Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum corpus Christi mortuum et corpus alterius hominis mortuum statim post mortem sint corpora mortua univoce
QUAESTIO V (BREVIS) Utrum corpus Christi mortuum et corpus alterius hominis mortuum statim post mortem sint corpora mortua univoce .
Postea quaerebantur duo quantum ad corpus Christi Primum erat, utrum corpus Christi mortuum et corpus alterius hominis mortuum statim post mortem sint corpora mortua univoce. Secundum erat, utrum ponere quod corpus Christi non potuit comburi ab igne sit inconveniens secundum fidem.
Ad primum sic proceditur, et arguitur quod corpus Christi mortuum et corpus alterius. hominis mortuum statim post mortem ante" ulteriorem resolutionem sint corpora mortua univoce, et quod ponere oppositum sit erroneum. Quia " sicut se habet vivum ad vivum, ita mortuum ad mortuum. Sed ponere quod corpus Christi vivum et corpus alterius hominis vivum non sint univoce corpora secundum univocationem speciei, ita scilicet quod non sint eiusdem speciei, est erroneum. Ergo et cetera.
Praeterea, sicut Christus vivus et alius homo vivus fuerunt homines vivi univoce, ita etiam Christus mortuus et alius homo mortuus fuerunt homines univoce mortui ', et " contrarium dicere est erroneum. Sed sicut ad rationem hominis vivi pertinent corpus et anima coniuncta ad invicem, ita ad rationem hominis mortui pertinent corpus ! et anima separata, et sic Christus mortuus habuit corpus separatum ab anima et mortuum univoce sicut alii homines mortui.
Contra. In. corpus Christi mortuum non fuit no | va | forma introducta in morte, alioquin fuisset ibi nova assumptio. Sed in morte alterius hominis cuiuscumque introducitur nova forma, cum corruptio unius sit generatio alterius. Ergo non fuit una forma substantialis specie in corpore Christi mortuo et corpore cuiuscumque alterius hominis, nec per consequens Christi corpus fuit corpus mortuum | univoce cum corpore mortuo cuiuscumque alterius hominis !.
Respondeo. Circa istam quaestionem sic est procedendum. Primo ponentur diversae opiniones de unitate formae. Secundo inquiretur quae illarum est minus conveniens secundum fidem. Et tertio concludetur in quaestione.
Quantum ergo ? ad primum, sciendum quod de unitate formae est triplex opinio. — Prima est quae ponit unam formam in omnibus, ita quod nec in Christo nec in alio homine nec in alia re quacumque ponunt nisi unam formam substantialem, et ponunt quod tam in Christo quam in quocumque alio homine introducitur nova forma in morte ? in materiam quam informabat prius anima. — Alia positio est quae ponit et in homine et in aliis saltem exceptis elementis plures formas, ita quod posteriore separata vel corrupta remanet illa quae prior advenerat. Et si obiciatur contra eos quod cum natura non intendat principaliter corruptionem, sed ex consequenti, quia scilicet disponendo ad aliam formam introducendam reddit materiam indispositam priori formae ?, et per consequens corrumpitur prior forma per accidens et introducitur secunda, — potest dici secundum eos quod agens corrumpens unam formam disponit materiam ad aliam non statim introducendam, sed postea facta ulteriore resolutione prout completa putrefactione generatur vermis vel elementum vel aliquid aliud. — Tertia opinio est quae" in omnibus aliis ab homine ponit tantum unam formam substantialem, in homine autem ponit plures, unam scilicet eductam de potentia materiae et aliam creatam ab extra. Et ponit ista positio quod !' duae formae simul naturaliter !! introducuntur, et simul cum una scilicet anima rationalis separatur, alia corrumpitur si dimittatur suae naturae ". Unde ipsi ponunt quod in aliis hominibus a Christo praedicta forma educta de potentia materiae in separatione animae corrumpitur; in Christo autem ponunt quod fuit miraculose retenta. Et ideo ponunt in aliis hominibus a Christo non esse idem corpus vivum et mortuum; sed in Christo ponunt corpus vivum et mortuum esse idem numero, non tantum quantum ad suppositum, sed etiam quantum ad formam substantialem.
