Text List

Quaestio 19

Quaestio 19

Utrum religiosus qui vovit obedire praelato teneatur contra praeceptum praelati exire ad subveniendum necessitati parentum

QUAESTIO XIX (LONGA). Utrum religiosus qui. vovit. oboedire praelato teneatur. contra praeceptum praelati exire. ad | subveniendum — necessitati parentum.

Post hoc vero circa obligationem voti quaerebatur secundo, utrum religiosus qui vovit oboedire praelato, teneatur contra praeceptum praelati exire ad subveniendum necessitati parentum. Et arguebatur quod non. Quia illud quod est necessitas ad salutem non potest praetermitti sine peccato mortali. Sed licet vovere sit voluntarium, reddere tamen et facere id quod sub voto cadit, est necessarium, ut dicit Glossa super illud : vovete et reddite. Sed voto oboedientiae est aliquis obligatus ad oboediendum praelato. Quare et cetera.

Praeterea, perfectius vinculum absolvit ab imperfectiore. Sed votum oboedientiae quo aliquis astringitur ad oboediendum praelato, est perfectius quam praeceptum de honoratione parentum quo aliquis obligatur ad sustinendum parentes cum indigent, quia consi[mi]la sunt perfectiora praeceptis. Quare et cetera.

Contra. Ab illo ad quod quis tenetur ex praecepto divino, non absolvitur per hoc ad quid tenetur ex propria electione. Sed honorare parentes tene[n|tur ex divino praecepto, oboedire praelato ex voto proprio. Quare et cetera.

Respondeo dicendum quod quicumque volunt esse perfecti, magis debent observare ea in quibus principalis perfectio vitae humanae consistit et sine quibus non solum non est quis perfectus, sed nec in statu salutis, et ad quae! tenetur de necessitate absque voti specialis obligatione. Nunc autem perfectio vitae humanae essentialiter consistit in caritate qua diligitur Deus et proximus, de qua dantur praecepta quae ad ipsam ordinantur tanquam ad finem , in quantum ordinantur ad removendum ea quae sunt caritati contraria et cum quibus caritas esse non potest, et sic etiam praecepta per se licet non primo et essentialiter pertinent ad perfectionem vitae humanae. Secundario autem et instrumentaliter consistit perfectio in consiliis in quantum ordinantur ad removendum impedimenta actus caritatis quae tamen caritati non contrariantur, sicut matrimonium et occupatio circa temporalia et cetera. Et sic patet quod observatio praeceptorum est necessaria ad salutem, nec in illis potest homo dispensare nec facere aliquid propria voluntate per quod ab ipsis absolvatur. Consiliorum autem observatio non est necessaria ad salutem, et ideo ad illa non tenetur aliquis nisi ad hoc voluntarie se astringat, et etiam nec sic potest ad illa se astringere quin possit fieri dispensatio.

Et quia perfectio consiliorum praesupponit observationem praeceptorum, immo ad hoc debent ordinari ut praecepta perfectius observentur, ideo dicendum quod propter praeceptum praelati non debet religiosus omittere quin parentibus subveniat. Nam ex divino praecepto teneretur etiam contra praeceptum praelati subvenire extraneo in extrema necessitate existenti. Sed talem necessitatem non debet respectu patris vel parentis exspectare, immo debet eum sustentare secundum decentiam suo statui convenientem. Hoc enim est honorare patrem non ut hominem sicut tenetur sustentare quemcumque extraneum, sed ut patrem. In hoc enim non est subditus praelato: non enim vovet oboedientiam praelato nisi in quantum est vicarius Dei. Non est autem vicarius praecipiendo contra id quod Deus fpraecipit. Nec videtur esse differentia in hoc quin sicut aliquis debet omittere ve/ differre | religionis ingressum, ita etiam post ingressum debet intermittere religionis observantias cum quibus non posset patri necessaria ministrare, quia non impeditur ab ingressu nisi quia non potest omittere illud quod est necessarium ad salutem et quod cadit sub praecepto, propter aliquid sine quo salus esse potest et quod est in eius electione facere vel non facere. Similiter etiam non potest se voluntarie ad aliquid tale obligare, cum per hoc ilud quod est necessarium impeditur, quia, ut dictum est, obligatio ad consilia non est proficua vel salubris nisi suppositis praeceptis necessariis. 51 enim non potest intrare quia praeceptum impedit, erro non potest sic se saeculo mortificare. Ergo cum profitetur non intelligitur mortificari quantum ad hoc, quin si casus contingeret propter quem impeditur ab intrando, teneretur ad id non obstante obligatione in voto.

Quod enim dicitur quod talis mortuus est mundo et sic absolutus per vinculum voti oboedientiae ab aliis, non valet. Verum est enim quod professus mortuus esse debet mundo prout de ipso dicitur: totus mundus in maligno positus est, id est quantum ad concupiscentiam mundialium, et sic etiam mortuus debet esse parentibus in quantum affectione corporali vellent ipsum a religione impedire. Sed mundo rerum naturalium non sunt mortui etiam professi quamdiu vivunt vita naturali bonis mundi indigentes, et ideo etiam, quamdiu sic vivunt, tenentur parentibus a quibus hanc naturam habent, subvenire quantum ad sustentationem vitae naturalis. Unde dicitur in decretis , distinctione trigesima : si qui filii parentes maxime fideles deseruerunt occasione cultus Dei, et non protinus debitum honorem parentibus reddiderit, anathematizatus sit. Nec potest dici opus mundanum implere praeceptum divinum de honoratione parentum. Nec fortius vinculum est voti quam praecepti ut per illud istud solvatur, quia in obligatione praecepti non cadit dispensatio, sed in quolibet voto cadit. Manet tamen talis essentialiter religiosus et oboedire tenetur secundum [quod] professionem regulae in omnibus per quae non impeditur impletio praecepti, et illa causa cessante tenetur ad monasterium redire et cetera. Sicut enim cum religiosus episcopus efficitur, intermittit observantias religionis propter maius bonum et tamen manet religiosus, vel etiam quantum ad multos cum efficiantur sacerdotes parochiales, ita in. proposito.

Cum ergo dicitur quod illud quod est necessitatis non potest omitti sine peccato, sed oboedire est necessitatis, quia licet vovere oboedientiam fuerit voluntarium, reddere tamen est necessarium, — dicendum quod reddere non est necessitatis simpliciter, sed per accidens, et etiam nisi supposita observatione praecepti vel in quantum non contrariatur praecepto, sed observare praeceptum est simpliciter necessitatis et cetera. — Si dicatur quod votum reducitur ad prae- cepta primae tabulae in quibus non cadit dispensatio, et ideo per votum religionis sive oboedientiae absolvitur quis a praecepto de honoratione parentum quod est secundae tabulae, in quibus bene fit dispensatio, — non videtur bene dictum, quia votum castitatis ratione materiae reducitur ad illud praeceptum: non moechaberis, licet perfectius oporteat observari et hoc ratione voti superadditi. Non ergo semper votum reducitur ad praecepta primae tabulae. Item eadem ratione, sicut propter praeceptum superioris teneretur quis non ministrare necessaria patri indigenti, tenetur etiam furari ad praeceptum superioris, quia si absolvitur a praecepto affirmativo, absolvitur etiam a negativo et cetera.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 19