Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

Utrum substantia caeli per se ipsam sil mobilis

QUAESTIO VII. Utrum substantia caeli per se ipsam sil mobilis.

Deinde circa corpus caeleste quaerebatur unum, scilicet utrum substantia caeli per se ipsam sit mobilis. Et arguebatur quod non, quia nullum indivisibile per se movetur, ut probat Philosophus sexto Physicorum. Sed substantia caeli secundum se est indivisibilis, non habens partem et partem nisi per quantitatem. Ergo et cetera.

Contra. Secundum illud aliquid est mobile per se secundum quod mensuratur nunc temporis ; quia sicut tempus est mensura motus, ita nunc temporis est mensura mobilis secundum quod mobile. Sed nunc temporis est mensura substantiae caeli secundum se; nam nunc temporis et nunc aevi sunt idem secundum rem et sunt idem cum ipsa substantia caeli. Cum ergo nunc aevi sit mensura substantiae caeli secundum se ut entiter entis, sicut aevum est mensura esse ipsius angeli, ita etiam nunc temporis est mensura substantiae caeli secundum se, id est absque aliqua eius quantitate ut tamen ! mobile vel mobiliter ens. Ergo et cetera.

Respondeo dicendum quod ab aliquibus dicitur quod mobile est divisibille et quantum, nec moveretur si non esset quantum. Tamen ratio mobilitatis per se non convenit ei secundum rationem quanti et divisibilis, quia causam motus oportet reducere in naturam. Natura enim principium motus secundo ? Physicorum. Non ergo in quantitatem ? sed in substantiam vel naturam caeli reducetur motus eius.

Item dicitur quod substantiae proprium est quod una et eadem numero per se susceptibilis est contrariorum. Ergo ipsa substantia secundum se, non secundum rationem quantitatis, est susceptiva contrarietatis, secundum ubi et situm sive quae consistit secundum loci mutationem.

Item dicitur quod accidentia secundum se sunt invariabilia, et magis sunt termini transmutationum quam id quod transmutatur ; sed substantia est id quod per se transmutationi subicitur et non accidens. Accidens ergo non potest esse mobile per se sed solum per accidens. Cum enim accidentia non habeant esse per se, non moventur per se.

Contrario ergo modo se habent ad partibilitatem et motum substantia et quantitas. Quantitas enim est per se partibilis, quia extensum quid nominat, non tamen per se mobilis ', quia non est ens per se: quod enim per se movetur per se est, et quod non potest esse nisi in alio non potest moveri nisi per accidens. Sed substantia e contra se habet: partitur enim per accidens, quia per quantitatem, et tamen movetur per se quia per se est. Sed hoc videtur male dictum, quia illi per se convenit moveri secundum locum et ad ubi, cui per se convenit esse in loco ; sed hoc non convenit substantiae per se quia locus per se est contentivus corporis.

Item si esse in loco et moveri per se convenirent substantiae, ergo circumscripta quantitate ei conveniret, et quia destructo posteriori non destruitur prius sed e contra . Amoto autem motu in actu non amovetur quantitas, sed e converso ?. Unde etiam si substantia panis posset manere sine accidentibus non esset in loco, nec moveretur prout nunc loquimur de esse in loco circumscriptive, quod requiritur ad hoc quod aliquid proprie localiter moveatur. Nunc autem quantitas manens sine substantia est in loco et movetur, et ita patet motum non esse priorem quantitate, sed e converso quantitatem esse priorem motu.

Quia manifestum est quod motus per se vel esse in loco non convenit substantiae sine quantitate, dicendum est ergo quod substantia secundum se non movetur sic quod ratio substantiae sit immediata et proxima ratio movendi in ipsa. Sed ipsa substantia caeli est prima et radicalis causa omnium suorum accidentium et dispositionum, sed ordine naturae, primo quorundam, et illis mediantibus, aliorum. Et sic primo est causa suae quantitatis, et mediante illa, motus. Secundum rationem secundum quam subiectum est causa suorum accidentium ordinate, prima ergo et proxima ratio mobilitatis caeli ad locum est eius quantitas continua, et sic ipsum esse mobile secundum quod quantum. Unde Aristoteles probare credit sexto Physicorum quod omne mobile secundum quod mobile de necessitate est divisibile, et hoc quidem multum manifestum est in motu locali, qui verissime est continuus et unus. Et sua ratio non solum ostendit quod mobile est divisibile, sed quod mobile secundum quod mobile est divisibile. Quia, ut ibi declaratur, cum aliquid secundum se totum est in aliquo termino sive a quo sive ad quem, non movetur ad hoc. Ergo, quod moveatür, oportet quod secundum aliquid eius sit in uno termino et secundum aliquid eius sit in alio termino ; sed non potest esse secundum aliquid in uno et secundum aliquid in alio nisi habeat partem et partem. Cum ergo de ratione mobilis secundum quod mobile sit secundum aliquid eius esse in uno termino, et secundum aliquid eius in alio, de ratione mobilis secundum quod mobile est habere partem et partem. Sed mobile licet sit substantia, ratione substantiae tamen non habet partem et partem, sed secundum quod quanta. Quia, ut dicitur quinto Metaphysicae, quantum quod est per se divisibile in ea quae sunt in ipso et cetera. Unde quantum, quod est substantia quanta, est per se divisibile, et non substantia nec ! quantitas, sed substantia quanta est quae dividitur. Quantitas autem est ratio divisibilitatis vel est dispositio secundum quam substantia habet partes, sive est ipsa partibilitas substantiae.

