Text List

Quaestio 14

Quaestio 14

Utrum peccatum originale sit maius quam actuale

QUAESTIO XIV. Utrum peccatum originale sit matus quam actuale.

Ad secundum istorum praedictorum sic proceditur, et arguitur quod peccatum originale sit maius quam actuale, quia peccatum quod magis opponitur et repugnat gratiae maius videtur. Sed originale est huiusmodi, quia non compatitur secum gratiam; sed veniale compatitur. Quare et cetera.

Contra. Culpae respondet poena. Ergo culpa illa minor est cui minor respondet poena. Sed secundum Augustinum de baptismo parvulorum, peccato originali debetur minima poena. Quare et cetera.

Responsio in libro magistri.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 14