Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum in Deo sit propria idea et discreta respectu singularis
QUODLIBETUM QUARTUM Quaestio 1 (BREVIS) Utrum in Deo sit propria idea et discreta respectu singularis.
Primo quaerebatur unum circa Deum, utrum scilicet in Deo sit propria idea et ! discreta respectu singularis. Et arguitur quod sic, quia cum ideae sint rationes cognoscendi diversorum cognoscibilium, sunt in Deo diversae ideae. Sed diversa individua sunt diversa cognoscibilia. Ergo et cetera.
Contra. Quaecumque imitantur divinam ? essentiam secundum unum gradum imitabilitatis habent unam ideam in Deo, cum ideae non sint nisi quaedam imitabilitates essentiae divinae a creaturis. Sed individua eiusdem speciei imitantur essentidm divinam secundum unum gradum cum individua eiusdem speciei non se invicem excedant ? secundum diversos gradus. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum simpliciter quod licet ideae divinae sint rationes cognoScendi tam species quam individua eiusdém speciei, tamen idea primo et per se respondet speciebus et ex consequenti individuis, nec plurificantur ideae nisi secundum pluralitatem specierum. Et hoc patet sex rationibus. — Prima talis est. Solum illis respondent diversae ideae in Deo quae nata sunt imitari divinam essentiam secundum formas diversas habentes per se diversas rationes formales; et hoc patet, cum idea sit quaedam imitabilitas secundum rationem formae exemplaris. Sed individua eiusdem speciei non habent per se diversas formas nec diversas rationes formales, licet forma plurificetur | in eis per accidens. Ergo et cetera. — Secunda talis est. Sicut unitas est mensura omnium numerorum, ita ? essentia divina secundum diversas ideas | sive imitabilitates est mensura omnium creaturarum. Sed unitas eodem modo et per unam rationem est mensura omnium numerorum eiusdem speciei, quia unitas per eandem ? rationem mensurat omnes quaternarios, non tamen per unam rationem mensurat quaternarium et ternarium. Ergo a simili essentia divina est mensura et ratio cognoscendi respectu omnium individuorum eiusdem speciei per unam ideam. — Tertia talis est. Inter ideas est ordo saltem secundum rationem et non confusio, ita quod essentia divina secundum nobiliorem imitabilitatem respondet uni ideato " quam alii, loquendo secundum rationem intelligendi. Sed in individuis eiusdem speciei non est ordo per se loquendo nec perfectius nec minus perfectum. Ergo eis non respondent diversae ideae. — Quarta ratio ? talis est. Generi et differentiae non respondent diversae ideae licet habeant diversas rationes. Et hoc ideo est quia non habent per se diversitatem formalem, sed per accidens differunt propter considerationem intellectus apprehendentis ', unum ut incompletum et aliud ut formale complementum. Ergo a simili, cum individua non habeant per se diversitatem formalem nec aliquid formale addat individuum super? speciem, diversis individuis non poterunt respondere diversae ideae, multo minus etiam quam generi et differentiae. — Quinta talis est. Species in mente angeli derivantur ab ideis divinis. Sed species in mente angeli non plurificantur secundum pluralitatem individuorum sed tantum secundum pluralitatem specierum ; ergo a simili ncc ideae. — Sexta talis est. Sicut ratio intelligendi se habet ad plurificationem realem in creaturis, ita se habet ad plurificationem rationis in Deo. Sed in creaturis intellectualibus non plurificatur realiter ratio intelligendi secundum pluralitatem individuorum. Ergo nec in Deo ilud quod ponitur ratio intelligendi plurificatur secundum rationem respectu plurium individuorum eiusdem speciei. Sed idea ponitur ratio intelligendi creaturas aliquo " modo. Ergo et cetera. Hoc etiam videtur esse intentio Augustini in epistula ad Nebridium, ubi vult quod hominis tantum est ibi ratio non | huius vel illius et quod diversae rationes reales diversorum hominum diversis temporibus factorum habent in mente divina unam rationem speciei, declarans hoc per simile, scilicet quod per eandem rationem quadrati !! facimus vel demonstramus omne quadratum "5, non per aliam et aliam rationem.
On this page