Alia autem opinio quae ponit plures formas et priorem manere naturaliter corrupta vel separata posteriore, ponunt quod eodem modo oportet ponere idem corpus numero quantum ad formam substantialem in aliis hominibus '5 sicut in Christo, et ponunt quod ita sit erroneum ponere non esse idem corpus numero in aliis hominibus sicut in Christo, et hoc quantum ad formam ". Et hoc patet per unum articulum qui condemnatus est in Anglia , ubi dicitur quod corpus uniuscuiusque sancti vel hominis, antequam sit per putrefactionem mutatum '5 in auras vel elementa, non est idem numero cum,corpore eius vivo nisi secundum quid, scilicet ratione materiae communis, sicut sunt unum quae invicem transmutantur , sicut? caro et vermis, et ratione accidentis communis scilicet quantitatis; simpliciter autem est diversum . corpus mortuum a vivo specie et numero. Habetur hoc pro errore et condemnatum est ibi, scilicet in Anglia.
Nec valet quod quidam dicunt, scilicet illi qui sunt de tertia opinione, videlicet quod ille articulus est condemnatus in quantum sequitur ex unitate formae. Immo quia videbatur condemnari quod illud consequens, scilicet corpus vivum et mortuum non esse idem numero, esset erroneum, manifeste ideo condemnavit antecedens. Unde secundum intentionem condemnantis ideo condemnavit antecedens quia videbatur. sibi quod in consequente erat manifestus "error. Parisius autem non reputatur vel consequens vel antecedens praedictum continere errorem . Unde mirum est quomodo unus homo Parisius asserit publice illos articulos esse in se vel in sibi similibus damnatos non solum in Anglia sed etiam ubicumque et denuntiat excommunicatos omnes qui ' illos articulos vel aliquem ex illis docent, cum multi magistri in theologia 1; nuper scripserunt quod nesciunt illum articulum ex quo omnes alii articuli sequuntur, esse habitum pro haeresi vel errore. Unde etiam nec Parisius habetur pro errorequod corpus Christi vel alterius hominis quantum ad formam sit aliud vivum et mortuum vel diversum, licet esset error ponere de corpore Christi quod non " sit. idem quantum ad suppositum vivum et mortuum, in quo non est simile de aliis. hominibus.
Quantum ad secundum sciendum quod positio quae ponit corpus Christi — £ mortuum et corpus alterius mortuum, considerando utrumque secundum condicionem quam habet utrumque statim post mortem ante ulteriorem resolutionem "5, esse corpus. mortuum univoce univocatione speciei, videtur convenientior secundum fidem quam. illa quae ponit oppositum. Et hoc potest videri ratione et auctoritate.
Ratione sic. Quia corpus Christi quando in conceptione fuit unitum animae, . licet supernaturaliter a Spiritu Sancto disponeretur !, tamen ' conveniens est secundum fidem quod habuit consimilem dispositionem sicut corpora aliorum hominum, | ita EN quod supposita illa dispositione supernaturaliter inducta, ita naturaliter et uniformiter — uniebatur anima Christi eius corpori in eius conceptione sicut in aliis hominibus. , Ergo a simili anima eius separata in morte remansit corpus | in consimili dispositione b quantum ad ea quae ad corpus pertinent, sicut corpora aliorum hominum in ' con- P. " simili morte mortuorum. Ergo et cetera. — ltem illi de tertia " qui ponunt plures — formas in solo homine, ponunt quod illa forma | quae est educta de potentia materiae a est dispositio quae est necessitas? respectu animae. Sed nulla forma naturaliter potest separari manente dispositione quae est necessitas . Ergo anima Christi etiam supposita eius tanta passione, cum maneret secundum eos dicta forma quae erat dispositio quae est necessitas , non fuit naturaliter separata in morte, nec per consequens mors eius fuit naturalis. Sed dicunt quod immo, quia aliae dispositiones accidentales quae disponebant ad utramque formam per passionem illatam erant corruptae, et per consequens materia erat improportionata utrique formae; unde separatio animae fuit naturalis, sed retentio alterius formae fuit miraculosa . Sed hoc non valet. Primo quia ex quo illa forma educta est principalis dispositio, illa manente separatio animae non fuit ex toto naturalis. Secundo quia cum alià accidentia non disponerent ad animam nisi mediante illa forma quae est necessitas ? ad animam, licet eius retentio esset miraculosa, ipsa tamen retenta consequitur eam proprietas sua naturalis quae est retinere animam in materia, sicut si potentia visiva supernaturaliter sit in oculo inducta, naturaliter tamen videret homo per cam. Et sic mors Christi erit ita innaturalis et separatio animae !" sicut si fuisset separata nulla vulneratione facta in Christo.
