Text List

Quaestio 20

Quaestio 20

Utrum subditus qui scit aliquod secretum vel quodcumque occultum peccatum praelato praecipienti ut revelet teneatur revelare

QUAESTIO XX (ILONGA) Utrum | subditus. qui scit. aliquod. secretum vel. quodcumque occultum | peccatum. praelato. praecipienti ut. revelet teneatur revelare.

Post hoc vero adhuc circa obligationem voti quaerebatur tertio, scilicet utrum subditus qui scit aliquod secretum sibi sub fide secreti commissum vel etiam quodcumque occultum peccatum a proximo vel fratre suo commissum, praelato praecipienti ut revelet teneatur revelare. Et arguebatur quod sic, quia subditus tenetur oboedire praelato in €o quod cedit ad bonum proximi et commuitatis! et cuius contrarium cederet ad malum contrarium. Sed »0n revelare tale secretum est malum huiusmodi, nam ex hoc posset talis subditus occidi. Quare et cetera.

Contra. Illi secretum non est revelandum qui non habet de secretis iudicare. Sed praelatus extra forum poenitentiae non habet de secretis iudicare. Ergo et cetera.

Respondeo dicendum quod, prout dictum est, votum religionis quo quis se obligat ad observandum consilia, non obligat ad oboediendum praelato in aliquo quod est contra caritatem vel contra aliquod praeceptum, immo debet ordinari ad perfectiorem praeceptorum et caritatis observationem. Non enim subditur religiosus praelato ad oboediendum in omnibus, quia non in his quae sunt contra praeceptum divinum et praelati superioris, quod dicit Glossa super illud a4 Romanos , tertio decimo: qui potestati resistunt damnationem acquirunt, si quid zusserit ! procurator numquid faciendum est si contra proconsulem iubeat? Rursum si proconsul iubeat quid et aliud imperator, numquid dubitatur illo conte;:/pto Isti? esse serviendum? Ergo si aliud imperator, aliud Deus lubeat, contempto illo oboediendum est Deo. Item nec tenetur subditus oboedire praelato in his quae pertinent ad interiores et occultos motus voluntatis de quibus non habet homo exterior se intromittere. Videtur ergo quod praelatus non habeat potestatem praecipiendi aliquid. super occulta nisi in quantum per aliqua indicia manifestantur. Secretum ergo commissum fidei alicuius non debet revelare praelato hoc praecipienti ratione praecepti.

Sed videtur esse distinguendum de tali secreto, quia est tale quod vergit in periculum aliorum quibus cavere tenetur, et illud illicitum est celare et tenetur quis revelare etiam absque praecepto, non obstante promisso de non revelando, quia in malis promissis fides est rescindenda, nisi forte hoc non solum receperit sub secreto sed in confessione. Si autem sit secretum quod celari potest sine periculo, tale non tenetur nec debet revelare. Quod enim omne secretum sive de cogitatione vel facto proprio sive bono sive malo, vel etiam de facto alterius teneatur subditus revelare praelato, videtur inconveniens, quia si est secretum et occultum bonum vel indifferens, non videtur; si autem est malum committendum sed non sub sigillo confessionis receptum, cum imminet periculum, est revelandum ; si autem sit commissum, non. Si enim aliquis cogitavit et proposuit suum praelatum interficere vel aliquid aliud contra ipsum cogitavit vel fecit, non videtur etiam quod in confessione ei debeat revelare (immo est casus in quo debet alteri confiteri), multo minus ergo extra confessionem. Similiter etiam si sit aliquod peccatum occultum fratris ita quod illud per testes probare non posset, tenetur sine 1llo corripere fratrem in secreto et nullo modo praelato. revelare ut praelato ad corrigendum. Nam sic praelatus habet locum Ecclesiae et eius qui per testes convincere habet. Ouin immo si esset tale quod posset probari | per duos testes, si adhuc non esset de hoc fama, non debet dicere praelato quousque ipsum in secreto secundum ordinem caritatis corripuisset, eo quod caritatis est quod aliquis parcat fratri in quantum potest; quare debet niti quod corrigat culpam fratris servata fama eius. Nullus autem debet oboedire praelato praetereundo praeceptum Evangelii de correctione fraterna. Si autem praelatus esset talis quod vellet et posset prodesse, et aestimaret quod frater non efficeretur deterior si a praelato corriperetur, super hoc forte post admonitionem fraternam posset aliquis dicere praelato, non tamen ut praelato sed ut bono viro, quia sic etiam posset dicere alteri si crederetur ad hoc plus valere. Quod enim debeat dici praelato secretum aliter quam nunc dictum, nullo modo videtur, quia si frater non corrigitur ex admonitione fraterna, videretur esse dispositus ad peius, si diceretur praelato coram quo quia magis verecundaretur, faciliter negaret sciens quod probari non posset. Et ideo dicit Augustinus de verbis Domini, sermone decimo quinto: corripe eum inter te et ipsum studens correctioni, parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipiet defendere peccatum suum et quem vis facere meliorem, forte facis peiorem.

