Text List

Quaestio 12

Quaestio 12

Utrum uxor possit facere eleemosynam invito vel contradicente marito

QUAESTIO XII (BREVIS). Utrum uxor possit facere eleemosynam invito vel contradicente marito .

Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod licet uxori dare eleemosynam sine consensu mariti, quia hoc commendatur in beata Lucia quod sine consensu sui mariti ! faciebat eleemosynas. Ergo et cetera.

Contra. Mulier non debet aliquid facere contra voluntatem illius cui debet subesse et a quo debet gubernari sicut membrum a capite. Sed secundum Apostolum , prima ad Corinthios, undecimo, sic se habet mulier ad virum sicut membrum ad caput. Ergo et cetera.

Respondeo dicendum quod licet quidam: distinguant et dicant quod mulier lucrativa potest facere eleemosynam sine consensu viri non lucrativa autem non potest nisi habeat bona paraphernalia ?, tamen tenendum videtur simpliciter quod mulier nec de dote nec de? bonis quae in matrimonio lucratur, nec etiam de bonis quae ante matrimonium habebat, loquendo in illis locis in quibus quicquid habet mulier consuevit vir pro dote habere, potest mulier facere eleemosynam sine consensu viri probabiliter praesumpto vel verbo expresso.

Et hoc patet tali ratione 5. Quia illud quod est sub dominio et iure alicuius sive quantum ad proprietatem substantiae rel, sive quantum ad dispensationem et" ministrationem, non potest aliquis alius alienare vel distrahere nisi de licentia illius cuius iuri? et dominio subest res illa. Sed mulier quantum ad ea"? quae pertinent ad ab | stinentiam et omnia bona ipsius mulieris vel habita ante matrimonium vel post, exceptis paraphernalibus in locis in quibus talia consueverunt esse, subes? " dominio viri quantum ad ministrationem '' durante matrimonio ??. Ergo mulier nec votum abstinentiae nec eleemosynas de dictis bonis potest facere sine licentia viri.

Maior patet. Minor probatur P. — Primo auctoritate canonis. Dicitur enim trigesima tertia, quaestione quinta : manifestum est quod mulier non potest vovere nisi vir sit actor permittendo ; et ibi dicitur quod vir est caput mulieris, et quod mulier est sub potestate viri ita quod paene famula debet dici. Item eadem quaestione ?!, capitulo Quod Deo pari consensu , dicitur: nihil de tua veste vel" de auro vel de argento vel de pecunia facere debuisti, ubi dicit Glossa (b) quod duplicem servitutem ! habet vir? in uxore , unam ad debitum, aliam ad ministerium. — Eadem etiam minor patet ratione. Quia in omni communitate oportet esse unum caput ad quod pertineat dispensare bona communitatis ad hoc quod communitas sit bene ordinata, et sic oportet ponere ad solum patrem familias pertinere dispensationem | bonorum domus. Sic igitur mulier non potest contra voluntatem viri facere eleemosynam extra casum extremae necessitatis, nisi habuerit bona paraphernalia de quibus potest facere quod vult. In hoc tamen potest probabiliter supponere voluntatem mariti esse talem quod secundum quantitatem facultatum suarum et necessitatem pauperum et maiorem coniunctionem eorum per cognationem vel alias", possit facere eleemosynas mediocres, quia in talibus communiter consuevit committi uxoribus a maritis " dispensatio domus. Sed si expresse prohiberet eam maritus dare eleemosynam, non posset hoc facere nisi in casu necessitatis extremae, in quo omnia sunt communia, licet maritus male faceret prohibendo; sicut etiam contra prohibitionem mariti non potest vovere nec votum tenere licet prohibendo male faceret maritus. ] ;

Ad rationem in oppositum, dicendum quod Valerianus adhuc non erat maritus Caeciliae, quando ipsa faciebat eleemosynas, sed sponsus. Et ideo de consensu matris cuius erant bona poterat facere eleemosynas.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 12