Quaestio 9
Quaestio 9
Utrum intellectus agens habeat operationem in aperta visione essentiae divinae
Postea arguebatur ad secundum praedictorum, ostendendo scilicet quod intellectus agens non habeat aliquam operationem in visione qua videtur Deus aperte a beatis, quia operatio intellectus agentis videtur esse, virtute sui luminis abstrahere species universales a sensibilibus et facere intelligibilia in potentia in actu intelligibilia . Sed Deus non est intelligibile sic in potentia quod per abstractionem fiat intelligibile in actu. Ergo et cetera.
Contra. Praemium respondet merito. Ergo id quod est principium merendi debet praemiari. Sed intellectus agens est principium merendi, tam secundum vitam activam quam contemplativam, quia eius virtute fiunt nobis nota tam agibilia quam speculabilia, ergo debet premiari. Hoc autem non contingeret si nullam operationem in patria haberet; quare et cetera.
Respondeo dicendum quod, prout dicit Augustinus quarto decimo de Trinitate, c. quinto decimo, imago naturae eius, qua natura nulla melior est, ibi quaerenda ' et invenienda est in nobis, quo etiam natura nostra nihil habet melius, et, prout ibi declarat, hoc est in actibus potentiarum animae, quibus attingit ad Dei cognitionem et amorem. Unde etiam dicit ibi, quod eo ipso anima imago Dei est quod capax eius est, particepsque esse potest, scilicet per cognitionem et dilectionem. Unde summe perficitur anima et summe habet perfectionem imaginis, cum actu beatificativo Deo fruitur, ipsum aperte videndo et perfecte diligendo. Et quia tota mens est ad Dei imaginem secundum omnes eius potentias, et est in ipsa secundum actus harum potentiarum imago, licet minus perfecte secundum quod cognoscit alia a Deo, et ad illos actus aliquid omnes potentiae operantur, et, ut dictum est, intellectus agens in quantum ad actum intelligendi operatur etiam ad imaginem pertinet; — illa autem quae pertinent ad imaginem respectu actuum in quibus minus perfecte ratio imaginis invenitur videntur etiam pertinere ad ipsam respectu actuum circa Deum in quibus imago perfectius invenitur ; hoc autem non esset nisi ad actus illos aliquid operarentur vel conferrent ; — ideo videtur dicendum quod intellectus agens aliquam operationem habet vel aliquid confert ad actum visionis beatae.
Sed tamen, quantum ad actum qui est respectu cognoscibilium materialium, intellectus agens qui est lumen quoddam, suo lumine habet duplicem operationem. Unam scilicet respectu ipsorum cognoscibilium, et aliam respectu ipsius intellectus possibilis qui reducitur in actum cognitionis illorum. Quia et phantasmata, sive res materiales ut in phantasmate repraesentantur, aliquo modo illustrat et informat ad hoc quod habeant vim movendi intellectum possibilem sic quod ipse intellectus possibilis possit ? secundum speciem intelligibilem per illa fieri actu intelligens ut infra videbitur. Et etiam ipsum intellectum possibilem illustrat et aliquo modo informat ad hoc quod sit susceptivus speciei intelligibilis praesentibus phantasmatibus. Unde dicitur esse quidam habitus ut lux, habitus quidem in anima existens ut lumen quoddam, ipsum ad receptionem specierum intelligibilium elevans? et disponens ; — sicut si diceretur de aere diaphano illuminato, quod si ipsa diaphaneitas esset virtus visiva, lux ejus quae est quasi quidam habitus et forma, duplicem operationem haberet, unam respectu coloris ponendo quod color non posset facere suam speciem intentionalem in diaphano ' nisi virtute praesentiae lucis, et aliam respectu ipsius diaphani ponendo quod non esset susceptivum talis intentionis secundum quam fieret actu videns nisi illustratum huiusmodi luce; et sicut ' etiammodo ponitur secundum aliquos quod oportet pupillam esse aliqua luce illustratam, non solum medium vel colorem, ad hoc quod potentia visiva . fiat actu videns.
Sed respectu visionis divinae essentiae non potest habere intellectus agens aliquam operationem circa ipsam essentiam divinam, quia lumen suum est quasi tenebra respectu illius lucis infinitae quae seipsa est actualissima et summe intellectualis. Sed circa ipsum in tellectum possibilem qui est nuda potentia respectu cuiuscumque ' intelligibilis et luminis intellectualis, oportet quod habeat aliquam operationem quae est ipsum suo lumine naturali dispositive illustrare et informare ut sit susceptivus cuiuscumque intelligibilis.
Licet tamen illud lumen sive huiusmodi illustratio, qua intellectus possibilis lumine intellectus agentis illustratur, sufficiat ad intelligendum intelligibilia sibi proportionalia, non tamen sufficit respectu intelligibilis infiniti et super naturalis, sed cum hoc requiritur lumen aliquod gloriae perfectius, quo elevatur, et amplius et perfectius illustratur et disponitur, ut possit praesentia intelligibilis supernaturalis perfici, et eius aperta visione informari. Et quia gratia et gloria perficit et supponit naturam, sicut anima non posset perfici beata visione immo nec quocumque actu intelligendi nisi in ea esset intellectus possibilis, qui est potentia ejus naturalis secundum quam est capax subiective cuiuslibet intelligibilis, ita etiam, si in ea non esset intellectus agens qui est potentia ejus naturalis qua ipse possibilis illustratur et disponitur vel perficitur ad hoc quod possit fieri in actu dicto modo, non esset capax cuiuscumque actus intelligendi.
Sed ut dictum est, lumen intellectus agentis sufficienter elevat et perficit intellectum possibilem ut praesente objecto sibi proportionato fiat in actu secundum illud, sed non sufficit respectu primi intelligibilis quantum ad immediatam visionem ; sed ultra lumen connaturale intellectus agentis, requiritur lumen supernaturale scilicet lumen gloriae, elevans et illustrans intellectum possibilem sic quod idoneitas quaedam in ipso fit per hoc ad hoc ut fiat in actu visionis huiusmodi ? immediatae. Huiusmodi enim lumen gloriae non habet secundam actionem respectu obiecti, scilicet respectu Dei, quae attribuitur lumini intellectus agentis respectu obiectorum materialium. Et per hoc patet responsio ad obiecta.
On this page