Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum aliquod corpus possit simul esse in diversis locis
Circa naturam pure corporalem quaerebatur unum pertinens ad quodcumque corpus generaliter, scilicet utrum aliquod corpus possit simul esse in diversis locis localiter, videlicet absque eo quod aliquid in diversis locis praeexistens convertatur in ipsum, sicut contingit in corpore Christi in diversis locis sacramentaliter existente. Et arguebatur quod sic, quia quicquid Deus potest facere per medium sive per causam mediam potest facere immediate sive virtute propria. Sed Deus potest facere quod unum corpus sit simul in diversis locis per medium, scilicet per conver | sionem diversorum in diversis locis praeexistentium. Illud ergo hoc potest facere sine medio. Quare et cetera.
Contra. Deus non potest facere illud in quo incompossibilia includuntur. Sed ita est in proposito. Nam esse in aliquo loco est circumscribi a loco et includi in illo ita quod eius nihil sit extra. Cum ergo ponitur aliquod corpus in diversis locis, ponitur quod ita sit in uno loco quod nihil eius sit extra illum, et cum hoc quod ipsum secundum se totum sit extra lllum. Haec autem sunt contradictoria. Ouare et cetera.
Respondeo dicendum quod illud quod est in loco est in illo per se, vel per aliquid aliud sive per accidens. Esse autem in loco per se est esse alicubi definitive ratione limitationis et determinationis suae naturae quantum ad immaterialia creata et cum hoc circumscriptive, scilicet ipsi loco commensurari et ipso circumscribi et ab eo comprehendi secundum commensurationem propriarum dimensionum ! quantum ad corporalia. Esse autem in loco per accidens sive per aliud est, vel quia operatur circa aliud quod est in aliquo loco, vel patitur ab aliquo quod est in aliquo loco, sicut spiritus aliquis dicitur esse non solum definitive in loco aliquo ratione limitationis suae substantiae, sed etiam dicitur esse ubi agit vel patitur, id est ubi est sua operatio vel illud circa quod operatur et cetera, vel quia aliquid praeexistens in aliquo loco convertatur in ipsum, sicut corpus Christi dicitur esse in altari sub speciebus panis, quia substantia panis ibi praeexistens conversa est in ipsum corpus Christi.
Quod autem hoc modo aliquod corpus sic sit in diversis locis hoc conceditur, sicut patet de corpore Christi sic in pluribus altaribus existente. Sed impossibile est quod primo modo. Nam quod comprehenditur ab aliquo loco ita est in illo loco quod nihil eius esse potest extra ipsum. Hoc enim est comprehendi et circumscribi in loco. Unde ponere quod sic sit in uno loco et cum hoc etiam sit in alio, est ponere contradictoria simul, scilicet aliquid esse extra aliquem locum et non esse extra illam. Et sequitur quod sit unum ex hoc quod commensuratur dimensionibus unius loci et non unum sed plura, quia commensuratur pluribus dimensionibus plurium locorum, quia dimensiones corporis existentis per se in loco, sicut commensuratur secundum quantum et continuum dimensionibus loci, sic commensurantur eis secundum multum et numerum. Nam verum est enim quod corpus absolvi potest a situ locali qui est ubi, sic quod potest esse simul cum aliquo corpore alio quod per se est in loco secundum situm qui est ubi. Corpora enim esse simul non impediunt dimensiones propter essentiam dimensionurmi secundum se, sed propter situm quem natae sunt habere in loco qui est accidens dimensivum ! et a quo virtute divina absolvi possunt. Propter illum enim situm qui dicit ordinem ad locum tangunt se corpora, et tenent se extra se, et se penetrare non possunt, et hoc est praeter essentiam dimensionum sive accidens ipsis dimensionibus et supernaturaliter separabile. Et sic corpus manens corpus potest aliud penetrare absque tali resistentia, et si illud corpus cum quo sic est aliud, est in loco, tunc etiam corpus quod sic penetrat est in loco eodem per accidens. Sicut enim duo quae sunt diversa per essentiam et unum subiecto, quia unum alteri inhaeret simul sunt, quia diversa loca non habent ut accidentia plura cum subiecto, ita etiam aliquid subsistens non quantum potest esse cum alio subsistente quanto ut spiritus cum corpore quod penetrat, vel cui illabitur et hoc naturaliter, et supernaturaliter etiam corpus cum corpore dicto modo, non mutata natura sua, nec ipsa una facta cum alia, sed amoto eo quo impediebatur esse simul cum alio. Sed corpus non potest absolvi a situ determinationis et definitionis quo oportet ipsum ita esse hic quod non alibi. Unde corpus gloriosum, quod ponitur non habere situm ut in loco dicto modo, non potest tamen absolvi a situ determinationis ut possit esse hic et alibi per determinationem diversorum situum per se nisi sacramentaliter, quia sic esset extra locum illum et non extra, ut praedictum est, propter quod esse unum corpus sic in pluribus locis implicat contradictoria.
