Quaestio 19
Quaestio 19
Utrum in solemni voto continentiae possit sic dispensari quod obligatus tali voto possit per dispensationem contrahere matrimonium
QUAESTIO XIX (BREVIS) Utrum religiosus qui vovit oboedire praelato teneatur contra praeceptum praelati exire claustrum ad subveniendum necessitati parentum .
Ad tertium sic proceditur, et arguitur quod talis religiosus non teneatur exire claustrum pro subventione patris contra praeceptum praelati. Quia nullus debet facere contra votum, cum réddere quod quis debet?, sit necessarium ad salutem. Sed talis vovit oboedientiam praelato. Ergo non debet facere contra talem oboedientiam exeundo claustrum contra praeceptum praelati.
Contra. Ad subveniendum patri tenetur ex praecepto divino. Sed ad oboedientiam non tenetur nisi ex propria electione. Sed plus tenetur quilibet? ad illud ad quod tenetur ex praecepto divino quam ad illud ad quod tenetur ex electione propria . Ergo et cetera.
Respondeo dicendum quod religiosus contra praeceptum praelati tenetur exire claustrum ad subveniendum patri si potest? exeundo subvenire, non tantum ut subveniat sibi in extrema necessitate, sed ut etiam subveniat ei " secundum decentiam status sui.
Et hoc ostenditur sic. Quia unusquisque magis tenetur ad ea ad quae obligatur ex praecepto divino quam ad ea ad quae obligatur ex voto, quia votum non absolvit hominem a praecepto, cum vota quae sunt de his quae? pertinent ad consilia, fiant propter perfectiorem impletionem praeceptorum. Sed quilibet ex praecepto divino tenetur subvenire patri non solum in extrema necessitate, sed etiam secundum decentiam sui status citra extremam necessitatem. Ad oboediendum autem praelato in observantiis religionis non tenetur nisi ex voto. Ergo et cetera. — Maior videtur manifesta; minor probatur, quia quilibet magis tenetur patri ut est pater quam teneatur alii extraneo ut est proximus. Sed quilibet ex praecepto divino tenetur [subvenire] in extrema necessitate subvenire cuicumque extraneo ut est proximus . Ergo patri cui tenetur plus, tenetur subvenire citra extremam necessitatem in eis quae sunt necessaria ad decentiam " status sui ", ita quod sicut religiosus tenetur subvenire cuicumque extraneo in extrema necessitate existenti etiam contra praeceptum praelati, ita etiam !? tenetur subvenire patri citra necessitatem extremam modo xe dicto contra praeceptum praelati n
Si dicatur contra hoc quod plus obligat votum quam praeceptum secundae tabulae, cum votum pertineat ad primam tabulam sive ad praecepta primae tabulae, : . dicendum ? quod votum non semper pertinet ' ad aliqua ? praecepta primae tabulae , sed pertinet ad praeceptum illud circa cuius materiam fit sicut votum castitatis reducitur ratione naturae rei ad illud praeceptum: non moechaberis, | et ex tali voto oportet illud perfectius observari. Alioquin si votum absolveret aliquem a praecepto affirmativo secundae tabulae, ita posset absolvere a praecepto negativo, et sic ratione voti liceret alicui committere furtum propter praeceptum praelati quod falsum est.
Nec valet etiam quod dicunt quidam quod scilicet necessitas ante ingressum impedit ingressum ita quod propter eam tenetur homo dimittere vel differre ingressum, sed dicunt quod postquam est professus, tunc propter subventionem patris necessitatem habentis non tenetur intermittere observantias religionis quia mortuus est mundo et ideo absolvitur ab isto vinculo. Hoc, inquam, non valet; quia sicut ministrare necessaria patri impedit ingressum religionis quia hoc pertinet ad praeceptum necessarium saluti, — ita? per eandem rationem impletio dicti praecepti absolvit eum ab observantiüis religionis post professionem quantum " requirit necessitas patris , quia nulla professio absolvit a praecepto .
Quod autem dicitur quod mortuus est mundo, intelligi debet? secundum quod mundus sonat in vitium, quia debet esse mortuus concupiscentiae inordinatae rerum mundanarum. Sed non est mortuus mundo rerum naturalium quin adhuc vivat in hoc mundo vita naturali habens adhuc usum rerum temporalium et quin maneat obligatus ad subveniendum patri in rebus temporalibus. Sed liberatur per mortem talem spiritualem ab hoc quod est oboedire patri volenti eum impedire a profectu religionis ex affectione carnali vel mundana.
Ad rationem in oppositum dicendum '" quod oboedire praelato in his quae sunt ordinis et non sunt contra praecepta divina est necessitatis, oboedire autem in " his quae sunt contra praecepta divina !?? non est necessarium nec etiam ' licitum. Sic autem est in proposito quia illud praeceptum praelati esset contra praeceptum divinum. Hoc etiam confirmatur per illud quod habetur zn decretis, distinctione trigesima , ubi dicitur quod si aliquis obtentu cultus divini non reddidit ! debitum servitium ! parentibus, anathema sit
On this page