosi et clerici sic consueverunt vendere suas decimas. Quare et cetera.

Dicendum quod cum in commutatione emptionis et venditionis sive etiam locationis quae est quaedam venditio ad tempus, debeat aequalitas secundum iustitiam conservari, ut unus non recipiat plus de eo quod est alterius quam det ei de suo quantum est de ratione contractus, constat quod pro dilatione solutionis faciendae non est res carius vendenda vel locanda quam valeat pro tempore venditionis. Si ergo vendat vel locet aliquis aliquid pro pretio non solvendo secundum communem consuetudinem sed tempore posteriore, propinquiore vel remotiore, ut contingit in venditione decimarum et huiusmodi fructuum vel locatione praediorum vel domorum in quibus emens pro hora contractus! non recipit vel consequitur quicquid ex re empta vel locata ratione emptionis vel locationis intendit, nec vendens vel locans transfert in ementem vel locantem quicquid circa rem emptam vel locatam transferre potest, quia non dominium, sed usum simplicem vel usum fructuum vel huiusmodi, quando pro certo pretio talia venduntur vel locantur quod quidem pretium communiter recipi et solvi consuevit de bonis et fructibus levandis et recipiendis, — si, inquam, tale quid vendatur vel locatur pretio maiore eo quod solutio differtur plus quam communiter consuevit differri, solutio talium est usura, non quidem quia minus reciperetur si statim | solveretur, cum talium solutio communiter fieri non consuevit tempore venditionis vel locationis (alioquin communiter minus competenter possent de talibus homines facere utilitatem suam), sed quia plus recipitur quam consuevit recipi[t] tempore communis solutionis et cetera. Videtur etiam quod si emens, eo quod in continenti solveret pretium quod communiter non solvitur nisi tempore posteriore, minus det quam si postea solveret, committere£ usuram, ut patet in locatione domorum et huiusmodi.

Primum istorum ex quo etiam sequitur secundum, patet per illam decretalem Extra de usuris, Consuluit , ubi dicitur: consuluit nos tua devotio an ille in iudicio animarum usurarius debeat iudicari qui merces suas longe maiore pretio distrahit si ad solutionem faciendam prolixi temporis dilatio prorogetur quam si ei in continenti pretium persolvatur. Et infra: talis iudicandus est male agere et ad ea quae taliter sunt accepta restituenda in animarum iudicio efficaciter inducendus. Si autem aliquis habeat rem quae statim vendi possit sic quod totaliter transferatur in emptorem quicquid de illa potest a vendente transferri, utpote bladum vel vinum iam in horreo vel cellario recollectum, et pro quibus pretium consuevit dari in continenti cum venditur, si talis res consuevit plus et minus valere secundum diversitatem temporum (et ideo aliqui potentes custodire custodiunt illam usque ad tempus quo solet plus valere; indigentes vero vendunt prius secundum quod indigentia compelluntur), — tunc si dives habens huiusmodi rem, utpote frumentum in principio hiemis, cum solet valere decem solidos, vel triticum, quod non intendit vendere ante principium Augusti, cum solet valere duodecim solidos [vel triticum], et velit aliquis non habens paratam pecuniam et indigens frumento pro tempore praedicto, scilicet in principio hiemis, emere ab illo frumentum, — videtur quod licite poterit vendere carius quam valeat tempore venditionis sive in tempore in quo vendit, dum tamen non vendat carius quam communius valere consuevit tempore solutionis, scilicet tempore pro quo vendit, ut pro duodecim solidis vel parum plus vel minus, ita tamen quod non recedat notabiliter a medio secundum communem consuetudinem aestimando. Licet enim unicuique rei suum pretium imponere prout vult, dum tamen non excedat notabiliter pretium quod solet communiter aestimatione vel consuetudine statui, et hoc scilicet quod nunc dictum est de cariore venditione rei quam valeat tempore venditionis, confirmari potest. Quia hoc videtur dicere illa decretalis Extra, capitulo : in civitate tua dicis saepe contingere quod quidam merces aliquas comparant quae tunc ultra quinque libras non valent et promittunt se sex libras statuto termino soluturos, et ita venditores peccatum incurrunt nisi dubium sit merces illos plus vel minus solutionis tempore valituras. Hoc idem expressius dicitur Extra, capitulo Naviganti ubi dicitur: ratione dubii, Glossa : si certum esset quod tempore solutionis minus valerent, usurarius esset censendus ; sed non sic cum emptor et venditor ratione dubii probabilis aequaliter commodum et incommodum ex dilatione expectat. Glossa : a talibus contractibus qui dicuntur liciti ex tali dubio esset potius propter periculum abstinendum, quoniam frequenter fingunt se aliqui dubitare ubi dubitandum non est. Tamen in talibus sunt homines suae conscientiae relinquendi. Excusari enim potest qui pannos, vinum, granum vel alias merces vendit, ut amplius quam valeant tunc in certo termino recipiat pro eisdem, si tamen ea tempore contractus non fuerat venditurus.

Per praedicta patet responsio ad quaestionem et ad argumenta. Nam si aliquis clericus velit vendere fructus perceptos de decima sua sive etiam dare | huiusmodi fructus percipiendos ad firmam, ut videbatur intendere quaerens quantum ad primum casum, si jam habet penes se fructus et non vellet eos pro tunc vendere, — tunc si carius vendat, quia pro tempore solutionis plus solent communiter valere, non incurritur usura. Si autem non habet sed habiturus est, tunc etiam de facto non potest carius vendere quam valeant tempore venditionis si solutionem statim velit recipere; fatuus enim esset sic emens cum ab alio posset emere pro minore. Si autem minus recipiat quam valeazt tunc et minus valiturae etiam sunt pro tempore colligendorum fructuum sive recipiendorum, neuter peccaret. Sed si minus recipiat quam probabiliter aestimatur quod dicti fructus valere debeant tempore quo recipientur, peccatum est ex parte ementis.

In secundo casu patet quod si aliquis velit dare ad firmam sic quod carius det propter prolongationem terminorum solutionis plus quam scilicet communiter fieri consuevit, videtur illicitum. Per hoc patet responsio ad argumenta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11