Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

QUAESTIO XI (BREVIS) Utrum liceat vendere carius decimas propter dilationem solutionis .

Postea quaerebantur duo pertinentia ad actus humanos, quorum primum erat utrum liceat vendere carius decimas propter dilationem solutionis. Secundum erat utrum uxor possit facere eleemosynam invito vel contradicente marito.

Ad primum sic proceditur, et arguitur quod non licet vendere decimas carius 8 propter dilationem solutionis, quia quod non est licitum in bonis temporalibus saecularibus , minus videtur licitum in bonis ecclesiasticis. Sed non licet vendere bona saecularia carius propter dilationem solutionis. Ergo nec bona ecclesiastica quae sunt decimae.

Contra. Magnae personae, sicut sunt religiosi et clerici, hoc faciunt. Sed tales hoc non facerent nisi esset licitum. Ergo et cetera.

Respondeo. Ille qui vendit aliquid, aut vendit aliquid habitum et sic per venditionem illud transfert quod nihil in eo retinet, sicut aliquis vendit bladum vel vinum collectum, aut vendit illud ' quod est habiturus, sicut patet in locatione praediorum et in firma decimarum et fructuum.

Si prime modo, aut vendens statim venditurus est! rem suam aut non. Si statim est eam venditurus, non licet ei vendere pro dilatione solutionis plus quam valeat tempore illo quo rem tradit et vendit. Et hoc patet per illam decretalem Extra de usuris , Consuluit , ubi dicitur: consuluit nos tua devotio an ille in iudicio animarum usurarius | debeat iudicari qui merces suas longe maiore pretio distrahit si ad solutionem faciendam prolixi temporis dilatio prorogetur quam si ei in continenti pretium persolvatur. Et infra: talis iudicandus est male agere et ad ea quae taliter sunt accepta restituenda in animarum iudicio efficaciter inducendus , — Si autem non est statim venditurus sed in posterum, et tamen propter paupertatem aliorum, tradit eis bladum vel vinum pro pretio quod ? deberet valere certo termino, puta in principio Augusti, tunc si dubium est an tunc debeant plus vel minus valere tempore pro quo venduntur quam tempore in quo traduntur , licet sic vendere; si autem non sit dubium, non licet. Et hoc videtur dicere illa decretalis Extra, capitulo In civitate tua . Unde generaliter rem talem non licet?" vendere plus quam valeat pro tempore pro quo venditur pro quacumque dilatione solutionis, licet possit vendi plus quam valeat tempore in quo venditur et traditur ut in casu praedicto.

Si autem loquamur de venditione eorum quae quis habiturus erat, sicut venduntur ad firmam decimae et fructus praediorum quae ? non consueverunt solvi nisi de fructibus perceptis, quia nec consueverunt solvi ' tempore venditionis, — sciendum quod non requirit aequalitas iustitiae quod tantum vendantur quantum valent quando sunt actu, quia res non tantum valet ? quando est tantum in virtute et quando est ! actu. Sed sufficit ad aequalitatem iustitiae quod tantum ea emat ille qui emit quantum secundum communem cursum consueverunt vendi et valere; alioquin illi quorum essent talia non possent facere utilitatem ' suam de talibus. Si ergo ' emens vult statim solvere pretium, vendens etiam '" de facto non potest plus vendere talia quam valeant tempore venditionis, quia emens esset fatuus si daret plus quam valeant cum posset habere pro minore. Si autem velit vendens ' vendere pro maiore pretio quam talia consueverint " valere tempore venditionis propter maiorem dilationem solutionis quam communiter consueverint dari, tunc esset usura et illicitum. Si autem e converso emens propter hoc | quod paratus est solvere statim emit pro minore pretio quam valeant talia communiter tempore venditionis, emens peccat et tenetur restituere illud quod res talis valet ultra acceptum, sicut patet de locatione domorum et praediorum. Et quantum ad hoc idem est iudicandum de decimis et de aliis. Et sic patet ad quaestionem et ad argumenta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9