Quaestio 11
Quaestio 11
Utrum illud quod secundum se est malum et illicitum possit aliquo modo esse bonum et licitum
QUAESTIO XI (BREVIS) Utrum illud quod secundum se est malum et illicitum possit aliquo modo esse bonum et licitum .
Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod illud quod est secundum se malum possit esse licitum per dispensationem, quia habere plura beneficia est secundum se malum. Sed hoc fit licitum per dispensationem. Ergo et cetera. Minor supponitur; maior probatur !, quia quod illud? quod datur pro servitio ?, detur non potenti servire, est malum secundum se. Sed beneficia debent dari propter servitia. Ergo malum est secundum se ea dare non potenti servire. Sed idem non potest deservire plura beneficia. Ergo et cetera.
Contra. Quod est tale secundum se, eius oppositum non potest ei qualitercumque convenire. Ergo ei quod est malum secundum se non potest per dispensationem vel qualiter aliter convenire quod sit bonum et licitum.
Respondeo dicendum quod tripliciter contingit aliquid esse malum. Uno modo quod secundum se sic includat malum et illud quod discordat a recta ratione, quod in nullo casu possit esse bonum. Et talia sunt illa quae sunt prima principia vel prima principia iuris '" naturalis, sicut illa de quibus sunt praecepta sicut furtum et!! homicidium et consimilia ", et in istis non cadit aliqua dispensatio quantum ad ordinem iustitiae quem !? important. Unde nunquam per aliquam dispensationem furtum manens furtum vel homicidium manens homicidium est licitum. Sed quantum ad determinationem circa ! casus speciales, qua scilicet determinatione determinentur ! casus speciales esse vel non esse furtum, esse vel non esse fornicationem vel adulterium, et sic de aliis, sunt talia mutabilia, quandoque sola auctoritate divina, ut habere duas uxores ita quod habita prima recipere ! secundam non sit adulterium. Quandoque vero | hoc fit statuto humano ut, si princeps prohibeat aliquid ' sub poena capitis, ante statutum in praedicto casu interficere fuisset homicidium !5, post statutum est exsecutio iustitiae et non homicidium, et sic de quibusdam aliis. Talia quae sunt sic secundum se mala sicut furtum manens furtum et homicidium et consimilia nullo modo possunt fieri licita per quamcumque dispensationem.
Alia sunt secundum se mala | quae ex istis deducuntur quasi conclusiones, non quidem de necessitate et semper, sed ut in pluribus, ita quod ut in pluribus discordant a recta ratione, quandoque autem et in casu expediunt, et opposita eorum in dicto casu essent mala vel minus bona. Et talia sunt quasi determinationes eorum quae pertinent ad prima principia iuris naturalis quae quia mutabilia sunt, ut dictum est, comparata certis personis vel temporibus vel locis non expediunt. Et quia non cuiuslibet potestati ? subest determinare quando ista sunt mala et quando non, sed rectori multitudinis, talia non sunt licita nisi per dispensationem superioris qui habet determinare in quibus casibus expediunt. Verbi gratia facere residentiam in ecclesia cuius aliquis habet curam, communiter est bonum secundum se, et oppositum est malum secundum se, scilicet non residere; tamen in casu non residere posset esse bonum vel propter communem utilitatem ecclesiae, vel propter proprii corporis salutem vel aliquid tale.
Dicendum ergo quod illud quod est isto secundo modo malum secundum se respectu eius respectu cuius dicitur esse malum secundum se, et in casu in quo est malum, secundum se non potest esse bonum vel licitum; sed respectu diversorum potest, sic scilicet quod illud ' quod est malum secundum se, ut in pluribus, non sit malum in isto casu, talibus circumstantiis adhibitis et talibus concurrentibus. Et ista non opponuntur, scilicet aliquid esse secundum se malum? ut in pluribus, et esse bonum et licitum in casu speciali.
Per quod etiam patet ad argumentum in contrarium. Quia ex hoc quod illud | quod est secundum se malum ut in pluribus, ponitur esse bonum et licitum in determinato casu, non ponitur quod unum oppositorum conveniat alteri vel habenti alterum oppositum, quia sic malum et bonum non sunt opposita. Tale ergo malum quando statuto humano prohibetur, dupliciter est malum, scilicet et secundum se est malum loquendo ut in pluribus, ut dictum est, et est etiam malum quia prohibitum. In casu ergo speciali in quo ex natura rei non est malum, non potest habere malitiam | nisi quia prohibitum ; et quia dispensatio superioris tollit obligationem statuti humani, tale quid per dispensationem in tali casu fit bonum et licitum. In casu autem in quo illud quod secundum se est malum, ex natura rei non esset bonum sed malum, non debet superior dispensare, quia eius dispensatio in tali casu esset dissipatio " secundum quod Bernardus(l) vult in epistula ad Eugenium. Et tale malum est habere plura beneficia simul, quia sicut ad decorem huius ecclesiae pertinet quod diversi diversa officia et diversi diversa beneficia habeant, ut habetur [in] Gregorius, octogesima nona distinctione, capitulo Singula, et hoc ut in pluribus, — ita indecens et malum ut in pluribus, est quod unus habeat plura . Sed in casu posset esse bonum, scilicet ubi esset penuria clericorum quibus danda. essent beneficia vel ubi esset persona tanti valoris quod plus valet communi utilitati ecclesiae quam plures mediocres, vel quando unum beneficium non sufficit. Tunc enim habere plura '" beneficia non est malum, et tunc vel sine nova dispensatione sicut in beneficiis annexis, licet habere plura sicut praebendam "' et archidiaconatum et etiam cum nova dispensatione.
Tertio vero modo dicitur aliquid malum non secundum se (immo quantum est de se, est indifferens licet per accidens eius oppositum faciat ad bonum), sed ! est malum quia prohibitum statuto humano, sicut comedere carnes sexta feria. Et talia possunt esse bona et licita per dispensationem superioris. Nam cum talia non habeant malitiam nisi propter obligationem statuti ?, per dispensationem superioris tollitur ab eis esse malum.
On this page