Quaestio 18
Quaestio 18
Utrum in solemni voto continentiae possit sic dispensari quod obligatus tali voto possit per dispensationem contrahere matrimonium
QUAESTIO XVIII (BREVIS) Utrum in solemni voto continentiae possit sic dispensari quod obligatus tali voto possit per dispensationem contrahere matrimonium .
Ad secundum sic proceditur, et arguitur quod in solemni voto continentiae non possit dispensari, quia Extra de statu monachorum , dicitur quod abdicatio proprietatis sicut et custodia castitatis, adeo est annexa regulae monachali ut contra eam nec summus pontifex potest licentiam indulgere.
Contra. Papa dispensat in voto oboedientiae quando facit religiosum episcopum, quia tunc absolvitur ab oboedientia abbatis vel prioris. Sed votum oboedientiae non est minus voto continentiae. Ergo et cetera.
Respondeo dicendum simpliciter quod ad reformandum pacem ubi immineret periculum et perturbatio Ecclesiae vel in aliquo tali casu, potest dispensari in tali voto. Et hoc '? ostenditur tali ratione. Quia si non posset dispensari in tali voto, aut hoc est propter hoc quod non potest recompensari per aeque bonum vel melius, aut propter votum aut propter solemnitatem voti. Sed nullum istorum impedit. Ergo et cetera. Maior patet; minor probatur quantum ad tria quae ponit.
Et primo quod non impeditur dispensatio in tali voto, quia non possit " recompensari per aeque bonum vel maius. Quia virginitas vel continentia monachalis non est de essentia virtutis continentiae quantum ad id quod pertinet principaliter ad perfectionem necessariam vitae humanae, sed est quidam gradus accidentalis superadditus sicut abstinere a carnibus non est de essentia eius in quo principaliter consistit virtus abstinentiae, sed est quoddam accidentale additum, propter quod caelibatus Iohannis " non praefertur matrimonio Abrahae. Sed vitare periculum discordiae ex qua posset perturbari Ecclesia et reformare pacem in tali casu est satis" maius bonum quam ? illud accidentale superadditum ' super bonum continentiae coniugalis. Ergo potest tale " accidentale recompensari per maius bonum 5. Bonum enim commune? melius est et divinius quam bonum singularis personae, adeo quod oportet impediri ' actus magis perfectos de se, scilicet actus vitae contemplativae | ut exerceantur actus minus perfecti, scilicet actus vitae activae propter bonum commune ?. Nec est contra hoc quod dicitur Ecclesiastici vigesimo sexto: non est digna ponderatio continentis animae, tum quia ibi non accipitur continentia pro speciali virtute sed pro omni virtute, tum quia matrimonium non tolit bonum continentiae simpliciter sed tantum quantum ad ilm gradum accidentalem.
Nec etiam obligatio voti impedit, quia votum fatuum non obligat. Sed si aliquis voveret sic servare aliquid quod si totus mundus periret non dimitteret, esset fatuum. Ergo non obligaret tale votum. Sufficit enim quod propter proprium commodum vel propria sponte non intendat quod vovit, mutare. Ille etiam cuius est discernere in quo casu expedit servare votum, habet potestatem in dispensatione voti (Extra de iureiurando, Veniens 5) .
Nec etiam tertium impedit, scilicet solemnizatio . Primo quia omne illud quod ex statuto vel confirmatione Ecclesiae habet vigorem, per Ecclesiam potest mutari, et in eo a domino papa potest dispensari. Sed omnes solemnizationes professionum et omnes religiones superadditae religioni christianae habent vigorem a confirmatione Ecclesiae. Ergo et cetera, Sicut enim contineatia annexa ordini sacro est? ex statuto Ecclesiae, ita etiam et dicta solemnizatio, propter quod ita potest dispensari in uno !, sicut in alio ". — Secundo quia nulla sanctificatio cuiuscumque religionis ab homine confictae debet praeiudicare religioni christianae in qua imprimitur aliquid indelebile in anima. Sed si talis sanctificatio impediret matrimonium per quod tolleretur perturbatio Ecclesiae et religionis christianae, tunc praeiudicaret religioni christianae. Ergo et cetera. — Tertio quia sanctificatio qua aliquid ? deputatur cultui divino licet repugnet actibus contrariis, scilicet '? inhonestis et vitiosis, non repugnat tamen actibus honestis in casu necessitatis exercendis licet sint simpliciter minus boni quam actus religionis, scilicet actus contemplationis, sicut. patet quod episcopi propter necessitatem communitatis tenentur intermittere actus contemplationis ut vacent actibus vitae activae. Et religiosus etiam, ut infra patebit, teneretur in necessitate patris intermittere observantias religionis propter laborem manuum ad subveniendum patri. Sed actus matrimonii sunt actus honesti ?, et licet non sint ita boni sicut actus religiosorum simpliciter loquendo, tamen in casu tantae | necessitatis, sicut dictum est, essent magis boni et magis necessarii quam actus religiosorum. Ergo sanctificatio religionis non impedit quin in casu talis ' necessitatis possit dispensari cum religioso quod contrahat.
On this page