Quaestio 14
Quaestio 14
Utrum illi qui examinati et electi a certis personis habeant potestatem praedicandi ex privilegio vel delegatione, debeant recipi ad praedicandum in locis praelatorum ordinariorum
QUAESTIO XIV (LONGA). Utrum illi qui examinati. et. electi a. certis personis. habeant potestatem. praedicandi ex privilegio vel delegatione, debeant recibi ad praedicandum in locis praelatorum. ordinariorum.
Postea vero quaerebatur aliud pertinens ad praedicatores, scilicet utrum illi qui examinati et electi a certis personis habeant potestatem praedicandi ex privilegio vel delegatione, debeant recipi ad praedicandum in locis praelatorum ordinariorum, nisi doceant sic se examinatos esse et electos et missos. Et videtur quod non, quia dicitur Extra , de officio iudicis delegati, capitulo Cum in iure, quod cum aliquis iudex mandat vel praecipit alicui sacerdoti quod denuntiet aliquem. excommunicatum, quod sacerdos non tenetur hoc facere, nisi constiterit ei de mandato et auctoritate culus dicit se hoc mandare. Ergo similiter in proposito.
Respondeo dicendum quod qui dicit se missum, aut est incognitus, et tunc scrutandum est sive examinandum an ita sit ut habetur quadragesima secunda, distinctione secunda, capitulo Ouiescamus : si in clero electum se esse dicat, si sacerdotem se nominat, scrutare ; circa maiora periculum vertitur, et centesima distinctione, Contra morem , dicitur quod allegans privilegio sibi aliquid competere, debet hoc ostendere ; — aut ipse est persona nota tanquam gravis et honesta et ordinata [persona] licet non constet de eius missione, et tunc decens et honestum est ut admittatur exemplo papae quod est Nobilissimus . Sed de iure stricto hoc non oportet. Papa enim illum de quo fit ibi mentio recepit sine litteris ex gratia, ut patet ibi ; et hoc non oportet trahi ad consequentiam.
On this page