Quaestio 6
Quaestio 6
Utrum ponere quod corpus Christi non potuit comburi sit inconveniens secundum fidem
QUAESTIO VI (BREVIS) Utrum ponere quod corpus Christi non potuit comburi sit inconveniens secundum fidem .
Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod inconveniens sit secundum fidem ponere? quod corpus Christi non potuerit comburi, quia inconveniens est ponere quod corpus Christi non fuerit corpus mixtum uniformiter, sicut corpora aliorum hominum. Sed omne mixtum est naturaliter combustibile. Ergo et cetera.
Contra. Inconveniens videtur ponere quod nova forma potuerit uniri de novo !! supposito divino. Sed hoc sequitur si ponatur | corpus Christi comburi, quia forma ignis introduceretur in materiam corporis Christi, et per consequens uniretur divino supposito. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum quod corpus Christi dupliciter potest considerari, scilicet absolute ! secundum suam naturam, scilicet ' secundum illud quod sibi naturaliter contingit " derelictam !, alio modo potest considerari secundum quod a Deo erat praeordinatum ad opus redemptionis sic complendum | sicut factum est. Si primo modo consideretur, sic inconveniens secundum fidem esset ponere quod non potuerit comburi, quia ponere quod corpus Christi non fuerit passibile naturaliter sicut corpora aliorum hominum et a consimili agente a quo erant passibilia corpora aliorum hominum et transmutabile ad formas ad quas naturaliter sunt transmutabilia corpora aliorum hominum, esset inconveniens et haereticum. Unde et secundum beatum Augustinum (1l), si Christus non fuisset iuvenis occisus, senio ' defecisset, et ulterius incineratum ? fuisset corpus eius si non fuisset praeservatum miraculo. Sed ad hoc quod est corpus Christi non posse comburi, sequitur ipsum non esse naturaliter passibile sicut corpora aliorum ?, nec per consequens transmutabile et cetera quae supra posita sunt. Ergo et cetera.
Si autem consideretur secundo modo, sic non potuit comburi sicut ponitur illud quod est provisum a Deo | non posse non evenire licet considerando ipsum secundum naturam suam absolute posset non evenire. Nec tamen, ut ex praecedenti quaestione patet, sequitur nova assumptio vel unio ad divinum suppositum nisi valde per accidens, secundum quod" in dicta quaestione expositum est. Ex dictis patet ad obiecta.
On this page