Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

Utrum incorruptionis corporis Christi fuit causa acceleratio resurrectionis vel conservatio miraculosa alicuius formae quae prius erat in corpore vivo

QUAESTIO V. Utrum incorruptionis corporis Christi fuit causa acceleratio resurrectionis vel conservatio miraculosa alicuius formae quae prius erat in corpore vivo.

Postea ad secundum arguebatur quod causa incorruptionis illius ! non fuit acceleratio resurrectionis, quia illa incorruptio soli Christo et ex speciali privilegio videtur convenire. Sed incorruptio, quae est praeservatio ab incineratione et putrefactione per acceleratam resuscitationem, antequam facta sit huiusmodi corruptio, non fuit privilegium Christi nec soli Christo convenit, quia etiam videtur matri suae Virgini Beatae convenire ; ut patet per Augustinum, in quodam sermone de Assumptione Beatae Mariae. Ergo oportet ponere aliquam incorruptionem aliam a praedictis, et aliam causam illius incorruptionis a putrefactione et incineratione, quam accelerationem resurrectionis. Hoc autem non videtur esse nisi reservatio alicuius formae praeexistentis in corpore, qua manente miraculose, non potest corpus Christi putrefieri vel incinerari, etiam si resuscitatum non fuisset.

Contra. Petrus sic arguit Actuum vigesimo quarto. David praedixit de Christo : non dabis ?sanctum tuum videre corruptionem, et sic secundum David, corpus Christi non vidit corruptionem. Sed si non vidit corruptionem, surrexit. Ergo sequitur ex auctoritate David, quod Christus surrexit. Dicit enim Petrus sic, ut habetur Actuum vigesimo quarto : David dicens, caro mea requiescet in spe quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis ? sanctum tuum videre corruptionem, locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, nec caro eius vidit corruptionem, sed ista consequentia quam facit Petrus ex dicto David non teneret, si alia fuit causa dictae incorruptionis quam resurrectio praeveniens huiusmodi corruptionem. Quare et cetera.

Respondeo dicendum quod Christus fuit vere homo, et veritatem humanae naturae voluit ostendere, in vita defectus naturales, sive poenales, scilicet famem, sitim, et! cetera talia suscipiendo, et in morte sicut alii homines vera mortis corruptione deficiendo. Unde supponendum est quod, sicut ipso vivente fuerunt in ipso omnia quae ad naturam vivi hominis pertinent, quantum ad naturalia omnino univoce prout sunt in aliis hominibus puris, ita etiam suppono esse tenendum quod in instanti suae mortis fuerunt in corpore eius mortuo omnia quae ad naturam corporis hominis mortui naturaliter pertinent, omnino univoce prout sunt in corporibus aliorum hominum mortuorum, in hora qua anima a corpore separatur; quia nec auctoritas docet contrarium, nec sensus aliquid etiam potuit apprehendere per quod posset aliud iudicari. Ipse enim voluit fratribus per omnia assimilari in vita et in morte, quantum ad defectus naturales. Unde dicit Damascenus, libro tertio, capitulo vigesimo septimo, quod in graeco corruptionis nomen duo significat . Signat enim humanas has passiones, famem, sitim, laborem, clavorum perforationem, et mortem, scilicet animae a corpore separationem, et quaecumque talia. Secundum hoc autem signatum dicimus corruptibile Domini corpus; omnia enim haec voluntarie assumpsit.

Cum ergo diversae sunt opiniones circa qualitatem corporis cuius. cumque hominis mortui, secundum diversitatem opinionum circa formam corporis eius vivi, secundum hoc diversimode est loquendum de modo existendi corporis Christi post animae separationem . Secundum ponentes enim ? in homine tantum unam Ííormam substantialem, scilicet animam, virtute continentem omnes alias inferiores formas, esset dicendum quod reservatio corporis Christi ab incorruptione, post separationem animae, non potuit esse conservatio alicuius formae praeexistentis; immo oporteret ponere fuisse in corpore eius aliam formam sicut et in aliis hominibus, quae tamen non fuit corrupta uiteriori resolutione in elementa per putrefactionem. Sed hoc posito, adhuc remanet quaestio, utrum talis forma aliquo miraculo sic fuit conservata per unum diem integrum et duas noctes absque corruptione ulteriori, aut solum per tam velocem resurrectionem fuit praeventa huiusmodi corruptio.

Secundum ponentes autem plures formas in homine sic quod, anima separata, remanet naturaliter et absque miraculo aliqua forma praeexistens quae stat per aliquantulum tempus, absque resolutione ulteriori manens, est dicendum quod etiam in corpore Christi remansit huiusmodi forma naturalis per dictum spatium absque ulteriori corruptione. Sed hoc posito, adhuc remanet etiam quaestio praedicta.

Secundum illos autem qui ponunt in homine duas formas, ita tamen quod in separatione animae alia, scilicet naturalis, simul naturaliter corrumpitur et alia introducitur, nec potest ista forma naturalis ! remanere anima separata etiam ad horam, nisi miraculose et virtute supernaturali ; qui simul cum hoc ponunt quod corpus Christi mortuum fuit unum et idem numero cum corpore eius vivo, non solum unitate suppositi divini, sed unitate eiusdem formae naturalis, non sic autem in aliis hominibus contingit, sed corpus Beatae Mariae mortuum, in hora separationis animae, fuit omnino aliud numero per aliam formam substantialem de novo introductam ; — secundum istos inquam oportet ponere quod in corpore Christi remansit supernaturaliter et miraculose huiusmodi forma naturalis. Potest etiam secundum istos dici quod miraculose, sed forte virtute primi miraculi quo a verbo assumpta fuit haec forma simul cum materia, etiam eodem miraculo ab ulteriori corruptione praeservabatur; et tunc esset soluta quaestio praedicta quia diceretur quod causa ulterioris incorruptionis non fuit acceleratio resurrectionis huiusmodi corruptionem praevenientis sed miraculosa retentio ? talis formae sic supernaturaliter retentae et conservatae, ratione cuius non magis propinquum fuisset illud corpus corruptioni usque ad mille annos quam in ipsa prima hora separationis animae.

