Text List

Quaestio 15

Quaestio 15

Utrum voluntas sit magis libera potentia quam intellectus

QUAESTIO XV. Utrum voluntas sit magis libera potentia quam intellectus.

Deinde circa potentias ut circa potentiam voluntatis quaerebantur duo. Primum erat de ipsa in comparatione eius ad aliam potentiam scilicet intellectum, scilicet utrum voluntas sit magis libera potentia quam intellectus. Secundum erat de ipsa in comparatione ad suum actum, videlicet utrum voluntas facta in actu respectu finis, volendo scilicet ipsum finem, possit se ipsam per se absque adiutorio apprehen- sionis intellectus facere in actum respectu eorum quae sunt ad finem, scilicet talia eligendo.

Ad primum praedictorum sic proceditur, et arguitur quod voluntas sit minus libera quam intellectus, quia potentia quae aliquo modo cogi potest est minus libera quam illa quae nullo modo cogi potest, cum libertas coactioni repugnet. Sed intellectus cogi potest nullo modo ; voluntas autem aliquo modo cogi potest. Quare et cetera.

Minor probatur. Nam ab illo quod convenit alicui secundum eius naturalem inclinationem non cogitur illud. Sed intellectus naturalem habet inclinationem et appetitum ad omne intelligibile ad quod est in potentia naturali. Ergo a nullo intelligibili cogitur vel necessitatur. Sed voluntas aliquando vult aliquid aliquo modo coacte et involuntarie. Nam secundum Philosophum , tertio Ethicorum, est quoddam involuntarium et [im] mixtum quod etsi sit simpliciter voluntarium, est tamen aliquo modo et secundum quid involuntarium. Tale autem in quantum est involuntarium, in tantum est coactum et violentatum. Ergo voluntas aliquo modo saltem secundum quid violentatur et cogitur. Quare et cetera.

Contra. Illa potentia ratione cuius homo est dominus suorum actuum, maxime estlibera. Sed haec est voluntas, quia secundum Bernardum de libero arbitrio, universa quae sunt hominis libera sunt et propter voluntatem.

Responsio in libro magistri.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 15