Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum voluntas includat duas potentias, unam passivam et aliam activam sicut et intellectus

QUAESTIO VIII (BREVIS)

Utrum voluntas includat duas potentias, unam passivam et aliam activam sicut et intellectus .

Postea quaerebatur unum pertinens ad naturam humanam generaliter, scilicet utrum voluntas includat duas potentias, unam passivam et aliam activam sicut et! intellectus. Et arguitur quod sic, quia mobile oportet proportionari moventi. Sed voluntas movetur ab intellectu. Ergo sicut est dare intellectum agentem et passivum sive passibilem, ita oportet ponere voluntatem agentem et voluntatem passivam.

Contra est quod nullus auctor? invenitur hoc posuisse. Ergo et cetera.

Respondeo dicendum quod non oportet ponere voluntatem agentem et possibilem sicut ponitur in intellectu. Et ratio huius?, quia necessitas ponendi intellectum agentem una cum possibili est quia res materialis non est sufficiens per se movere potentiam immaterialem, et ideo praeter phantasmata oportet ponere potentiam immaterialem agentem scilicet intellectum agentem. Voluntas autem non movetur immediate a re materiali 5; sed movetur ab apprehenso per intellectum et iam facto immateriali. Et ideo non oportet ponere potentiam immaterialem agentem quae faciat rem aliquo modo immaterialem ad hoc quod possit movere appetitum immaterialem, praeter intellectum, propter quod non oportet ponere voluntatem agentem et possibilem sicut ponitur intellectus agens et possibilis. Sed si voluntas immediate moveretur?a re materiali non facta autem immateriali per apprehensionem intellectus, tunc bene oporteret ponere voluntatem agentem et possibilem. Et? quia ita non est, ideo non oportet ponere talem distinctionem potentiarum in voluntate sive ponatur tantum activa sive ponatur tantum passiva ab obiecto sive ponatur passiva ab obiecto et postea facta in actu? ponatur activa respectu aliarum potentiarum !' impellendo eas ad exercitium actus. Utrum autem sit ponenda ?? in voluntate distinctio '? in concupiscibilem et " irascibilem, nihil ad praesens. :

Ad rationem in oppositum dicendum quod ad hoc quod ? voluntas sit proportionatum mobile respectu intellectus, sufficit quod sit appetitus immaterialis natus moveri a bono apprehenso immaterialiter, et ad hoc non sequitur !? praedicta distinctio in voluntatem | agentem et possibilem ut patuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8