Quaestio 12
Quaestio 12
Utrum uxor possit dare eleemosynam invito et contradicente marito
Ad secundum praedictorum sic proceditur et arguitur quod uxor potest dare eleemosynam invito et contradicente marito, quia illud propter quod aliquis laudatur non solum est licitum sed virtuosum. Sed beata Lucia commendatur ex hoc quod eleemosynas dabat irrequisito, immo etiam non consentiente sponso. Quare et cetera.
Contra. Secundum Apostolum , prima ad Corinthios, undecimo, vir est caput mulieris et cetera. Sicut ergo membra corporis capiti subsunt et ab ipso reguntur, ita et mulier debet subesse viro et gubernari ab ipso. Sed qui debet gubernari et regi ab alio, non debet facere aliquid contra eius voluntatem vel prohibitionem. Quare et cetera.
Dicendum quod cum nullus possit aliquid dare sive de aliquo eleemosynam facere nisi pro quanto habet ius et dominium in illa re vel quantum ad proprietatem et plenam possessionem, et ex consequenti quantum ad dispensationem, vel saltem quantum ad dispensationem, — ili qui subsunt aliis quantum ad proprias personas et bona exteriora in quantum illis subsunt, nec de se ipsis nec de bonis exterioribus possunt uti contra voluntatem et praeceptum superioris, quia in tantum in quantum secundum ista subsunt, dispensatio et dispositio illorum ad superiorem pertinet. Unde cum monachus vel religiosus subsit suo superiori, quantum ad personam propriam et quantum ad bona exteriora quibus utitur humana fragilitas, pro quanto se in talibus superiori suo subiecit, non potest de se ipso nec de huiusmodi bonis facere aliquid contra eius voluntatem; immo etiam non nisi secundum eius voluntatem. Et ideo cum non habet aliquam administrationem bonorum exteriorum, nihil potest dare pauperibus 'sine voluntate explicita et actuali vel implicita et habituali superioris, nisi in. extrema necessitate in qua ex divino praecepto quo tenemur proximos diligere magis tenemur oboedire Deo quam homini, et ita proximo in extrema necessitate existenti subvenire etiam contra praeceptum cuiuscumque superioris. Sed de hoc nihil ad propositum.
Cum igitur uxor subsit potestati viri, quantum ad corpus vel personam suam et quantum ad bona exteriora sive ipsorum dispensationem, ideo nec votum abstinentiae sine consensu viri potest emittere et etiam si emiserit vir potest revocare. Et hoc est quod dicitur trigesima tertia, quaestione quinta : manifestum est, ita voluisse legem feminam sub viro esse, ut nulla eius vota quae abstinentiae causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor vir fuerit permittendo et cetera. Quia licet in debito coniugii aeque mulier habet potestatem viri sicut vir mulieris, et ideo votum continentiae vir non potest facere contra voluntatem uxoris, in ceteris tamen vir est caput mulieris et cetera, et mulier est paene famula eius, ut ibidem dicitur capitulo Haec imago . Hoc etiam convenit monacho vigesima !, quaestione quarta : monachis non licet votum vovere sine consensu abbatis. Si | autem voverint, frangendum est. Item eadem ratione non potest uxor quicquid dare de rebus communibus sibi et marito sine consensu mariti. Unde eadem quaestione, capitulo Ouod Deo pari consensu , Augustinus dicit ibi cuidam coniugatae: nihil de tua veste, nihil de auro vel de argento vel pecunia vel rebus terrenis tuis sine arbitrio eius facere debuisti. Et ibi dicit Glossa quod duplicem servitutem habet vir in uxore, unam ad debitum, aliam ad ministerium. Cum ergo vir habeat plenam potestatem dispensandi et disponendi de bonis temporalibus etiam ad mulierem pertinentibus, videtur quod de nulla re nec etiam de dote quae datur propter onera matrimonii supportanda quae magis pertinet ad ipsam quam res aliae, possit uxor eleemosynam facere nisi in quantum hoc procedit de licentia et voluntate viri explicita et in actu, vel implicita et in habitu.
Si tamen habeat secundum consuetudinem alicuius terrae aliqua bona paraphernalia, id est, aliquas res proprias praeter dotem, a para quod est iuxta, et pherna' quod est dos, potest de illis libere etiam invito marito facere eleemosynam. In quibusdam enim locis huiusmodi paraphernalia locum non habent, sed eo ipso quod vir ducit uxorem, omnia quae habet uxor intelligitur accipere in dotem, et eadem ratione etiam omnia quae postea acquirit vel lucratur transeunt in potestatem et dominium viri, sicut etiam quae acquirit vel lucratur monachus in dominium monasterii, et ideo etiam habet solus vir omnium administrationem quae habuit uxor et quae acquirit, nisi quantum de consuetudine honesta aut de licentia viri praedicta conceditur uxori. Si enim cum uxor tradit se marito intelliguntur tradi quaecumque habet uxor, multo magis etiam omnia quae postea quocumque modo acquirit uxor intrant dominium et possessionem sive proprietatem ipsius vir. Hoc enim exigit bonum et perfectio cuiuslibet multitudinis sive communitatis, quod unus sit qui principetur et habeat potestatem administrandi secundum quod competit unicuique; in domo autem hoc competit patri familias. Unde de rebus sic principaliter ad administrationem viri pertinentibus quae tamen secundum consuetudinem solent ad dispensationem uxorum pertinere ut de pane, vino et huiusmodi aliis communibus domesticis et familiaribus, potest et debet pro se et pro viro quasi negotium commune gerendo facere eleemosynas, moderate tamen secundum quantitatem facultatum viri sive communium, et secundum maiorem et minorem multitudinem et necessitatem pauperum, et secundum condicionem ipsorum. Nam magis coniunctis magis est providendum.
Unde non videtur habere necessitatem distinctio qua dicitur quod uxor aut est lucrosa et negotiosa aut non, sed otiosa, quia quantumcumque fuerit lucrosa, ea tamen quae lucratur efficiuntur sub potestate domini ad dispensandum et administrandum. Verumtamen facilius debet habere licentiam disponendi de talibus quam aliis, et facilius potest sibi conformare conscientiam etiam absque licentia expressa quod hoc implicite et in habitu velit maritus et cetera. Et etiam quantum ad alia bona potest sibi uxor formare conscientiam ex qualitate sive condicione eius cui vult dare, utpote si sit multum indigens aut si sit coniunctus et cetera, cogitans quod si maritus hoc attenderet et videret, huiusmodi factum sibi placeret. Sed si sciat hoc omnino esse contra voluntatem et praeceptum mariti, nullo modo aliquid dare debet nisi in extrema necessitate, ubi eius praecepto non astringitur. Ouantum ad hoc cavere sibi! debet uxor ne propter vehementem affectionem quam habet ad aliquos quibus dare vellet, obnubiletur in aestimando velle virum ? hoc si sciret, aut etiam ne confidens in hoc quod ipsa aestimat magnum bonum esse dare tali, iudicet hoc etiam debere velle maritum, aut si non vellet, malus esset: frequenter enim sunt talia iudicia falsa. Et etiam licet male faceret maritus si hoc non vellet, ipsa tamen non potest dare, cum etiam ipse | possit male facere retractando votum mulieris et tamen teneatur mulier oboedire, ut dicitur in capitulo superiore .
On this page