Et hoc etiam sic patet. Materia recipit formam sensibilem per quantitatem et etiam per quantitatem determinatur ad locum. Nisi enim quantitas esset in materia, et forma in ea recepta non esset sensibilis sed intelligibilis ; intellecta etiam materia sine quantitate iam non est in loco. Quia ergo materia est extensa per quantitatem, in diversis partibus potest recipere diversas formas etiam contrarias. Sed impossibile est hoc secundum eandem partem materiae sive quod secundum eandem partem quantitatis diversas formas recipiat, ut scilicet secundum idem sit album et nigrum et sit album non album et cetera. Similiter etiam materia secundum ean- dem quantitatem non potest determina | ri ad diversa loca. Est enim contrarietas aliqua in loco aliquo natura sicut in formis. Immo, ut dicitur decimo Metaphysicae , prima contrarietas est in loco, et omnis modus qui est a loco ad locum, est aliquo modo a contrario ad contrarium. Sicut ergo materia non potest recipere aliquam formam nisi dimittat contrariam, sic corpus aliquod non potest acquirere aliquod ubi nisi dimittat primum ubi. Impossibile est ergo idem corpus per eandem quantitatem determinari ad loca contraria vel ad diversos situs. Quare per eandem quantitatem sive per conversionem sive sine conversione, non potest idem corpus esse in diversis locis; per aliam autem et aliam poterit, ut corpus Christi per propriam quantitatem est in caelo et est ibi localiter, per quantitatem panis est in altari et est sacramentaliter ibi, et per diversas quantitates diversarum hostiarum est in diversis locis.
Ubi est considerandum quod per conversionem factam in corpus Christi dicitur esse sacramentaliter ubi prius non erat, non sui mutatione novum locum per se determinando, sed alterius in ipsum transsubstantiatione sine qua non posset sibi novum locum determinare nisi mutando locum in quo prius erat. Ubicumque ergo panis in Christum convertitur, dicitur sacramentaliter esse, sed hoc quamdiu manent dimensiones occupantes locum quem per illas! occuparet substantia, si illis afficeretur. Unde omnis locus qui diceretur locus panis conversi, si non esset conversus (locus quidem in quo esset panis realiter et localiter per se), dicitur locus corporis Christi per accidens sive per aliud et sacramentaliter. Et sicut illis dimensionibus annihilatis vel in aliud omnino transmutatis non amplius remanet locus panis, qui per aliquid ipsius panis determinetur et occupetur, ita etiam non remanet aliquis locus ipsius corporis Christi ex hoc. Unde si totus panis secundum substantiam et dimensiones converteretur in corpus Christi, ex hoc corpus Christi nullo modo diceretur esse in loco in quo prius erat panis, quia locus prior nullo modo remanet locus panis praecedentis, nec in loco illo esset Christus potius adorandus quam in alio, quia non est aliquid in loco aliquo nisi vel per se ratione suarum dimensionum, vel per aliud ratione dimensionum alterius. Cum ergo Christus nec sic nec sic esset in loco ubi fuit panis, et nullo modo nec localiter nec sacramentaliter, nec visibiliter nec invisibiliter ibi esset (unde quomodo diversa corpora sunt simul alterius est considerationis), si latera aeris continentis in ea dispositione manerent in qua prius erant, nullo alio corpore intercepto vel ipsis non coniunctis, non diceretur ibi corpus Christi esse, quia nihil diceretur ibi esse, sed omnino esset vacuum, multo minus ergo cum coniunguntur, vel cum aliud. intercipitur; alioquin. corpus Christi etiam nunc esset ubicumque aliquando fuit corporaliter, et cetera.
On this page