Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

Utrum in angelis sit aliquod principium activum aliud ab intellectu et voluntate

QUAESTIO VI. Utrum in angelis sit aliquod principium activum aliud ab intellectu et voluntate.

Deinde circa creaturas quaerebantur quaedam pertinentia ad naturam pure spiritualem, scilicet angelicam ; quaedam pertinentia ad naturam pure corporalem, scilicet quantum ad corpus caeleste; quaedam pertinentia ? ad naturam compositam ex substantia corporali et spirituali, scilicet quantum ad hominem.

Circa naturam angelicam quaerebatur unum scilicet, utrum in angelis sit aliquod principium activum aliud ab intellectu et voluntate. Et arguebatur quod sic quia, secundum Damascenum, angelus ibi est ubi operatur. Ergo oportet? in angelo esse aliquid per quod habeat esse ubi operatur, et.per quod possit applicari ei circa quod operatur. Sed intellectus et voluntas in angelo non sunt huiusmodi, quia secundum haec ita se habet angelus ad propinquum et remotum quia remota cognoscit et diligit ; ergo praeter haec oportet po nere aliquod aliud principium activum in eis.

Contra. Angelus est simplicior quam anima rationalis ; ergo non videntur esse plura principia sed potius pauciora in angelo quam in anima rationali, ubi non ponuntur plura principia activa quam intellectus et voluntas. Ergo nec in angelo debent plura poni.

Respondeo dicendum quod si angeli essent motores orbium modo quo philosophi posuerunt, sic scilicet quod natura eorum esset movere, nec secundum se essent in sua perfectione si non moverent et quod moverent per suam essentiam ; quia in eis non differt secundum ipsos substantia virtus et operatio, non esset in eis aliquid additum suae substantiae ? per quod corpora quaecumque moverent. Etenim quaecumque in eis, secundum philosophos, ultra essentiam ponuntur non sunt plura et differentia nisi secundum rationem, sicut et in Deo ponimus nos. Sed quia hoc non est ponendum, — nam nec moveri est ? perfectio naturalis corporum caelestium sic quin cessare debeat motus huiusmodi, — nec etiam sic est natura angelorum deputata ad movendum ipsa corpora quod non habeant suam perfectionem nisi ipsis existentibus in movendo. Ideo nec oportet ponere quod movent per suam essentiam et naturam, sed per aliquam virtutem activam in eis existentem quae tamen caelo non necessario sit applicata. Cum autem sint substantiae spirituales et intellectuales, non videtur quod in eis sit aliqua potentia quae sit principium alicuius operationis nisi intellectus et voluntas. Et sicut in nobis sunt plures virtutes passivae vel quasi passivae apprehensivae, in eis autem non est nisi una quae intellectus dicitur, omnem vim apprehensivam nobiliori modo quadam virtute eminentiori continens; ita etiam cum in nobis sint plures virtutes activae vel quasi activae scilicet appetitus intellectivus sive voluntas, et etiam aliquo modo sensitivus, et etiam illa potentia quae motiva secundum locum dicitur ; videtur quod in angelis erit solum una potentia activa secundum rem, multiplex virtute quae voluntas dicitur. Nec tamen dicetur angelus movere caelum sola voluntate, quod est reprobatum inter articulos condem- natos , quia illud dicitur moveri ! sola voluntate alicuius quod omnino movetur ? secundum eius libitum et non secundum aliquam determinationem et proportionem eius ad illud ? et ad finem propter quem movere habet . Non sic autem dicetur angelus movere caelum voluntate, quia angelus bonus non movet nisl secundum quod ei praestitutum ? est a Deo cuius est minister, malus autem non agit circa corpora nisi secundum quod ei a Deo est permissum. Unde Augustinus de malo dicit undecimo super Genesim, capitulo decimo septimo : diabolus suam habet voluntatem vel cupiditatem nocendi, facultatem autem vel potestatem nec ut faciat habet, nec quomodo faciat nisi quia permissus est. Et sic cum divina permissione laxatur frenum voluntati daemonum ; ipsi sua voluntate faciunt quod faciunt. De bonis autem dicit Augustinus octavo super Genesim ad litteram capitulo XXXI : Dei providentia regens atque administrans universam creaturam subdit primitus omnia sibi, deinde corporalem creaturam spirituali, irrationalem rationali, terrestrem caelesti, ac per haec sublimibus angelis Deo subdite fruentibus, et Deo beate servientibus, subdita est omnis natura corporea, omnis irrationalis vita, omnis voluntas vel infirma vel parva , ut hoc de subditis agant quod naturae ordo poscit, in omnibus illo iubente cui subiecta sunt omnia, et eius in inferioribus iussa perficiunt, moventes se per tempus, corpus autem per tempus et locum. Constat autem quod non movent se nisi voluntate, et eadem virtute dicto modo regulata quo movent se, videntur movere corpora, ut scilicet moveri ipsos voluntate sua est ipsos habere esse ubi volunt sive coniungi corpori in ? ratione moventis cui volunt et sic coniuncta sua voluntate huiusmodi corpora movent secundum quod eis est praestitutum.