Auctoritate hoc idem patet, Damascenus , tertio libro, capitulo vigesimo septimo dicit quod in ' graeco passio significat famem, sitim et consimiles passiones; significat etiam mortem qua separatur anima a corpore et ulterius plenam resolutionem in elementa. Et dicit quod Christus sustinuit famem, sitim et mortem sicut alii homines, licet non sustinuerit pulverizationem et resolutionem ultimatam quae est per ? putrefactionem. Et sic videtur quod corpus eius fuit univoce corpus cum corpore alterius hominis consimili morte ' mortui.
Ex his patet de facili ad tertium. Nam cum via !? necessaria ad salutem consistat circa rectitudinem !" credendorum et agendorum, et error dicatur per recessum a recta via, declinatio a cognitione veritatis in aliis scientiis a theologia dicitur simplex ' falsitas, in theolosia autem dicitur error. Et quia altera dictarum necessario est falsa cum dictae opiniones sint circa ea quae sunt fidei, oportet alteram earum '? secundum rem esse erroneam. Sed er | ror ille non est culpabilis quousque sit manifesta '? veritas vel determinata per Ecclesiam ?. lila tamen positio quae ponit uniformitatem in corpore Christi mortuo et corpore mortuo alterius hominis ' quantum ad formam specificam, sive ?' sit per introductionem novae formae, sive per remansionem naturalem alicuius formae naturaliter communis vivo et mortuo, videtur minus disconveniens fidei; et alia videtur magis erronea errore tamen poenali, quia neutra debet iudicari haeretica quousque sit declarata veritas. i Unde etiam nec ego assero unitatem formae nec pluralitatem, licet unitatem tenuerim ' ut quoddam «quod probabiliter potest sustineri, cum non videam quin rationes quae inducuntur ad probandum unam formam in aliis ab homine consimiliter probent de homine. Et si tenerem pluralitatem formarum in eodem libentius tenerem ilam quae ponit? plures sic quod naturaliter una separata manet alia et in Christo et in aliis, quam illam quae ponit ambas in omnibus aliis a Christo simul desinere esse, in Christo autem solo alteram retineri alia separata.
Sustinendo ergo unitatem formae potest dici ad rationem in contrarium quod aliquid potest assumi? a Christo dupliciter, uno modo per se et directe uniendo ipsum in suo esse hypostatico, et sic Christus nihil de novo assumpsit nec sic assumptum deposuit; alio modo potest dici assumi large et per accidens scilicet ipsi per se assumpto uniri, et sic multa accidentia assumpsit et deposuit. Et ideo dicendum quod illa nova forma licet esset de novo introducta et assumpto unita, non tamen proprie erat assumpta nec etiam ratione dictae formae potuit Filius Dei dici esse " alterius speciei quam prius, ita quod non fuerit tantum homo sed etiam alterius speciei innominatae, licet compositum ex illa forma et materia esset alterius speciei quam sit homo, quia non oportet ponere illam esse proprie assumptam.
On this page