Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

Utrum intellectus agens efficit aliquam dispositionem circa phantasma

QUAESTIO X. Utrum intellectus agens efficit aliquam dispositionem circa phantasma.

Consequenter ad tertium praedictorum arguebatur quod intellectus agens aliquid facit circa rem sive circa phantasma quod est repraesentativum rel intelligibilis, quia, secundum Commentatorem, intellectus facit universalitatem in rebus. Et hoc arguitur ratione : cum aliquid est agens vel movens in potentia, si fiat agens vel movens in actu, oportet quod ipsum aliquo modo transmutetur, et quod circa ipsum fiat aliquid quod de se non habet; ergo cum res quae erat intelligibilis in potentia fiat intelligibilis et movens intellectum possibilem in actu, et hoc virtute intellectus agentis, oportet quod circa ipsam aliquid fiat ab intellectu agente.

Contra. Secundum Commentatorem tertio de Anima, aliquo modo se habet intellectus agens ad possibilem sicut artifex ad naturam, et ad intellectum in actu sicut artificium ! ad artem. Ergo, ut videtur, circa id quod est extra ipsum, scilicet circa rem vel phantasma, nihil facit ; sed circa intellectum ipsum possibilem.

Respondeo dicendum quod, cum intellectus noster de potentia reducatur in actum, et aliquando sit intelligens in actu, aliquando intelligens in potentia, et nihil reducit seipsum de potentia in actum, oportet ponere aliquod? agens, virtute cuius sive quo movente reducatur de potentia in actum. Ideo cum intellectus existens in actu intelligendi dicat quoddam compositum, ad constitutionem ipsius compositi requiritur agens et patiens. Prout enim dicit Commentator, tertio de Anima , quemadmodum enim in generatione rerum naturalium generabilium et corruptibilium necesse est esse tria ex natura illius generis, agens scilicet, patiens, et factum, ita debet esse in intellectu, et sic intellectus agens videtur dici agens respectu possibilis. Sed cum semper sit naturaliter coniunctus ipsi intellectui possibili, non videtur quod aliquam novam actionem faciat in ipsum, nisi vel prius in ipso intellectu agente sit aliquid de novo factum, ratione cuius potest agere in possibilem cum prius hoc non posset, vel nisi ipse intellectus agens de novo aliquid faciat circa phantasma vel obiectum quod prius non faciebat, ratione cuius phantasma vel obiectum potest movere et immutare intellectum possibilem ad actum intelligendi quod prius facere non valebat. Primum est irrationale ', nam si hoc contingeret, iam intellectus agens possibilis et passibilis diceretur, quod est falsum. Ergo relinquitur secundum. Sed tamen, nec hic modus quo per intellectum agentem reducatur intellectus possibilis ad actum intelligendi sic quod, praesente phantasmate, aliquid fiat per intellectum agentem circa ipsum, quod prius non fiebat, est bene manifestum.

Sed cum agens et patiens per se ad invicem referuntur , et intellectus agens dicitur agens respectu intellectus qui possibilis dicitur, videtur quod actio intellectus agentis per se sit in ipsum intellectum possibilem, non in phantasmata, quia respectu illorum per se et immediate non videtur dici agens, licet sua actio in intellectu possibili non sit sine illis vel illorum praesentia, et licet etiam actio sua aliquo modo terminetur ad illa vel suscipiatur ab illis. Quod enim intellectus agens primo et immediate agat aliquid sive aliquam dispositionem vel virtutem circa phantasmata ipsa, qua phantasmata quae prius erant potentia intelligibilia fiant actu intelligibilia sive in actu moventia intellectum possibilem, non videtur. Nam quicquid fieri posset in phantasmatibus quae sunt in phantasia esset aliquid in phantasia organica et haberet esse signatum sicut ipsa phantasmata, et per huiusmodi dispositionem non possent fieri phantasmata intelligibilia. Quicquid enim est circa singulare, et singularem modum essendi habens, est etiam singulare singularem modum habens ; cum tali autem dispositione intelligibile in potentia sicut est phantasma non potest movere intellectum vel actu intelligibile fieri.

Item cum universaliter agens sit praestantius patiente, secundum Augustinum duodecimo super Genesim, ipsum autem phantasma vel obiectum materiale sub quacumque dispositione existente in ipso, ut existit in phantasmate, vel singulariter, non potest esse praestantius intellectu possibili, ideo videtur quod intellectus agens aliquid non possit agere circa phantasma quo possit fieri actu intelligibile et movens intellectum.