Sed quia contra articulum dicere non intendo, quia etiam "! videtur in solo Deo ubi velle est agere hoc habere locum quod sola voluntate facit quae sibi placent in omni creatura, videtur in angelis aliquo modo appetitus distinguendus a virtute motiva sicut ab apprehensiva. Nam sicut opus apprehensivae est operationem extrinsecam apprehendere et regulare, et in hoc etiam ipsum appetitum dirigere, ita opus voluntatis videtur esse id quod extrinsecus faciendum apprehensum est appetere vel velle, et ut fiat imperare. Et quia imperare quod aliquid fiat non est facere illud, sicut nec dirigere faciendum est velle vel facere illud, sed est movere vel impellere potentiam motivam vel operativam ad eliciendum huiusmodi actum exterius transeuntem, videtur quod cum voluntate sit ibi aliquo modo virtus motiva ponenda, quae ab intellectu et voluntate movetur ad exercitium sui actus, et applicatur ad movendum corpus, quod voluntas vel angelus voluntate sua vult movere. Quia tamen ista virtus motiva est! quid spirituale, simplex, indivisibile, et non materiale nec locale, — sicut si sola voluntate moveret non diceretur quod hoc contingeret per approximationem localem sed solum per hoc quod ipse actus voluntatis eliceretur a voluntate angeli quae est virtus in natura, quae est naturaliter super corporalem substantiam constituta, cum quadam applicatione et in ordine ad corpus movendum, et sic natura angelica existens in actu volendi tali mox tale corpus esset in actu movendi; — ita etiam si ponatur huiusmodi virtus alia a voluntate, non ideo ponetur quod ipsa realiter secundum approximationem localem accedat, modo ad unum corpus, modo ad aliud ut corpus moveatur, sicut etiam nec voluntas si sola poneretur movens non propter hoc poneretur movens corpus quia accederet vel approximaret localiter ipsa voluntas mobili corpori, nec ideo etiam ponetur talis virtus motiva quia ipsa suo actu magis accedat vel coniungatur corpori quam voluntas suo actu diceretur approximari vel coniungi si sola poneretur movens. Sed ponetur talis virtus proxime et immediate motiva propter ordinem potentiarum, quia scilicet apprehendere et appetere motum vel rem movere vel imperare quod corpus aliquod moveatur non sufficit, sed requiritur tertia potentia executiva per eius actum sic apprehensi et imperati; et per hoc patet ad argumenta. Cum enim dicitur quod in anima rationali hominis non est aliqua alia virtus motiva ultra intellectum et voluntatem, ergo similiter erit in angelo, dicendum quod non est simile, quia anima rationalis naturaliter debet esse unita corpori humano ut forma dans illi et esse et? moveri ; existens autem in corpore habet cum potentiis sensitivis apprehensivis organicis etiam potentiam motivam organicam quae sufficit ad movendum corpus cui deputatur, ideo non oportet quod habeat cum potentia intellectiva et volitiva quae sunt potentiae non organicae aliam potentiam motivam non organicam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6