Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum panis confectus de blado quod dicitur spelta sit materia conveniens sacramento eucharistiae

QUAESTIO VII (LONGA). Utrum panis confectus de blado quod dicitur spelta. sit materia conveniens sacramento eucharistiae.

Post hoc autem quaerebatur unum pertinens ad sacramentum eucharistiae quantum ad eius materiam, scilicet utrum panis confectus de blado quod dicitur spelta sit materia conveniens huic sacramento. Et arguebatur quod non, quia secundum usum Ecclesiae qui ab apostolis creditur processisse, sacramentum eucharistiae non potest confici nisi ex pane triticeo. Sed spelta essentialiter et secundum speciem ditfert a tritico quod patet per multa eius accidentia. Nam seminata sine palea non germinat. Panis etiam confectus ex ea siccior est quam factus ex tritico et cetera.

Contra. In pluribus locis Ecclesia consuevit ex tali pane conficere et cetera. Respondeo dicendum quod cum sacramenta veritatem et efficaciam habeant non ex rei natura sed ex institutione divina, illa solum sunt materia sacramentorum in quibus Christus instituit sacramenta esse celebranda. Veritas autem super talibus habetur vel ex evidenti Scriptura sacra, vel ab usu communi Ecclesiae qui derivatus est a sanctis apostolis qui cum Christo instituente praesentes fuerunt, et ideo talis usus diligenter est observandus et secundum illum est de sacramentis iudicandum. Unde sicut alias dixi, cum usus Ecclesiae universaliter hoc habeat quod expedit quod aliquis de eisdem peccatis pluries confiteatur et sacramentaliter absolvatur, non deberet sustineri quod diceretur quod sacramentum poenitentiae respectu eorundem peccatorum non habeat effectum nisi semel, et quod non possit sacramentum poenitentiae respectu eorundem peccatorum reiterari. Maius enim periculum est in hoc quam circa hoc an angelus sit proprie in loco sine operatione et huiusmodi. Nec etiam tutum est hoc in publico scripto per modum opinionis ponere non magis contrarium quam hoc asserendo. Materiam ergo propriam sacramento eucharistiae quantum ad corpus Christi supponit Ecclesia esse panem triticeum vel de frumento quod idem est, tum quia Christus comparavit se grano frumenti Iohannis duodecimo, tum quia creditur celebrasse im tali pane et instituisse quod sic celebretur, tum quia usus Ecclesiae traditus ab apostolis qui praesentes fuerunt consuevit in hoc grano solo celebrare.

Quaerere ergo utrum de pane de spelta possit confici est quaerere utrum spelta essentialiter. sit. frumentum, licet differant in aliquibus proprietatibus accidentalibus a blado quod specialiter frumentum vel triticum dicitur. Et credo quod sic. Spelta enim est nomen non unius speciei sed formae plurium, quia spelta quae in aliquibus partibus reperitur est multum dissimilis et ideo etiam specie differens a frumento et a spelta de qua est sermo. Nec videntur obstare dictae proprietates accidentales, quia etiam de speciebus aliarum rerum multa diversitas invenitur, ut patet in multis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7