Quaestio 13
Quaestio 13
Utrum omnes habitus morales sint in voluntate ut in subiecto
Deinde circa habitus quaerebantur duo, unum pertinens ad habitus virtuosos, scilicet utrum omnes habitus morales sint in voluntate ut in subiecto. Deinde quaerebatur secundo unum pertinens ad habitus vitiosos, scilicet de peccato originali in comparatione ad peccatum actuale, scilicet utrum peccatum originale sit maius peccatum quam peccatum actuale.
Ad primum istorum sic proceditur, et arguitur quod omnes virtutes morales sint in voluntate sicut in subiecto, quia virtus moralis est in illo sicut in subiecto in quo praecipue habent esse tristitia et delectatio, respectu quorum sunt virtutes morales praecipue. Sed in voluntate maxime habet esse delectatio et tristitia. Quare et cetera.
On this page