Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum, si Deus posset facere angelum perfectiorem quolibet dato in infinitum, oporteret quemlibet eorum pertinere ad aliquam hierarchiam nunc existentium

QUAESTIO IV (BREVIS) Utrum, si Deus posset facere angelum perfectiorem quolibet dato in infinitum, oporteret quemlibet eorum pertinere ad aliquam hierarchiam nunc existentium .

Postea quaerebatur circa naturam angelicam unum, utrum scilicet si' Deus posset facere angelum perfectiorem quolibet dato in infinitum, oporteret quemlibet eorum pertinere ad aliquam hierarchiam nunc existentium, Et arguitur quod non, quia in illo quod certis limitibus clauditur non potest esse processus in infinitum. Sed quaelibet hierarchia certis limitibus clauditur. Ergo si possibilis est processus in infinitum in angelis, non possunt omnes angeli possibiles | fieri pertinere ad aliquam hierarchiam nunc existentium. P

Contra. Si esset possibilis processus in infinitum in viventibus materialibus ?, oporteret tamen omnia viventia possibilia fieri pertinere ad aliquem trium modorum communium vitae, scilicet ad vegetativum vel sensitivum vel motivum secundum locum. Ergo a simili posito processu in infinitum in angelis omnes angeli possibiles fieri pertinent ad aliquam hierarchiarum nunc existentium.

Respondeo dicendum quod processus in infinitum in angelis? potest intelligi dupliciter, uno modo quantum ad gratuita, et si poneretur sic processus in infinitum in angelis, adhuc manerent infra ordines et hierarchias nunc existentes, sicut patet de hominibus qui quantum ad gratuita assumuntur ad aequalitatem angelorum cuiuscumque hierarchiae vel ordinis et? tamen manent infra " speciem humanam. Alio modo potest intelligi processus in infinitum in angelis ", scilicet quantum ad naturalia, et cum tali processu in infinitum impossibile est stare quod omnes angeli possibiles fieri pertineant ad hierarchias et ordines nunc existentes. Immo . necessario sequeretur processus in ordinibus et hierarchiis in infinitum ' sive ponatur quoscumque duos angelos !? non solum differre specie sed etiam genere propinquo sive non, quia cum ordo generalis omnium entium, ut supra dictum est, requirat supremum et infimum, multo plus unus ordo angelorum exigit quod in illo ordine sit ita dare infimum citra quem non possit dari angelus pertinens ad illum ordinem et multo plus etiam oporteat dare supremum ultra quem nullus pertineret ad illum ordinem. Nisi enim detur sic supremum et infimum, non erit ordo essentialis. Sed in infinitis !5 non est dare supremum et infimum. Ergo impossibile est infinitos angelos possibiles fieri pertinere ad ordines finitos, quia ordines finiti, cum quilibet habeat supremum et infimum, continent! tantum finitos gradus. Et per consequens etiam impossibile est eos pertinere ad finitas hierarchias, quia sicut impossibile est unum ordinem continere infinitas species, ita impossibile est unam hierarchiam continere infinitos ordines. Sed ordines et hierarchiae nunc existentes sunt finitae. Ergo et cetera.

Ad rationem dicendum quod impossibile esset omnia viventia possibilia fieri reduci ad illos tres modos generales de quibus dictum est? vel ad quoscumque modos finitos vivendi si ponatur processus in viventibus in infinitum . Unde ponere processum possibilem in infinitum in viventibus et ponere omnia viventia possibilia fieri | reduci ad dictos? tres modos vel ad quoscumque modos finitos, implicat contradictoria . Unde licet simpliciter ponere processum in infinitum in viventibus non sit bene intelligibile, non tamen absolute ponere talem processum in infinitum ita evidenter implicat contradictoria sicut ponere cum tali processu reductionem omnium possibilium ad modos finitos sive ad genera finita.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4