Cum ergo dicitur ab aliquibus quod licet tale sit occultum et praelatus non est iudex occultorum sed Deus, tamen ei praecipienti ut talia sibi dicantur, est ei oboediendum eo quod exigens denuntiationem de occultis non intendit contra denuntiatos procedere per viam iudicii, quia per vocem unius nullus potest iudicialiter condemnari, sed intendit procedere ut pater et pastor et medicus curando sicut pater et praeservando sine famae laesione et cetera, — non valet, quia praelatus non habet aliquid facere circa subditum ut praelatus nisi in foro exteriore iudiciali vel secreto poenitentiali. Ouaecumque autem alio modo potest facere circa subditum, potest et alius. Sicut ergo occultum peccatum '! non est revelandum alii, ita nec praelato. Si enim peccatum occultum debet dici praelato, cum praelatus sit homo discretus et etiam si[cu]t praelatus, si dicendum est ei in quantum praelatus, cum non sit praelatus proprie nisi quantum ad duplex forum, scilicet extrinsecum in capitulo vel huiusmodi, et intrinsecum scilicet in confessione, — non secundo modo debet sibi dici, quia de peccatis aliorum non fit confessio; nec etiam primo modo, quia non sunt dicenda sic nisi levia per quae non scandalizatur quis. Si autem in quantum bonus homo debeat sibi dici, tunc etiam cum aliquando aliquis non praelatus posset proficere plus quam praelatus Ecclesiae, esset ei dicendum. Non ergo dicendum est praelato ratione praecepti eius, sed ratione caritatis quae ad hoc debet movere, si hoc expediat ad salutem proximi, modo tamen quo non revelentur ei quae secreto peccavit. Si etiam ex tali revelatione aliquando bonum contingeret, scilicet emendatio proximi, tamen ut in pluribus posset malum contingere. Hoc etiam non videtur posse fieri secundum ordinem correctionis fraternae in qua dicitur: si te non audierit, induc unum vel duos testes et cetera, quod videtur intellirendum de scientibus, alioquin non possent esse testes si ille vellet negare, immo posset agere contra eos. Et sic non habens testes post secretam admonitionem nullum debet peccatum revelare, licet bono modo illos qui prodesse possunt ad diligentiam exhibendam circa custodiam correcti possit inducere, et debet negotium Deo committi. Haec autem intelligenda sunt de peccato commisso et prout quaeritur correctio ipsius proximi in quantum peccatum eius vergit in nocumentum ipsius personae. Sed de commi | ttendis quae vergunt in nocumentum aliorum, debet superiori denuntiari, quaerendo emendationem proximi in quantum eius peccatum vergit in nocumentum aliorum. Et quia ut sic, non quaeritur principaliter bonum delinquentis. sed publicum, non pertinet proprie ad praeceptum de fraterna correctione in qua principaliter quaeritur bonum delinquentis, sed pertinet ad virtutem iustitiae publicae et cetera.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 20