Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Utrum ex principiis tantum creditis vel opinatis possit haberi certa scientia

QUAESTIO X (BREVIS). Utrum ex principiis tantum creditis vel opinatis possit haberi certa scientia .

Postea quaerebantur duo pertinentia ad actus humanos generaliter. Primum erat utrum ex principiis tantum creditis vel opinatis possit haberi certa scientia. Secundum erat utrum illud ' quod secundum se est malum et illicitum possit aliquo modo esse bonum et licitum.

Ad primum sic proceditur, et arguitur quod ex principiis solum creditis possit haberi scientia certa ?, quia principia ? scientiae subalternatae sunt tantum | credita cum ibi non sint aliqua priora ex quibus probentur. Sed ex talibus principiis elicitur certa scientia conclusionum. Ergo et cetera. Item theologia est scientia et tamen non habet principia nisi credita. Ergo et cetera.

Contra. Maior debet esse certitudo principiorum quam conclusionis, quia propter quod unumquodque et illud magis. Sed minor est certitudo fidei quam certitudo scientiae. Ergo ubi est sola fides de principiis, non potest esse scientia de conclusione.

Respondeo dicendum quod impossibile est ex principiis tantum creditis elicere scientiam certam de conclusionibus, primo quia, sicut tactum est in opponendo ", certitudo conclusionum non potest transcendere certitudinem principiorum, sed potius debet esse e converso. Sed si ex principiis tantum creditis vel opinatis eliceretur scientia certa, certitudo conclusionum transcenderet certitudinem principiorum. Ergo et cetera. Maior patet; minor probatur. Quia illud quod habet certitudinem evidentiae et adhaesionis transcendit in certitudine illud quod habet certitudinem adhaesionis tantum. Sed scientia habet certitudine:n evidentiae et adhaesionis, fides autem non habet evidentiae certitudinem '" sed tantum adhaesionis, opinio autem neutram habet. Ergo si scientia eliceretur ex principiis tantum creditis vel opinatis, certitudo conclusionum transcenderet certitudinem principiorum, et sic patet minor. — Secundo !'!, quia illud quod est infra scientiam non potest esse causa certitudinis in scientia. Sed secundum Hugonem fides est infra scientiam et super ' opinionem. Ergo fides de principiis non potest causare scientiam de conclusionibus. Unde nec theologia nec? alius habitus procedens ex principiis tantum creditis potest esse '" scientia proprie dicta, et ponere tales fictiones de theologia multum derogat theologiae quae debet inniti auctoritati divinae.

Ad primum ergo dicendum quod maior est falsa, quia principia scientiae sub- alternatae non sunt tantum credita sed evidenter in se nota, non quidem cognitione propter quid sed quia. Et quando dicitur quod non, quia non sunt aliqua priora per quae probentur, dicendum quod cognitio quia non oportet quod sit a priore, sed sufficit quod sit a posteriore et per effectum notum ad sensum. Unde scientia subalternata non accipit quia de suis principiis a subalternante, sed a sensu, via scilicet sensus, memoriae et experientiae. Sed verum est quod si debeat scire de suis principiis propter quid, oportet quod hoc fiat per scientiam superiorem. Et ideo non habet ita | perfectam cognitionem perspectivus qui non est instructus in geometria sicut ille qui est instructus. Sed quantum ad cognitionem quia est habet scientia subalternata evidentiam de principiis suis in quantum distinguitur a subalternante, non ab ipsa scientia | subalternante sed via sensus, memoriae et experientiae,

Ad secundum dicendum quod theologia, si esset proprie subalternata scientiae beatorum, oporteret sumere in via evidentiam ? eorum quae sunt principia in theologia quantum ad quia est, de quibus beati haberent notitiam propter quid quantum ad ea quae haberent propter quid. Unde theologia non est proprie scientia subalternata scientiae beatorum, licet large dicatur scientia subalternata et scientia fidei, quia instructi in theologia adiuti lumine fidei et exercitio studii habent scientiam proprie dictam de consequentia, ut quod si Christus est homo, Christus habet animam rationalem. Sed sicut non habent de antecedente nisi fidem, ita nec de consequente, quia qualis est evidentia antecedentis, talis debet esse evidentia consequentis. Et maiorem etiam evidentiam habent tales instructi quomodo Deum incarnari et resurrectionem esse sit possibile quam simplices laici fideles; sed non habent talem evidentiam quae sufficiat ad scientiam proprie dictam. Et ideo etiam theologia non evacuat fidem, et secundum talem modum vocandi scientiam, est intelligendum illud verbum Augustini , decimo tertio de Trinitate: hac scientia non pollent plurimi fideles quamvis polleant fide plurimum, et cetera quae sequuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10