Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum anima separata retineat totum esse quo existit totus homo

QUAESTIO IV (BREVIS) Utrum anima separata retineat totum esse quo existit totus homo .

Postea quaerebatur de natura humana, et primo quaerebatur unum quantum ad animam, et est utrum anima separata retineat totum esse quo existit totus homo cum est anima corpori coniuncta. Et videtur? quod sic, quia aliud et aliud esse arguit aliam et aliam essentiam. Sed animra coniuncta et separata est eadem per essentiam. Ergo idem esse habet separata quod habebat coniuncta. Sed anima coniuncta habet esse per illud esse quo totus homo habet esse, quia idem est esse totius et partium in toto. Ergo et cetera.

Contra. Quod convenit toti per se, non potest convenire parti. Sed esse convenit per se ipsi supposito sicut et agere. Ergo esse quod est totius huius suppositi quod est homo, per se non potest convenire soli animae.

Ad istam quaestionem dicunt quidam qui ponunt esse et essentiam re differre in creaturis, quod sicut in una re non est nisi una extensio per quam omnia illius rei sunt extensa licet diversimode (nam materia est extensa sicut subiectum extensionis, alia autem sicut dccidentia supervenientia sunt extensa | quia recipiuntur in extenso, sicut est albedo et consimilia), — ita etiam in una re non est nis! unum existere, per quod omnia existunt, ita quod substantia existit sicut subiectum existendi, sed alia, scilicet accidentia existunt quia recipiuntur in existente. Ulterius dicunt quod istud existere vel esse principaliter consequitur formam aliquam principaliter, scilicet formam substantialem, et illam solam quae dat esse completivum , si sint plures formae substantiales. Et quando separatur talis forma, separatur talis actus essendi; et quando corrumpitur forma, corrumpitur esse; et quando introducitur? talis forma, introducitur esse. Haec autem forma in homine est anima rationabilis , et ideo in anima rationabili separata remanet totum esse quod erat in homine.

Quod autem ita sit, scilicet quod in eodem non sit nisi unum esse, probatur quattuor rationibus. — Prima talis est. Esse consequitur formam substantialem et solum illam quae est completiva, si dentur plures. Sed in una re non est nisi una talis forma. Ergo et cetera. Utraque propositio patet, ut videtur, ex dictis". — Secunda talis est. Omnia quae sunt" unum subiecto, dicuntur unum secundum esse. Sed hoc non esset, si in eodem essent plura esse. Ergo et cetera. — Tertia talis est. Accidentia non dicuntur esse nisi quia sunt entis. Sed hoc non est propter aliud nisi quia accidentia non habent proprium esse, sed solum habent esse quia sunt in existente. Ergo et cetera. — Quarta talis est. Si ponerentur in eodem plura esse, unum esse participaret alterum. Sed hoc est impossibile, quia ipsi esse repugnat aliquid participare . Ergo et cetera.

