Quaestio 18
Quaestio 18
Utrum qui vovit solemniter continere possit per dispensationem matrimonium contrahere
OUAESTIO XVIII (LONGA) Utrum qui vovit. solemniter continere possit per dispensationem. matrimonium contrahere.
Post hoc vero circa secundum quaerebatur primo, utrum in voto continentiae possit dispensari, utrum scilicet qui vovit solemniter continere possit per dispensationem matrimonium contrahere, Et arguebatur quod non. Dicitur enim Extra de statu monachorum, Cum ad monasterium, dicitur quod abdicatio proprietatis, sicut etiam custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali ut contra eam nec summus pontifex possit licentiam indulgere.
Contra. Votum oboedientiae non minus est voto continentiae. Sed in voto oboedientiae dispensatur, ut patet cum religiosus aliquis efficitur episcopus, nam ab oboedientia sui abbatis vel prioris absolvitur. Quare et cetera.
Respondeo dicendum «quod in voto continentiae potest dispensari non prohibet excellentia boni continentiae quod non possit recompensari. Maius bonum enim potest provenire ex matrimonio unius virginis in casu quam ex eius continentia, ut si per hoc fiat pax inter magnos quorum discordia posset plurimum ecclesiam perturbare. Bonum enim commune praeferendum est bono privato, in quo etiam reservatur bonum singularis personae. Nam etiam in hoc casu est melius et magis meritorium sic contrahere, sicut caelibatus lohannis non praefertur matrimonio Abrahae. Per matrimonium enim non amovetur aliquid de essentia virtutis in quo existit principaliter perfectio vitae humanae et cetera. Cum etiam maiora bona, scilicet oratio, contemplatio et huiusmodi recipiant dispensationem et aliquando meritorium est ea omittere propter actionem cum publica res indiget, videtur idem dicendum de virginitate. Unde cum dicitur Ecclesiastici vigesimo sexto: omnis ponderatio non est digna animae continentis, sumitur continentia large pro omni virtute comparata ad bona temporalia. Continentia enim non excluditur per matrimonium ut est virtus, licet gradus in virtute scilicet virginitas excludatur. Sicut enim abstinere a superHuis cibis et ab Z7" convenienti! modo sumendi et cetera, est virtuti abstinentiae essentiale, sed ex voto abstinere a carnibus est accidentale, ita in proposito caste vivere est essentiale continentiae, sed vivere in virginitate est accidentale.
Nec etiam impeditur propter voti obligationem, quia in Dei voto intelligitur auctoritas superioris excepta (Extra de iureiurando, Veniens) , cuius est discernere in quo casu non expedit votum servare. Nec intelligitur quis sic voto se obligare quod etiam in nullum eventum, etiam si totus mundus deberet perire, vellet immutare (hoc enim esset fatuum), sed sic. quod quantum est de se, nec propter aliquod bonum proprium vel huiusmodi vult immutare.
Nec etiam propter consecrationem et sanctificationem impeditur. Si enim sanctificatum Deo et ad honorem Dei et utilitatem proximi ad aliquos usus non contrarios, scilicet inhonestos et vitiosos sed honestos et virtuosos con | vertatur, non est inconveniens. Talis enim sanctificatio est quaedam exterior solemnizatio nihil imprimens vel efficiens in animam per se; est etiam instituta ab Ecclesia quae non intendit ilam fieri contra bonum commune. Sicut enim continentia, ex statuto Ecclesiae religiones sunt confir;atae?; et institutum est auctoritate Ecclesiae. quod sic profitentes benedicantur benedictione nihil imprimente. Si autem fiat aliquid circa religiosos non auctoritate papae, per papam potest immutari; si auctoritate papae, nullam dat super quam non retineat potestatem. Unde circa ea quae essentialiter pertinent ad religionem fidei christianae non cadit dispensatio; circa alia autem quantumcumque sint circum[que] religioni essentialia, cadit. Nec sanctificatio quae consistit in tali solemnizatione exteriore, scilicet in aspersione aquae benedictae super vestimenta et super personam et in quibusdam orationibus et huiusmodi, per quam absque hoc quod aliquid efficiat per se indelebile in anima, fit solum quaedam deputatio et adaptatio sic profitentis ad divinum cultum perfectius exercendum per abstractionem ab exterioribus, potest praeiudicare sanctification7 ? principali religionis christianae per quam fit aliquid realiter in anima et per quam deputatur quis ad cultum divinum exercendum, secundum quod exprimitur in divinis praeceptis. Quae scilicet non possunt observari nisi aliquando. oporteat aliquibus exterioribus actibus se immiscere qui non sunt mali (licet ad horam abstrahant ab aliquibus actibus contemplationis et caritatis, non tamen excludunt caritatem), immo etiam in quantum fiunt propter dilectionem Dei et proximi etiam magis meritorii efficiuntur, sicut etiam oportet praelatos intermittere aliquando tales actus contemplationis et exercere actus exteriores propter necessitatem populi, qui propter hoc non dicuntur imperfectiores, quia ad hunc statum religiosi etiam assumuntur. Constat etiam quod manibus operari etiam in religione non dicetur opus imperfectum religioni derogans, immo hoc multum videtur in religiosis commendandum, quia etiam hoc docuit Apostolus. Similiter etiam cibum parare et infirmos pascere in religione non reputatur imperfectum. Quomodo ergo si religiosus sciens artem per quam poterit multum lucrari propter sustentationem parentis vellet illa uti et si velit aliis operibus pietatis intendere circa patrem, ex hoc imperfectius agere dicetur vel recedere ab illa deputatione per quam per modum cuiusdam religionis in dicta sanctificatione dicitur divino cultui deputatus? Nonne est divinus cultus patrem honorare? Sed haec licet pertineant ad aliam quaestionem de honorando parentes contra praeceptum praelati, possunt tamen adaptari ad propositum in quantum sic sanctificatus et divino cultui et per talem religionis habitudinem deputatus, non elongatur a divino cultu, cum ad Dei honorem et Ecclesiae utilitatem ponit se ad opus non malum sed bonum et honestum licet secundum se minus bonum, ex ordine tamen ad finem maius bonum. Sanctificatio enim religionis ab homine confictae non praeiudicat sanctificationi religionis christianae praedictae. Omnes enim religiones speciales sunt una religio christiana nec sunt religiones verae nisi illius participatione et in conformitate ad illas, quia in accidentalibus quibusdam quae superaddunt, differunt ab ila et etiam inter se.
Non obstante ergo sanctificatione propter utilitatem totius Ecclesiae potest fieri dispensatio in voto solemni continentiae. Non enim est magis sanctificatus factus religiosus quam sacerdos, et non negatur quin cum sacerdote possit dispensari. Cum enim in bonis secundum se et in malis secundum se modo quo dictum est, cadat dispensatio, talia sunt quae licet. sint bona secundum se vel mala ut in pluribus, sunt tamen in casu bona quae in pluribus mala et in casu mala quae in pluribus bona. Et talia sunt quae non sunt de iure divino vel de iure naturae ut prima principia et conclusiones de necessi | tate ex eis sequentes, sed quae sunt ut quaedam determinationes. Unde cum illud super quod cadit votum solemne si[cu]t virginitas, videtur quod dispensationem possit recipere. — Si tamen dicatur aliquando quod non est possibile in tali voto fierl dispensationem, sicut in decretali praeallegata, dicendum quod secundum communem usum loquendi impossibile dicitur quod non est faciendum nisi in summa necessitate et cum summa difficultate. Unde cum dicitur in decretali illa: non potest,id est non contingit quia tales dispositiones rarissime fieri debent.
On this page