Quaestio 20
Quaestio 20
Utrum religiosus teneatur revelare secretum commissum fidei suae vel peccatum occultum proximi praelato talem revelationem praecifrienti
QUAESTIO XX (BREVIS) Utrum religiosus teneatur revelare secretum commissum fidei suae vel peccatum occultum proximi praelato talem revelationem praecifrienti .
Ad quartum sic proceditur, et arguitur quod religiosus teneatur revelare praedictum secretum vel peccatum ! occultum praelato praecipienti. Quia tenetur | ei oboedire in his quae pertinent ad bonum proximi et bonum communitatis et quorum oppositum cedit in malum. Sed revelare tale secretum praelato est huiusmodi, quia posset per praelatum corrigi. Ergo et cetera.
Contra. Praelatus non habet de secretis iudicare extra forum poenitentiae. Ergo non est necessarium revelare ei talia extra forum poenitentiae.
Respondeo dicendum quod nullus tenetur praelato revelare secretum vel peccatum occultum Íratris ratione cuiuscumque praecepti quod praelatus faceret super hoc,
licet quandoque teneatur hoc? revelare praelato ut bono homini, non ut praelato TOL DAVE et hoc propter caritatem non propter praeceptum praelati, quia praelatus non se habet ut praelatus ut scilicet gerens vicem Ecclesiae nisi vel in foro publicae correctionis sicut in capitulo vel in foro" poenitentiae . Sed peccatum occultum fratris non debet revelare in capitulo, quia tunc faceret contra praeceptum caritatis quo tenetur corrigere fratrem si potest salvando famam íratris cum hoc. Si hoc revelaret per modum accusationis, faceret contra se ipsum, quia posset deficere in probatione si alius negaret et sic scandalizaret. Nullus autem tenetur oboedire praelato contra praeceptum caritatis quo quis tenetur salvare famam fratris si potest et quo tenetur non scandalizare se" ipsum. Nec etiam in foro poenitentiae debet homo dicere peccata aliorum sed sua tantum. Tenetur tamen in casu revelare praelato ut bono homini et quandoque etiam tenetur magis hoc? praelato facere quam alii.
Et ideo ?? distinguendum est de peccatis, quia '? aut agitur de peccato commisso aut de committendo. Si de commisso, sic non debet denuntiare praelato ut praelato, scilicet per denuntiationem vel per accusationem ut de hoc a praelato fiat inquisitio et correctio publica, quia omitteret praeceptum de correctione fraterna secundum quam quis tenetur si potest corrigere fratrem salvando famam. Et etiam si non vult se corrigere ad dictum fratris, non debet eum ducere coram praelato ad corrigendum eum super hoc, quia fieret deterior. Quia posset verecundari coram praelato et ex hoc moveretur de facili ad negandum sciens quod non posset probari et fieret frater deterior, et sic faceret contra correctionem fraternam ubi solum quaeritur bonum delinquentis. Sed si magis speraretur de correctione eius per praelatum quam per alium, tunc posset dici praelato ut bono homini vel etiam alii bono viro si speraretur quod melius faceret quam praelatus. Immo etiam, si eum posset! convincere ? per paucos testes, per duos?, si non cucurit infamia, ad salvandum famam secundum ordinem caritatis, debet eum ante ? corripere in privato quam procedere ad denuntiationem per quam fiat publica correctio. Ubi autem per testes non posset " convincere, si ille non vult se corrigere, debet committere Deo.
Si autem sit peccatum committendum, aut cedit tantum in nocumentum peccantis aut cedit cum hoc in nocumentum aliorum. Si primo modo, non debet ostendi vel revelari praelato, nisi sicut dictum est de peccato commisso, quia similiter hic intenditur principaliter bonum | delinquentis. Si secundo modo, cum ibi solum mnon debeat intendi bonum delinquentis sed debeat etiam caveri nocumento proximorum, ideo in tali casu debet denuntiare praelato in quantum illud peccatum vergit in nocumentum aliorum. Nec istud pertinet ad correctionem fraternam in qua quaeritur principaliter bonum delinquentis, sed pertinet ad virtutem iustitiae publicae, ut scilicet praelatus caveat bono communitatis quod praeponendum est famae singularis personae. Nec ad hoc obligatur ex praecepto praelati, sed ex praecepto divino pertinente ad virtutem publicae iustitiae. Quod autem ubi quaeritur principaliter bonum delinquentis sicut in correctione fraterna, non debet ? revelari praelato vel cuicumque alii nisi prout posset cedere ad bonum !'peccantis, dicit Augustinus de Verbis Domini, sermone decimo quinto: corripe ipsum inter te et ipsum, studens correctioni, parcens pudori. Forte enim prae verecundia incipit defendere suum peccatum, et quem vis facere meliorem forte facis peiorem.
Ad argumentum dicendum quod in casibus in quibus dictum est non esse revelandum, non pertinet ad bonum proximi. Et similiter dicendum est de secreto quod non debet revelari praelato nisi sit in nocumentum aliorum, et tunc debet revelari non obstante fide data de contrario, quia in male promissis rescindenda ?? est fides. In talibus enim cognitio secretorum '? pertinet ad praelatos quorum est intendere et procurare benum commune.
On this page