Quaestio 5
Quaestio 5
Utrum idem corpus possit virtute divina esse localiter in pluribus locis per se et sine conversione alterius in ipsum
QUAESTIO V (BREVIS). Utrum idem corpus possit virtute divina esse localiter in pluribus locis per se et sine conversione alterius in ipsum .
Postea quaerebatur unum de natura pure corporali in generali, utrum scilicet idem corpus possit virtute divina esse localiter in pluribus locis per se et sine conversione alterius in ipsum. Et arguitur quod sic, quia quod Deus potest facere per medium potest facere sine medio. Sed mediante conversione facit idem corpus Christi esse in pluribus ? locis. Ergo potest facere sine tali conversione ".
Contra. Quod est alicubi localiter et circumscriptive, est ita ibi quod extra locum illum nihil eius est. Sed si cum hoc poneretur alibi, ipsum esset extra illum locum !!, quia quod est hic ita quod alibi, est ita hic quod cum hoc est extra istum locum. Ergo esset | simul idem extra istum locum et non extra istum locum. Sed hoc implicat contradictoria ??. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum quod aliquid dupliciter potest ?? esse in loco !, uno modo per se sive hoc sit definitive tantum propter limitationem naturae sicut in creaturis spiritualibus, sive hoc sit simul definitive et circumscriptive sicut corpora. Alio modo ponitur aliquid in aliquo loco non per se sed per aliud ad quod habet habitudinem, sicut angelus ponitur per operationem esse in loco in quo est eius operatio sive in quo est illud circa quod operatur, et corpus Christi ponitur esse in altari sacramentaliter per dimensionem panis conversi in ipsum. Licet ergo isto modo secundo , scilicet per aliud, possit aliquid esse simul in pluribus locis saltem virtute divina, primo tamen modo nulla virtute potest esse quod idem corpus per dimensiones proprias sit circumscriptive in pluribus locis quia implicat contradictoria . Et hoc patet triplici ratione. — Prima talis est et est tacta in opponendo, quia esse circumscriptive alicubi est claudi illo loco, ita quod nihil eius est extra illum locum. Sed si poneretur cum hoc alibi, esset extra illum . Ergo esset extra et non extra. — Secunda talis est. Sicut commensuratur locatum quod per se cet localiter est in loco ipsi loco secundum quantitatem continuam, ita scilicet quod locatum non potest esse maius loco vel e converso, ita etiam commensuratur secundum quantitatem discretam ut quot sint loca tot sint locata. Sed hoc posito non potest aliquid esse circumscriptive in pluribus locis nisi sint realiter plura et non unum. Ergo qui ponit unum et idem corpus dicto modo esse in pluribus locis ponit illud corpus esse unum et non unum. Nec contra hoc est quod duo corpora virtute divina possunt | esse simul, quia alterum est ibi per se et alterum " quasi per accidens, quia virtute divina absolvitur a situ qui est ubi per quod aliquid habct ordinem ad locum et per quem situm sunt incompossibilia ' corpora in eodem loco, quia directe et per se non repugnat corporibus esse simul per essentiam dimensionis, sed per istud accidens consequens quod est ubi a quo potest corpus absolvi virtute divina. Sed quod illud ? quod " non est absolutum a tali ubi sed est per se in loco circumscriptive, absolvatur a denominatione !'? loci, ita quod existens " non sit ita determinatum ad locum quod sit ita ibi ' quod non alibi, non potest fieri quacumque virtute. — Tertia talis est. Materia per eandem partem quantitatis sive mediante eadem quantitate, non potest esse subiectum ad "" oppositas formas quacumque virtute, quia omnia opposita includunt contradictoria. Ergo a simili mediante eadem quantitate sive per ' solam unam ? dimensionem non possunt " habere diversa ubi quae sunt secundum situm opposita.
Ad rationem in oppositum dicendum quod nec per medium nec sine medio nec qualitercumque potest Deus facere quod corpus Christi per proprias dimensiones et circumscriptive sit in pluribus locis , quia in locis in quibus est corpus Christi sacramentaliter non est per proprias dimensiones sed per dimensiones panis conversi in ipsum. Quibus dimensionibus annihilatis vel conversis in aliud vel sic transmutatis quod non fuisset nata substantia panis manere sub eis, non manet amplius ibi corpus Christi sacramentaliter. Unde ubi desinunt illae dimensiones esse, non est corpus Christi ibi nec plus ! quam alibi. Nec est ibi Christus adorandus ? plus quam alibi sicut nec est modo ubi fuit localiter per propriam dimensionem dum esset in hoc mundo. Supponebat ergo ratio falsum, scilicet quod Deus faceret corpus Christi per medium esse in pluribus locis? per propriam dimensionem et circumscriptive.
On this page