Sed hoc stare non potest ?, scilicet quod in eodem sit tantum unum esse positis pluribus essentiis, sive ponantur esse et essentia idem re sive diversa. Et si quidem esse et essentia sint idem re, hoc patet de se, quod scilicet plurificato uno realiter plurificabitur alterum. Si po | natur etiam quod sint diversa, ad hoc '' sequitur idem, et hoc patet quattuor rationibus. — Prima talis est. Illud in quo sunt plures formae non potest esse unum ens simpliciter et per se. Sed illud quod non est unum ens per se non potest habere unum actum essendi. Ergo et cetera. Minor patet, quia illud quod non est unum ?? simpliciter sed tantum per accidens, per se loquendo est plura, quod non posset fieri nisi haberet plura esse. Maior autem probatur, quia unum per se non faciunt nisi illa quorum unum est potentia pura et aliud est actus simpliciter ?. Sed illud quod iam habet aliquam formam non potest dici pura potentia, nec per consequens actus superveniens potest dici actus dans esse simpliciter. Ergo illud quod iam habet aliquam formam cum alia superveniente non potest esse ' unum ens per se et simpliciter. Et per consequens patet quod illud ' in quo sunt plures formae | non est unum ens per se, et sic patet maior ". — Secunda talis est. Secundum Philo- sophum primo. de Generatione, duplex est generatio, scilicet generatio simpliciter quae:terminatur ad substantiam, et generatio secundum quid quae terminatur ad accidens. Sed omnis generatio terminatur ad aliquod esse. Ergo praeter esse quod consequitur formam substantialem oportet ponere aliud esse quod consequatur ! formam | accidentalem ?. — Tertia talis est. Esse est actus essentiae formaliter perficiens eam. Sed secundum numerum perfectibilium oportet ponere numerum propriarum ?. perfectionum. Ergo quot sunt formae in eodem, tot oportet ponere esse perficientia ipsas; alioquin nisi unaquaeque perficeretur suo esse, non existerent. — Quarta. talis est. Transsubstantiata substantia panis, manent accidentia et habent esse. Sed non potest dici quod tunc quantitas cum aliis accidentibus habeat esse, quia est in existente substrato, cum hoc sit substantia quae non manet. Ergo oportet dicere quod tunc quantitas habeat esse per actum essendi formaliter perficientem ipsam . Ergo et similiter " habebat talem actum essendi cum esset in subiecto. — Si dicas quod non, quia prius erat tantum per esse substantiae et postea habet esse aliud quod eam formaliter perficit, non valet; quia mutato esse necessario mutatur res vel secundum speciem vel secundum numerum, et sic non maneret idem accidens quod est inconveniens.

Et ideo aliter est dicendum, scilicet quod in eodem non est nisi unum esse simpliciter quod est esse substantiale et quod vocatur esse subsistentiae, sed praeter hoc esse sunt plura esse secundum quid, et tot quot sunt ibi formae accidentales . Et quia omnia alia innituntur ipsi '" esse simpliciter sive accipiatur esse essentiae sive esse existentiae, ideo illud esse simpliciter est aliquo modo esse omnium, et quantum- ad hoc dicuntur omnia existentia in uno esse unum secundum esse in quantum ab esse tali omnia dependent; et sicut esse ab esse, ita essentia ab essentia. Et ex ista dependentia invenitur analogia in entibus, non autem propter hoc quod non sit tantum misi unus actus essendi qualitercumque in eodem. Et ideo anima separata non retinet omnem ? actum essendi qui erat in homine cuius erat forma, sed tantum esse actuale substantiale et esse accidentalia illorum accidentium quae sunt solius animae et non coniuncti. Et per hoc patet ad rationem opponentis ".

Ad primum ergo quod illi de alia opinione inducunt, dicendum quod illud argumentum non concludit, nisi quod in eodem non sit nisi unum esse actuale simpliciter, non autem concludit quin cum tali esse sint multa esse secundum quid, quae sunt esse accidentalia, quia illud esse simpliciter est quod consequitur formam substantialem. — Ad secundum patet ex dictis , | quia quae sunt in uno dicuntur unum secundum esse,in quantum esse simpliciter est quodammodo esse omnium aliorum ei innitentium. — Ad tertium similiter patet, quia !5 accidentia non dicuntur esse nisi quia sunt entis propter hoc quod suum proprium esse non possunt habere nisi ut innixum ipsi esse simpliciter quod est esse substantiale. — Ad quartum dicendum quod sicut una essentia participat aliam, ita non est inconveniens quod unum esse participet aliud. Et hoc etiam habet necesse ' alia positio ponere, cum substantia et esse substantiae praesupponatur ut substratum ipsi accidenti ; substantia enim non solum quantum ad essentiam, sed etiam quantum ad esse in actu praesupponitur accidenti, Simile etiam de extensione non valet, quia extensio dicit aliquid determinatum non plurificabile in eodem. Unde oportet quod omnia quae sunt in eodem extenso sint extensa una extensione sicut etiam omnia quae dicuntur alba in eodem sunt alba eadem albedine. Sed esse est nomen generalis rei et plurificabilis " in eodem sicut et essentia. Unde sicut omnia quae sunt in eodem sunt qualia eadem qualitate nec ? sunt entia eadem essentia, ita nec sunt existentia uno solo actu essendi.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4