Sed ut dictum est alias, iste modus ponendi non videtur conveni ens, tum quia excludendo univocationem et unitatem speciei in corpore Christi mortuo et corporibus aliorum hominum mortuorum, ponit diversitatem nimiam inter veritatem corporis Christi mortui et aliorum hominum, quae nec auctoritate nec ratione videtur haberi, immo videtur potius et auctoritati et ration! adversari, nam, ut dictum est, rationale videtur quod Christus veritatem mortis et quae ipsam in hora mortis naturaliter consequuntur sustinuit, sicut et alii, et puto quod quantum ad accidentia exteriora quae per sensum comprehenduntur, ( et quae magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est, non fuisset inventa notabilis diversitas inter corpus eius et corpora aliorum mortuorum consimilis dispositionis et complexionis cum ipso qui in eadem hora mortui fuissent, eo modo sicut ipse . Dicit etiam Damascenus, quod omnia praedicta quae ad naturales praedictos defectus pertinent, Christus ipse ? voluntarie suscepit. Talis modus etiam incorruptionis videtur non concordare Scripturae, quia ex Scriptura tantum colligitur duplex corruptio, una est per mortem et per alias poenalitates de qua dictum est per Damascenum, alia est per resolutionem in elementa sive per putrefactionem et a prima nullus ponit Christum exemptum, sed solum a secunda, nec inter ista media praedicta incorruptio est posita in Scriptura. Unde dicit Damascenus ubi supra : signat etiam corruptio perfectam corporis in ea ex quibus compositum est dissolutionem et destitutionem ; huiusmodi autem corruptionis corpus Domini experimentum non habuit ut ait Propheta : quoniam non dabis sanctum tuum videre corruptionem et cetera. Et ideo videtur quod in corpore Christi in hora separationis fuit forma eiusdem rationis et speciei cum formis quae in corporibus aliorum hominum in hora mortis reperiuntur, et quod illa forma fuisset corrupta et per putrefactionem in elementa resoluta, si naturae proprie fuisset derelicta et acceleratione resurrectionis non fuisset huiusmodi corruptio praeventa.

Sed quia, posito quod talis forma fuerit in corpore Christi, adhuc potuit reservari a corruptione ulteriori dupliciter, vel sic quod non solum a dicta ' resolutione in elementa sed etiam a qualibet alteratione disponente ad huiusmodi resolutionem quae non potuit fieri sine miraculo, vel solum a dicta resolutione et non ab alteratione tali, qualis in tam modico et tam frigido tempore fieri potuit, quid horum factum fuerit est incertum. Sed quia absque periculo et inconvenienti potest poni quod solum a dicta resolutione fuit praeservatum, quia potuit fieri virtute naturali in tali et tam modico tempore quod non corrumperetur ulteriori corruptione substantiali, et ubi potest sustineri cursus naturae non est ad miracula recurrendum, ideo videtur quod convenienter potest poni causa dictae secundae incorruptionis acceleratio resurrectionis, tali quidem modo quod quia praevenit antequam esset notabilis alteratio in eius corpore facta, ideo non fuit ibi talis corruptio, et hoc quidem videtur intellexisse Petrus, Actuum vigesimo quarto ?, unde sumptum est argumentum ubi recitans verba Psaltis : caro mea requiescet in spe, non derelinques animam meam in inferno nec dabis sanctum tuum videre corruptionem, subdit : propheta locutus est de resurrectione Christi propter quam non vidit corruptionem, quia neque derelictus est in inferno (glosa secundum animam) nec caro eius vidit corruptionem (glosa : putrefactionis et vermium). Item dicit glosa alia; ibi caro eius non est corrupta sed veloci resurrectione glorificata nec est derelictus quia surrexit. Hoc idem dicit glosa super Psaltem. Unde nusquam? fit mentio de illa media incorruptione inter separationem animae a corpore quae fit per mortem et inter resolutionem in elementa quae fit per putrefactionem. -

Sed quia haec in facto et in potentia et miraculis Dei consistunt circa haec nihil est temere asserendum. Sed hoc est circa haec firmiter credendum quod Christus potuit corpus suum mortuum existens sub tali forma cadaveris absque ulteriori corruptione conservare etiam per tempus infinitum, si non fuisset eius resurrectio subsecuta; est etiam dicendum quod sic potuit corpus matris suae, post separationem animae absque putrefactione conservare; nec est necessarium dicere quod differenti miraculo conservaverit suum corpus ? et corpus matris suae, quoniam scilicet illo modo quo unum conservavit potuerit etiam aliud conservare. Fuit tamen aliqua differentia in ratione congruitatis talis conservationis. Quia enim prima corruptio quae est per mortem, et secunda quae est per resolutionem in elementa et per putrefactionem sunt in homine poena consequens originale, Christus debebat esse ? immunis ab utraque ; sed alteram voluntarie sustinuit, quia fuit pretium nostrae redemptionis, sed ab alia quae non nobis utilis fuisset se voluit conservare. Sed mater eius, quia supponitur contraxisse originale, utramque secundum legem communem. debuit sustinere, sed a secunda Filius volu it ipsam conservare ex gratia et privilegio speciali, prout docet Augustinus in secundo de Assumptione, et per haec patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5