Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum ponere creaturam ab aeterno esse quantum ad esse quidditativum secundum quod est in praedicamento, sit ponere mundum fuisse ab aeterno

QUAESTIO II (BREVIS) Utrum ponere creaturam ab aeterno esse quantum ad esse quidditativum secundum quod est in praedicamento, sit ponere mundum fuisse ab aeterno .

Postea quaerebantur duo in generali de creatura quantum ad esse essentiae. Primum erat utrum ponere creaturam ab aeterno esse quantum ad esse quidditativum secundum quod est in praedicamento, sit ponere mundum fuisse ab aeterno. Secundum est utrum in gradibus essentialibus creaturarum habentibus essentialem ordinem sit possibilis processus in infinitum.

Ad primum sic proceditur, et arguitur quod ponere creaturas ab aeterno quantum ad esse quod habent in genere, est ponere mundum ab aeterno. Quia ponere res secundum esse quod habent in se ipsis esse ab aeterno, est ponere mundum ab aeterno. Sed esse quod res habent in genere est! esse quod habent in se ipsis. Ergo et cetera. — Maior supponitur; minor probatur ?. Quia res non habe[n]t esse in genere secundum quod habet esse ? in mente divina quia sic est illimitata et extra genus, nec secundum esse quod habet in intellectu creato quia hoc est diminutum nec? est in genere, nec secundum esse quod habet? in suis principiis quia hoc est esse in potentia et secundum quid. Relinquitur ergo quod sunt in genere secundum esse quod habent in se ipsis. Et sic patet minor.

Contra. Mundum fuisse ab aeterno est condemnatum. Non autem est condem-' natum res fuisse ab aeterno quantum ad esse quod habent in genere, cum aliqui catholici teneant. Ergo unum istorum non est ? idem quod aliud.

Respondeo. Ad evidentiam istius quaestionis sciendum primo quod licet esse complexe dictum ? dicit veritatem propositionis sicut praedicameatum " de accidente nec sit in praedicamento, tamen esse quod dicit actum existendi rem et dicitur incomplexe sicut est actus existendi substantiae vel quantitatis et sic de aliis, est idem re cum essentia, sicut alias dictum est, et tantum est res in praedicamento quantum ad unum sicut quantum ad alterum, et ideo tantum est res in praedicamento quantum ad '! esse existentiae sicut est quantum ad esse essentiae. — Secundo sciendum '? quod res habet tripliciter ? esse. Uno modo in sola potentia Dei creatoris, sicut erant res creabiles antequam crearentur; alio modo in potentia propinqua tam principiorum intrinsecorum quam extrinsecorum creatorum !' sicut rosa antequam sit in actu est in potentia materiae et in potentia agentis creati proximi; tertio modo sunt res in se ipsis in actu, sicut quando rosa vel aliquid aliud est iam !? actu in rerum natura sive ' in propria natura. Secundum ergo hoc, sicut res habet esse | diversimode, ita diversimode est in genere accipiendo genus non pro intentione secunda sed pro re substrata intentioni. Esse enim sic in genere substantiae nihil aliud est quam esse substantiam. — Ulterius sciendum quod unumquodque genus dividitur in actum et ' potentiam, quae quidem divisio non est divisio in materiam et formam sed dicit diversum modum essendi eiusdem rei, sicut dicimus hominem in actu et hominem in potentia, album in actu et album in potentia, ita quod quodlibet eorum dicit totum compositum, sed ratione materiae dicitur esse homo vel album in potentia, ratione autem ! formae dicitur | homo vel album in actu, Et quia potentia praecipue passiva habet diminutam entitatem, ideo res prout est in potentia dicitur habere esse secundum quid ??; secundum autem quod sunt in actu dicuntur esse simpliciter.

Cum ergo, ut praemissum est, triplex sit esse rei vel magis proprie res habeat triplex esse : uno modo in propria natura et in actu sicut quando rosa est actu; alio modo in potentia passiva et activa creaturae, ita quod iam est in potentia secundum aliquod principium existens in rerum natura natum intrare essentiam suam quod quidem principium est materia et secundum principium activum creatum et proprium; tertio modo prout sunt virtualiter tantum in primo agente prout erant res antequam crearentur, — secundum primum modum essendi proprie et simpliciter habet res esse essentiae et esse in genere, quia homo in actu est simpliciter homo et simpliciter substantia. — Secundum autem secundum modum habet esse in genere sed non simpliciter sicut in primo modo, sed debet dici quod habet esse in genere in potentia quia homo in potentia nec? debet dici homo simpliciter nec substantia simpliciter sed cum determinatione quia debet dici homo in potentia et substantia in potentia. Et sic est in genere in potentia in quantum eius principia existentia in rerum natura sunt determinata ad genus substantiae modo quo principia rei habent esse, scilicet per reductionem in eodem genere cum re cuius sunt principia. Et forte hoc intendunt illi qui ponunt quod res quando non sunt in actuali existentia, sunt tamen quantum ad esse quidditativum et praedicamentale quia sunt scilicet non simpliciter sed in potentia in suis principiis proximis. Et sic etiam est de eis scientia vera, quia sicut quandoque sunt in actu propriae naturae quandoque in suis principiis, ita potest haberi scientia de eis in se vel? in suis principiis. Non sic haberi potest " scientia de chimaera vel " hircocervo quia nullam realitatem habent actu vel potentia ", sed solum sunt figmenta habentia tantum ? esse secundum conceptum intellectus fingentis ea. — Secundum autem tertium modum essendi prout res sunt virtualiter in sola virtute divina, sic adhuc ' minus proprie sunt in genere quia principium primum in cuius sola virtute sic habent res esse, non est in aliquo genere sed est extra omne genus. Tamen secundum tale esse habent aliquo modo esse in genere, scilicet secundum quandam aptitudinem, in quantum scilicet non habent repugnantiam ad entitatem generis sed sunt nata voluntate divina participare naturam alicuius generis, puta substantiae vel quantitatis et sic de aliis. Unde cervus magis fuit ab aeterno in genere quam chimaera vel hircocervus quia hircocervus non habuit nec habere potuit aliquam aptitudinem participandi quacumque virtute naturam alicuius generis, sicut cervus habuit, cui talis participatio non repugnat sicut repugnat hircocervo.

Nec est contra praemissa illud quod Simplicius dicit super Praedicamenta ' ubi dicit quod quantum ad genus substantiae pertinet, non refert utrum | sit in rebus | an ? in conceptu, quia ibi loquitur non de re substrata intentioni generis, sed de ipsa intentione quae convenit rebus non in suo esse reali sed secundum esse quod habent in intellectu secundum quod esse genus generalissimum est esse maxime abstractum, esse autem genus subalternum est esse minus abstractum. Nos autem hic non loquimur de intentione secundum esse vel non esse abstractum, sed de re substrata intentioni secundum quod esse in genere substantiae vel non esse dicimus esse substantiam vel non esse substantiam.

Ex his patet ad quaestionem et ad argumenta. Nam ponere res esse in praedicamento ab aeterno primo vel secundo modo esset' ponere mundum aeternum. Sed ponere eas secundum esse praedicamentale tertio modo acceptum esse ab aeterno non est ponere mundum simpliciter ab aeterno. Et per? hoc etiam patet? ad rationes.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2