Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

Utrum verbum in divinis sit solum personale soli Filio conveniens vel sit aliquod verbum essentiale in divinis

QUAESTIO IV. Utrum verbum in divinis sit solum personale soli Filio conveniens vel sit aliquod verbum essentiale in divinis.

Deinde circa personam Filii quaerebantur duo. Unum erat pertinens ad ipsam personam divinam, utrum verbum in divinis sit solum personale soli Filio conveniens, vel sit aliquod verbum essentiale in divinis. Aliud quaesitum circa personam Filii erat pertinens ad naturam humanam assumptam, scilicet utrum illius incorruptionis corporis Christi, de qua praedixit Psaltes: non dabis ? sanctum tuum videre corruptionem, fuit causa acceleratio resurrectionis, vel conservatio miraculosa alicuius formae quae prius erat in corpore vivo.

Ad primum arguebatur quod verbum in divinis non solum sit personale et proprium Filio, sed sit essentiale et commune tribus personis, quia verbum est terminus intellectualis operationis. Ergo secundum multiplicationem intellectualis operationis oportet multiplicari verbum ; sed non solum est intelligere personale quo producitur Filius qui est verbum personale, sed est etiam intelligere essentiale commune tribus personis. Ergo etiam per illud intelligere producitur verbum essentiale.

Contra. Illud quod importat relationem in divinis non est essentiale sed tantum personale ; sed verbum importat relationem quia dicitur relative ad dicentem ; ergo et cetera.

Respondeo dicendum quod verbum dicit aliquid emanans ab intellectu et operatione ipsius intellectus. Unde secundum Augustinum, quinto decimo de Trinitate capitulo vigesimo octavo: verbum est quod nascitur ex scientia quam memoria tenemus, quod eiusmodi omnino est cuiusmodi est ila scientia de qua nascitur ; formata enim cogitatio ab ea re quam scimus verbum est quod in corde dicimus. Et ' prout dicit capitulo trigesimo octavo : sic verbum nostrum nascitur de nostra scientia quem admodum verbum Patris aeternum de substantia Patris natum ; et secundum hoc de ratione verbi est quod sit quaedam notitia quae procedat ab intelligente. Quia ergo in divinis non est notitia emanans et declarativa ab intelligente, nisi illa quae est id ipsa persona Filii, ideo non est ibi verbum realiter nisi personale. Unde propter rationem inductam in principio est intelligendum quod non est in divinis nisi unum intelligere, scilicet intelligere essentiale commune tribus personis, quod tamen convenit ipsi Patri ut primae personae, et quia actus intelligendi non perficitur sine conceptu aliquo emanante ab ipso intelligente, mediante huiusmodi actu intelligendi, ideo intelligere essentiale Dei non potest esse sine verbo producto et concepto. Sed quia nulla actio procedit ab essentia secundum se, sed a supposito, quia per se suppositi est agere licet ratione formae, ideo etiam ipsum intelligere, secundum se, scilicet ut est essentiale et commune tribus, non potest esse principium huiusmodi verbi emanantis ab intellectu divino, sed ut est primae personae quae non est ab alia et quae includit proprietatem relativam quae est vis generativa ; et ideo verbum productum per tale intelligere dicit respectum determinatum ad determinatam personam et non ad ipsum actum intelligendi secundum se. Et ideo licet intelligere in divinis sit quid essentiale, verbum tamen quod per ipsum concipitur non est nisi personale. Per hoc patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4