Quaestio 12
Quaestio 12
Utrum per contrariam consuetudinem possit derogari statuto generalis synodi
QUAESTIO XII (BREVIS). Utrum per contrariam consuetudinem possit derogari statuto generalis synodi .
Postea quaerebatur unum pertinens ad personas supremas in Ecclesia. Et est utrum per contrariam consuetudinem possit derogari statuto generalis synodi, et arguitur quod sic. Quia, cum multi praelati faciant contra statutum de non habendo vel conferendo ecclesiam cum cura alicui antequam attingat vigesimum quintum annum ! et quod faciat se infra annum promoveri in sacerdotem ?, et contra statutum de expellendo usurarios alienigenas, et sit lata sententia ? contra transgressores, — tunc si non per talia posset derogari statuto, multi praelati essent suspensi et irregulares nec possent absolvere subditos quod est inconveniens. Ergo et cetera.
Contra. Diuturnitas peccatorum non diminuit transgressionem et inoboedientiam, sed auget. Ergo consuescere facere contra statutum generale Ecclesiae non derogat statuto.
Respondeo dicendum quod cum statutum humanum habeat vim obligandi ex voluntate humana regulata ratione, quae voluntas potest innotescere non solum scripto sed facto (nam quae quis eligit, talia operatur), — ideo per actus multiplicatos qui faciunt consuetudinem, et hoc sciente et permittente illo cuius auctoritate statutum habet vim obligandi, potest statutum et mutari et exponi, et aliquid quod habeat legis vigorem causari, si tamen sit consuetudo non irrationalis nec contra ius divinum vel naturae, nec reprobata a iure communi. Consuetudo enim irrationabilis vel? a iure reprobata ut illa quae enervaret libertatem vel disciplinam ecclesiasticam, nulla esset. Talis autem esset consuetudo pro qua fuit proposita quaestio licet non fuerit posita in quaestione. Scilicet quod subditi nunquam confiterentur suis sacerdotibus, hoc enervaret ordinem ecclesiasticae hierarchiae. Et sic patet ad totum.
On this page