Quaestio 8
Quaestio 8
Utrum voluntas humana contineat duas potentias sicut intellectus humanus
Post hoc vero circa pertinentia ad naturam humanam in se ipsa quaerebantur quaedam pertinentia ad omnem hominem generaliter, T quaedam pertinentia ad hominem feminei sexus specia | liter. Circa ae en Vb primum quaerebatur unum, utrum scilicet voluntas humana contineat duas potentias, unam activam et aliam passivam sicut intellectus humanus duas potentias dicitur continere. Et arguebatur quod sic, quia inter movens et mobile debet esse proportio (intellectus habet rationem moventis et voluntas rationem mobilis). Sed in intellectu est distinguere tales duas - potentias, scilicet activam et passivam. Ergo similiter et in voluntate.
Respondeo dicendum quod ad hoc requiritur potentia vel dispositio in mobili vel passivo ut ipsum passivum natum participare aliquem actum illo possit perfici et recipere possit formam agentis vel moventis.
Cum ergo actus intelligendi sit intelligere vel cognoscere entia materialia non secundum esse materiale et signatum et individuatum quod habent in se Ipsis (sic enim per se cognoscitur a sensu et non ab intellectu nostro nisi secundum quendam modum reflexionis et cetera, ut communius ponitur), sed secundum abstractionem ab istis condicionibus, quae non potest fieri a virtute omnino passiva, et etiam sl poneretur quod singularia sensibilia per se intelliperentur, tamen secundum se et virtute propria non possent id quod est sic immateriale et abstractum immutare per speciem materialem, — et ideo oportet ponere non solum intellectum possibilem in quo est omnia fierl, sed etiam agentem de quo est omnia facere. Quia ergo res non potest habere rationem obiecti immutantis intellectum possibilem secundum se, ideo ponitur intellectus agens. Si etiam res materialis secundum se immediate immutare deberet appetitum intellectivum immaterialem, absque hoc quod facta esset per ipsum materiale virtute alicuius immaterialis immutatio in potentiam materialem praecedentem, cum materiale virtute propria immateriale immutare non posset, videretur quod deberet poni aliqua virtus activa aliquo modo pertinens ad voluntatem. Sed quia res quaecumque non immutat voluntatem nisi apprehensa, ad hoc autem quod habeat rationem moventis respectu appetitus immaterialis, sufficit quod sit apprehensa a virtute apprehensivà immateriali, ad hoc autem quod convenienter apprehendatur a tali virtute apprehensiva immateriali sufficiunt. dictae potentiae intellectus, — ideo sicut si intellectum possibilem possent res materiales immutare secundum se sive virtute propria, non poneretur intellectus agens, ita etiam cum res secundum quod apprehensa ab intellectu possit movere voluntatem, non requiritur ad velle appetere vel amare nisi una potentia ex parte voluntatis, sive ponatur voluntas potentia sic passiva quod per modum pfassivi ab obiecto apprehenso moveatur, licet etiam activa sit movendo omnes potentias alias per modum agentis et ad suos actus impellentis, sive sit activa quod moveat se ipsam ad obiectum apprehensum.
Sicut enim dicitur quod quia sensibilia extra possunt ex se sufficienter movere et immutare virtutem sensitivam passivam, et ideo non ponitur communiter sensus agens, sive ia sensu non ponitur cum virtute passiva virtus sensitiva activa, licet aliqui ponant contrarium et cetera, — ita non est ponenda nisi una potentia in voluntate quae est dicenda activa vel passiva, vel aliquo modo activa et aliquo modo passiva secundum quod iam dictum est, vel secundum quod diversimode circa hoc sentiunt aliqui. Utrum autem hoc ulterius dividatur in irascibilem et concupiscibilem, sicut appetitus sensitivus in quo non ponitur duplex potentia primo modo, scilicet activa et passiva, subdividitur in hoc, — de hoc nihil ad praesens.
Est ergo conveniens proportio inter intellectum moventem — per modum finis in quantum apprehendit rem quae est finis et obiectum voluntatis, et voluntatem motam in hoc, quod obiectum quod secundum esse materiale et virtute propria non poterat immediate movere voluntatem, in virtute intellectus agentis sic fit immateriale quod potest movere immediate intellectum possibilem sub ratione veri, et ipsam voluntatem sub ratione boni; nec alia proportio requiritur inter ipsa.
On this page