Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

Utrum in gradibus essentialibus creaturarum habentibus essentialem ordinem sit possibilis processus in infinitum

QUAESTIO III (BREVIS) Utrum in gradibus essentialibus creaturarum habentibus essentialem ordinem sit possibilis processus in infinitum .

Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod in perfectionibus essentialibus et specificis creaturarum sit processus in infinitum, quia processus in gradibus specificis creaturarum est secundum imitationem divinam. Sed Deus non potest ita imitari ab aliqua creatura quin adhuc perfectiore modo possit imitari et hoc in infinitum. Ergo et cetera.

Contra. Ubi est ordo per se et essentialis, ibi oportet dare primum et ultimum. Sed in infinitum non est dare primum et ultimum. Ergo in essentialiter ordinatis non est processus in infinitum. Sed gradus specifici creaturarum sunt essentialiter ordinati cum per se unus sit perfectior alio. Ergo et cetera.

Respondeo. Ad istam quaestionem primo est sciendum quod in eadem specie non possunt accipi duo inaequalia per se et secundum essentialia speciei sive procedatur in eis in infinitum sive non, | sicut apparet manifeste in numeris quia omnes binarii sunt aequales. In eis autem quae specie differunt non est dare duo aequalia quia per se habent diversitatem formalem, sicut in numeris patet in quibus duo numeri specie differentes non possunt esse aequales. Ponunt ergo quidam quod non solum in individuis sed etiam in speciebus creaturarum sit processus in infinitum et hoc ideo, quia in isto processu licet procedatur ab uno extremo finito scilicet a creatura, tenditur tamen ad aliud extremum infinitum et in infinitum distans a qualibet creatura et continens infinitos gradus perfectionis. Et ideo processus ad ipsum potest? tendere in infinitum, nec poterit tantum processus tendere quod immediate pertingat ad ipsum quin adhuc sint infiniti gradus medii possibiles. Licet autem contra hanc positionem non intendam determinando aliquid dicere, tamen probabiliter coniecturando posset eius contrarium poni. Et hoc patet ex quattuor.

Primo ex naturali rerum appetitu, unde arguitur sic. Illud '? ad quod tendit naturalis appetitus rerum sive universi oportet ponere, quia appetitus naturalis non est frustra. Sed naturae appetitus magis tendit ad perfectissimum quam ad infimum. Ergo si potest dari infimum in entibus, | multo plus potest poni summum. Infimum autem potest dari scilicet materia quae est pura potentia. Ergo et cetera.

Item natura non inchoat processum qui non possit perfici nec per consequens inchoat processum in infinitum. Sed constat quod inchoat processum quo tendit ad perfectionem. Ergo talis processus non potest ire in infinitum. Hoc etiam confirmatur per Philosophum qui vult quod processus in augmentum quia vadit ad formam et ad actum, non vadit in infinitum ; e contra processus ad diminutionem quia vadit ad potentiam sive ad actum permixtum potentiae, vadit in infinitum. Augustinus etiam dicit in principio de Vera Religione quod Deus universitatem rerum inchoat, continet et perficit. Sed illud in quo est possibilis processus in infinitum nunquam perficitur. Ergo et cetera.

Secundo idem patet" ex limitatione creaturae, quia limitatio creaturae requirit universitatem creaturarum non solum existentem sed etiam possibilem claudi sub determinatis generibus. Sed in eis quae sic clauduntur non sunt possibiles infiniti gradus. Ergo et cetera. Probatio maioris, quia Augustinus dicit " quinto super Genesim, vigesimo primo capitulo, quod secundum genera quae primum condidit, nova eum multa facere quae tunc non fecit manifestum est, novum autem genus instituere recte credi non potest. Et sic secundum eum non possunt esse plura genera creaturarum quam sint. Minor etiam probatur, quia nullum genus claudit infinita virtute quia hoc est solius Dei qui est extra genus. Sed genus quodlibet virtute claudit differentias suas. Ergo nullius generis sunt infinitae differentiae, nec per consequens infinitae species existentes vel possibiles. Et sic patet quod non potest esse infinitas in '' illis quae continentur sub determinatis generibus. Item analogia rerum requirit quod omnia genera entium habeant attributionem ad aliquod primum genus, et omnia illius primi generis reducantur ad aliquod primum illius generis quod sit. mensura omnium illius generis non solum sicut mensura extra genus, sed sicut mensura in genere. Sed in " infinitis non est dare primum. Ergo in rebus creatis vel creabilibus quae habent esse in genere, non est processus in infinitum.

Tertio idem patet éx ordine rerum ad invicem sic, quia processus rerum non debet accipi procedendo ab infimo ad supremum quod est Deus, sed procedendo a primo eate simplicissimo ad infimum. Et hoc " patet per rationem, quia processus debet incipere in uno simplicissimo, non autem in eo quod habet multitudinem et potentialitatem ; et per simile, quia processus numerorum non incipit in multitudine ! maxima tendendo postea ad unitatem, sed incipit ab unitate; et per multas auctoritates Procli qui vult in pluribus propositionibus quod omnis multitudo et ab uno incipit et ad unum ?? reducitur. Sed talis processus non posset in | cipere in primo quod est Deus nisi esset possibile dare aliquam creaturam se habentem immediate ad Deum inter quam et Deum non possit dari medium, sicut numeri non inciperent ab unitate nisi esset aliquis numerus ita immediate se habens ad unitatem quod non posset dari alius medius. Ergo possibile est dare creaturam ita immediate se habentem in nobilitate | ad Deum quod non possit dari aliam nobiliorem ! et immediatius se habentem ?, ita quod iste ordo accipiatur non secundum produci in actu quia Deus potest producere vilem prius tempore quam nobilem, sed secundum gradum nobilitatis. Sed? non potest quacumque virtute fieri quod duae species sint aequalis nobilitatis.

Quarto idem patet ex distantia infinita Dei et creaturae sic, quia si talis processus in infinitum est possibilis, sequitur quod tota universitas creaturae possibilis includat infinitatem perfectionum realiter distinctarum , sicut e contrario ? Deus includit perfectiones infinitas | unite. Et ex hoc potest formari talis maior. Si talis processus in infinitum est" possibilis, universitas creaturae possibilis existens in mente divina ut intellecta importat infinitatem perfectionum. Sed illud quod est tale videtur aliquo modo adaequari nec distare a Deo ? in infinitum. Ergo tota universalitas creaturae possibilis non distaret a Deo '"" in infinitum !! quod est inconveniens. Ergo et cetera. Nec tamen ex his" sequitur potentiam Dei esse finitam vel exhaustam per suos effectus, quia nunquam effectus adaequatur causae in agentibus aequivocis, sicut patet quod calor ignis, dato quod non possit esse maior calor ? eo, non tamen potest adaequari virtuti calefactivae solis. Non est etiam intelligendum infinitos vel diversos gradus esse in Deo secundum rem vel etiam secundum rationem sumptam ex parte Dei. Immo unaquaeque creatura imitatur totam essentiam !? Dei et diversae creaturae imitantur eam diversimode secundum rem secundum quod diversae creaturae secundum diversos gradus reales magis ac '" magis recedunt per compositionem et potentialitatem a simplicitate divina ". Et ex hoc consurgit distinctio secundum rationem in Deo intellecto ' in habitudine ad diversas creaturas. Non oportet ergo ponere in Deo infinitos gradus perfectionis modo quo imaginantur ponentes processum creaturarum in infinitum. Sed sufficit ? ponere in Deo unam perfectionem infinitam et simplicissimam a finitis creaturis diversimode imitabilem ?!,

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3