Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum extra istum mundum posset Deus facere aliam terram eiusdem speciei cum terra huius mundi

QUAESTIO VI (BREVIS). Utrum extra istum mundum posset Deus facere aliam terram eiusdem speciei cum terra huius mundi .

Postea quaerebatur unum pertinens ad creaturam corporalem specialem, et est utrum extra istum mundum posset Deus íacere aliam terram eiusdem speciei cum terra huius mundi. Et arguitur quod non, quia hoc posito sequeretur quod naturale esset illi terrae esse cum terra istius mundi, cum omnia corpora eiusdem speciel habeant eundem locum naturalem. Ergo illa terra naturaliter moveretur ad centrum huius mundi. Sed non posset naturaliter moveri ad centrum huius mundi nisi poneretur naturaliter ascendere recedendo a centro alterius mundi. Hoc autem est impossibile. Ergo et cetera.

Contra. Deus cum sit virtutis infinitae, ita potest facere plures terras sicut unam.

Respondeo. Licet secundum viam Philosophi , Deus non posset aliquid facere ? de novo nisi mediante motu caeli et per consequens non posset aliquid facere de novo nisi praesupposita !! materia, ad quam statim | sequitur Deum non posse !! facere aliam terram sicut nec alium mundum, quia secundum eum mundus est ex tota sua materia qualicumque ' possibili; — secundum tamen veritatem, sicut Deus potuit a principio producere materiam cum non erat ?, ita nunc posset producere de nihilo alium mundum ex alia materia quam simul cum alio mundo crearet.

Ad rationem dicendum quod omnia corpora eiusdem speciei infra idem caelum contenta habent unum locum naturalem. Non autem oportet hoc de corporibus eiusdem speciei contentis a diversis caelis. Et hoc ideo est quia esse in loco et moveri naturaliter ad locum !, contingit ? corporibus per habitudinem ad influentiam caeli, et ideo, quia illa terra non reciperet influentiam ab illo caelo, ideo non moveretur naturaliter ad centrum istius caeli ', Nec oporteret etiam ponere vacuum quia extra utrumque caelum non esset aliquod quod esset aptum natum continere et non continens actu nisi imaginatur? sicut modo ? imaginamur vacuum extra caelum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6