Item de ratione motus est quod sit divisibilis ; sed ipse est divisibilis secundum divisionem spatii et mobilis. Sed sicut ablata divisibilitate spatii, tollitur divisibilitas motus, ita etiam ablata divisibilitate mobilis, tollitur divisibilitas etiam motus. Motus ergo caeli duplex est causa ; una scilicet eius quantitas continua secundum quod quantitas quae communiter est causa omnis motus localis secundum quod huiusmodi ; alia natura eius propria cuius est haec quantitas dispositio, quae est causa determinans motum localem caeli ad circularitatem, sicut in lapide causa motus eius localis per se est sua quantitas continua ratione cuius etiam contra naturam suam propriam potest moveri violenter sursum, sed causa motus eius deorsum est gravitas.

Ad argumentum est dicendum quod non bene dicitur quod nunc temporis et aevi sunt idem et quod sunt idem quod substantia mobilis, quia sicut se habet mensura ad mensuram, ita indivisibile et principium mensurae unius ad principium et indivisibile alterius. Si ergo tempus et aevum non sunt idem nec etiam ipsa nunc; sicut enim in caelo non est idem ipsa substantia eius secundum se, quae ut sic in essentia sua quantitatem non includit et cuius mensura est nunc aevi, et substantia eius secundum quod quanta sive secundum quod mobilis ratione quantitatis, quia substantia caeli ut sic iam includit aliquid additum sibi ratione cuius eius mensura est nunc temporis ; — ita etiam realiter oportet ista nunc differre. Sed qualiter ipsum nunc temporis quod realiter est aliquid aliud a nunc aevi se habeat ad ipsum mobile secundum quod mobile; quomodo scilicet est idem vel non idem realiter cum ipso, et quomodo tamen est aliquod nunc intrinsecum ipsi tempori et ad eius essentiam pertinens, quia ? ad rationem cuiuslibet continui tale indivisibile continuatum pertinet quod tamen non potest esse idem realiter cum primo mobili, et plura alia circa haec consideranda; — alterius sunt perscrutationis. Sunt tamen quaecam rationes in promptu ostendentes quod ipsum nunc non est idem cum mobili, quia secundum Philosophum quarto Physicorum, sicut se habet punctus ad lineam, sic? nunc ad tempus. Sicut ergo punctus continuatus lineae est aliquid ipsius lineae, nec potest manere linea non existente, nec potest esse idem realiter cum subiecto lineae, ita etiam nunc continuatum temporis est aliquid intrinsecum tempori, nec potest manere id quod realiter est instans, tempore non existente, nec potest realiter esse idem cum eo quod est subiectum motus et temporis; sed substantia mobilis potest manere motu et tempore cessante.

Item. Sicut se habet tempus ad motum et ad mobile mediante motu, ita se habet indivisibile in tempore quod est nunc ad indivisibile in motu quod est mutatio vel immutatum esse in potentia. Sicut ergo tempus non est in mobili nisi mediante motu, ita etiam nunc non est in mobili nisi mediante mutato esse ; et sicut tempus non est idem cum mobili, sed aliquo modo est idem cum motu, ita ? etiam nunc non est idem cum mobili, sed aliquo modo est idem cum mutato esse in potentia vel cum mutatione.

Item. Cum non minus immediate insit motus et quantitas mobili quam tempus et continuum est, cuius partes ad eundem terminum copulantur, corpus autem quantitas est quid continuum non tamen ex hoc quod eius partes copulantur ad substantiam indivisibilem quae est subiectum quantitatis, sed quia ad terminum intrinsecum copulantur, et similiter est de motu. Substantia autem mobilis non se habet ad tempus etiam nisi ut subiectum: mediatum, quia mediante motu et quantitate dimensiva inest tempus substantiae. Ex hoc ergo non poterit dici tempus continuum quod partes eius copulantur ad eam nisi ut ad subiectum etiam non proximum sed mediante dimensiva quantitate et motu, qualiter tamen ipsum nunc aliquo modo possit dici idem cum mobili, vel si aliquo modo hoc verum sit quod sit idem cum eo, ut dictum est — hoc alterius perscrutationis est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7