Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum corpus Christi possit confici de spelta
Postea quaerebatur unum quantum ad sacramenta quae sunt instituta propter hominem, et est utrum corpus Christi possit confici de spelta. Et arguitur quod non, quia secundum usum Ecclesiae ab apostolis traditum materia huius sacramenti est panis triticeus. Sed spelta non est triticum. Ergo et cetera,
Respondeo. Veritas sacramentorum et efficacia dependet ex institutione Christi quae nobis innotuit per doctrinam apostolorum qui fuerunt praesentes in dicta constitutione" | et per usum Ecclesiae traditum ab apostolis et per doctrinam sacrae Scripturae. In. hoc ergo et in aliis diligenter est attendendus usus Ecclesiae. Et ideo, sicut alias dixi, ita et nunc dico quod cum communis usus Ecclesiae habeat quod aliquis pluries sacramentaliter confiteatur de eisdem , non videtur quod E deberet sustineri quod dicatur quod sacramentum poenitentiae non habeat effectum respectu eorundem peccatorum nisi semel, et hoc est magis necessarium quam scire quomodo angelus sit in loco. Quia ergo " secundum usum Écclesiae panis triticeus et non alius est materia huius sacramenti (hoc etiam patet quia Christus se comparavit grano frumenti et quia creditur ?' quod in tali pane confecit et sacramentum instituit), — ideo dicendum est quod si spelta non est idem specie cum tritico, quod non potest confici in pane facto '" de spelta. | Et quia in diversis locis diversa blada specie vocantur ? spelta, credo quod aliqua spelta sit idem specie cum tritico, et de tali spelta potest fieri materia conveniens huius sacramenti. Nec obstat diversitas magna quae apparet in accidentibus exterioribus, quia in multis aliis invenitur magna 5 diversitas secundum accidentia inter ea quae sunt eiusdem speciei.
On this page