Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum posset extra mundum istum fieri altera terra eiusdem speciei cum terra huius mundi

QUAESTIO VI (LONGA) Utrum posset. extra mundum istum fieri altera terra eiusdem. speciei cum terra huius mundi.

Post hoc vero quaerebatur aliud. pertinens ad naturam terrae specialiter, scilicet utrum. posset extra mundum istum fieri alia terra eiusdem speciei cum terra huius mundi. Et arguebatur quod non, quia illud ad quod sequitur impossibile est impossibile esse. Sed ad aliam terram esse sequitur impossibile. Nam posita alia terra eiusdem speciei cum ista, cum unicuique corpori eiusdem speciei debeatur unus locus naturalis, illa naturaliter moveretur ad terram istam sive ad centrum istius terrae. Et cum etiam poneretur esse in alio centro, non posset moveri ad illud nisi ab illo ascendendo ad circumferentiam. Hoc autem est impossibile. Quare et cetera.

Contra. Illud cuius potentia est infinita, ita potest facere plura sicut unum. Sed Deus est huiusmodi. Ergo ita potest facere plures terras sicut unam.

Respondeo dicendum quod Philosophus ponit quod Deus nihil potest agere nisi mediante motu caeli et per materiae transmutationem, praesupponens semper in omni nova factione materiam transmutationis subiecti. Et ideo impossibile est secundum eum materiam novam produci, et ex consequenti alium mundum vel aliam terram in alio mundo, quia mundus iste activam naturam et actualem et possibilem continet. Sed cum Deus semper possit produeere novam materiam, sicut pro- duxit lam, et ex illa aliud producere potest. Non ergo quia mundus est ex tota sua materia, impeditur quin alius possit esse.

Item, cum terra non habeat moveri nec esse in loco vel extra locum convenientem suae naturae | nis! ex habitudine ad caelum et ex influentia elus, quia primus motus secundum eum est causa omnium motuum naturalium, ergo cum illa terra nullam habitudinem haberet ad hoc caelum, nec illud suo motu aliquid influeret in ipsa terra, cum moveretur ad circumferentiam illus mundi, moveretur violenter non naturaliter propter habitudinem aliquam ad terram istam, sicut terra quae est in Isto mundo, cum est extra centrum et locum terrae istius, movetur naturaliter ad locum terrae Istius, quia ex appropinquatione ad centrum huius mundi nullam naturalitatem haberet, cum illam influentiam haberet ab hoc caelo. Et ponitur exemplum de fluxu sanguinis in corpore diversorum animalium. Nec etiam oporteret poni vacuum ; vacuum enim est locus inanis, id est superficles corporis apta nata continere corpus, non tamen continens. Sed si mundus alius esset, sic haberet locum suum sicut Iste; nec esset vacuum inter istum et illum, quia nihil natum continere, non tamen continens nisi imaginatum, sicut modo imaginamur extra caelum vacuum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6