Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum in prima rerum productione debuit mulier fieri
Postea quaerebatur unum pertinens specialiter ad mulierem ?, et est utrum EN in prima rerum productione debuit mulier fieri. Et arguitur quod non |. Nam a Deo 1 optimo non debuit produci illud quod fuit causa sive occasio mali culpae. Sed mulier fuit hujusmodi. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum quod decuit producere hominem in utroque sexu in - prima rerum productione, quia Deum cuius perfecta sunt opera decuit producere unamquamque speciem et praecipue humanam quae magis intenditur quam quaecumque alia creatura corporalis 5, secundum esse perfectum speciei et individui non solum quantum ad esse in natura speciei sed etiam quantum ad conservationem speciei per propagationem naturalem. Sed species humana non esset perfecte et sufficienter instituta ad propagationem naturalem sine masculo et femina. Ergo et cetera. Licet enim Deus posset creare omnes homines sine propagatione naturali, tamen non decuit ita fieri, quia " posse se conservare per propagationem naturalem pertinet ad perfectionem speciei, nec hoc debuit sibi subtrahi. Licet etiam mulier dicatur mas occasionatus, quia non est de intentione naturae particularis scilicet '" virtutis seminis viri quae similem in sexu intendit producere scilicet virum qui perfectior est '' quam mulier, non tamen est occasionata et praeter intentionem quantum ad naturam universalem quae conservationem speciei per propagationem naturalem intendit. Unde mulier non est ita praeter intentionem naturae sicut monstra sunt praeter intentionem naturae, quia vir primo et per se est de intentione naturae, mulier autem secundo et per se, non sic monstra.
Ad rationem in oppositum dicendum quod Deum decuit producere eflectum suum bonum. Sed non oportuit quod produceret ipsum talem quod non posset deficere, alioquin non sineret res agere proprios motus. Et sic etiam fecit mulierem bonam et dedit ? facultatem qua posset uti ad bonum, sed non ita quin in potestate sua esset deficere. Unde et ad eius perfectionem pertinet permittere mala ' ex quibus bona elicit.
On this page