Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Utrum in prima productione rerum mulier debuit produci in esse a Deo

QUAESTIO IX (LONGA). Utrum in prima productione rerum mulier. debuit produci in esse a. Deo.

Post hoc vero circa secundum quaerebatur unum, scilicet utrum in prima productione rerum mulier debuit produci in esse a Deo. Et arguebatur quod non, quia illud quod fuit causa | vel occasio mali et gj oà5 pa peccati a Deo optimo non debuit produci. Sed. mulier fuit huiusmodi ; nam ipsa fuit occasio peccati Adae et sic proditionis totius generis humani et cetera.

Contrarium patet Genesis primo .

Respondeo dicendum quod cum opera Dei sint perfecta, in prima productione rerum decuit ipsum producere ea quae ad perfectionem universi pertinent. Haec autem sunt rerum species et praecipue nobiliores inter quas quantum ad materiales nobilior est species humana. Et quia species corruptibllum non conservantur nec perpetuantur in uno, sic decuit eum rerum species producere in suis individuis in propria forma et natura vel in suis causis et principiis naturalibus quod possent in esse conservar] et perpetuari et multiplicari. Et praecipue hoc intendebatur circa hominem qui est finis aliorum. omnium corporalium, et cuius multiplicatio secundum numerum principalius intendebatur. Et quia homo naturaliter non est nisi ex homine per naturalem propagationem, et ad hoc requiritur mas et femina, ideo debuit producere hominem perfectum in esse specifico et etiam in virtute propagandi et generandi. Quamvis autem uno producto haberet natura humana esse perfectum secundum se, non tamen ut est conservativa et multiplicativa sui ipsius. Et ideo intentio naturae ad esse hominis perfectum non sistit in solo viro, propter quod debuit mulier fieri in adiutorium vir principaliter quantum ad actum generationis. Unde dicitur Genesis primo: creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, masculum et feminam creavit eos et dixit eis: crescite et multiplicamini et cetera.

Quamvis enim, sicut creavit primum virum, ita etiam per creationem potuit multiplicare genus humanum in sexu masculino absque hoc quod nunquam mulier produceretur, quia tamen remaneret imperfectio naturae in hoc quod a Deo non haberet virtutem quam nata est habere sic, scilicet per propagationem naturaliter multiplicandi se, et quia Deus res sic administrat ut eas proprios motus vel actus agere sinat, non obstante quod Deus scivit angelum vel hominem peccaturum et mulierem fore viro occasionem peccandi, fecit tamen effectum suum bonum et perfectum in esse naturae, et ipsum sibi ipsi reliquit pro tanto quod usum liberi arbitrii qui ad eius naturam pertinet permisit ei, nec ipsum ad unum immobiliter determinavit. Unde reliquit hominem in manu consilii sui. Ad ipsum enim Deum pertinet mala permittere, tum quia res non debent impediri a motibus sibi ex natura convenientibus, tum quia ex malis bonum elicit.

Quamvis ergo mulier sit vir occasionatus pro tanto, quia est quid aliquo modo imperfectum in specie humana respectu viri, et ideo respectu naturae particularis quae intendit in particulari id quod in particulari est perfectius (virtus enim quae est in semine viri intendit sibi simile producere secundum sexum masculinum qui perfectior est), tamen respectu naturae universalis quae intendit principaliter bonum speciei quod consistit in eius conservatione et multiplicatione, non est aliquid occasionatum sed per se intentum. Unde a natura est modus et via generationis feminae sicut et viri determinatus, non sic autem monstrorum, quae per errorem naturae particularis contingunt, et quae a natura universali per se non intenduntur nec per se et primo sicut intenditur vir, nec per se, licet non primo sed quasi occasionaliter, scilicet propter necessitatem generationis, sicut mulier quae dicitur vir occasionatus, id est occasionaliter non primo et per se et propter se intenta, sed dicto modo.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9