Et secundum hoc ad videndum quid ? intellectus agens faciat circa phantasmata, quia ipsa spiritualia secundum se intelligere non possimus, declaratur hoc nobis per quasdam similitudines et metaphoras, et dicitur quod intellectus agens est quasi lumen intellectuale se habens ad intel- lectum possibilem et ad phantasma sive ad obiectum repraesentatum in phantasmate, sicut lux sensibilis ad medium et organum et ad colorem ; ut sicut organum visus vel medium diaphanum non posset recipere speciem coloris nisi virtute luminis ipsum illustrantis, nec color posset sua specie immutare vel movere hoc sine ipsa luce, ita potest in proposito adaptari.

Sed adhuc non quiescit intellectus, quia in luce sensibili videtur dicendum quod, quia per ipsam habet medium aliquam dispositionem quam prius non habebat, est receptivum speciei quam prius recipere non poterat, et! etiam si color, quantum est de se, illam agere posset. Si autem sicut medium non potest huiusmodi speciem ex se recipere nisi lumine informatum, sic etiam color illum agere non potest de se, tunc videtur quod sicut medium quod speciem coloris recipere non poterit aliquam dispositionem recipit a luce, ita aliquam dispositionem recipiet color ad hoc quod possit suam speciem efficere in medio. Ergo similiter in proposito remanet quaerendum. Cum phantasma secundum se non possit movere intellectum possibilem nisi illustratum lumine intellectus agentis, videtur quod illustratio intellectus agentis aliquam dispositionem efficiat circa ipsum phantasma, quia idem manens idem natum est facere idem. Ergo si praesente illustratione intellectus agentis, phantasma sive id quod in phantasmate repraesentatur fit ? intelligibile actu et movens intellectum possibilem actu, videtur aliquid esse factum in ipso quod prius non erat; et tunc redit difficultas supra inducta : quia omnis dispositio possibilis esse in phantasmate vel in phantastico est singulare et modum singularis habens, cum tali autem dispositione non potest phantasma movere intellectum, ideo videtur dicendum quod huiusmodi actio vel operatio intellectus agentis non est positiva sic quod faciat aliquam dispositionem positivam et formalem subiective in phantasmate; sed est huiusmodi operatio vel actio per modum cuiusdam remotionis et abstractionis vel sequestrationis unius ab altero, non quidem secundum rem, sed secundum immutandi rationem.

Sicut enim si poneretur quod, cum albedo et dulcedo lactis simul sunt quod lac, per seipsum absque praesentia luminis non posset se facere in medio secundum speciem coloris vel albi quin faceret se secundum speciem dulcis, sed lumine praesente facere posset se secundum speciem albi absque specie dulcis, et sic diceretur fieri abstractio albi a dulci non secundum.rationem essendi sed secundum rationem immutandi ; ita etiam cum in obiecto sensibili et singulari quod est aliqua substantia materialis puta hic lapis, apprehenso per speciem phantasmatis singulariter, aliud sit secundum rem ipsa quidditas, et aliud est designatio per accidentales dispositiones individuantes ; nam illud quod est in hoc lapide ad naturam suam substantialem pertinens etsi sit particulatum et individuatum, tamen ipsum quod est sic designatum et individuatum ! secundum se est quid non individuatum et indesignatum. Et si secundum se, praeter huiusmodi individuantia, existeret id ipsum quod sic est individuatum, videretur esse quoddam intelligibile per se ; nec ad hoc quod intelligeretur videretur esse aliqua abstractio vel sequestratio necessaria. Ergo ipsam sic existentem particulatam impedit intelligi hoc solum, quod sic existit et sic in phantasmate repraesentatur. Sicut ergo qui ipsam realiter ab huiusmodi conditionibus separaret, sive qui illa realiter excluderet et amoveret, potentia intelligibile faceret actu intelligibile, absque hoc quod aliquam dispositionem formalem in ipsa quidditate substantiali efficeret , sed prohibens quodam modo removeret; ita etiam separans ipsam sic secundum considerationem, sive faciens quod id quod est in hoc lapide suae quidditatis substantialis absque conditionibus praedictis immutet aliquam potentiam, facit ipsam de potentia intelligibili actu intelligibilem. Hoc autem fit quodam contactu spirituali et virtuali luminis intellectus agentis, nam supponendum est quod haec est natura intellectus agentis quod sua applicatione ad objectum singulare vel phantasma quodam modo contingat illud sua virtute solum quantum ad id quod pertinet dicto modo ad eius quidditatem substantialem; et hoc est in natura talis obiecti singularis, scilicet quod sit praecise tactum sive quod virtute intellectus agentis suo lumine ipsum contingentis, secundum illud praecise scilicet secundum huiusmodi suam quidditatem, sic possit movere ipsum intellectum possibilem. Et ista videntur concordare his quae communiter dicuntur et his quae dixit Commentator in hac materia, tertio de Anima, dicens quod intentiones imaginatae non sunt solae moventes intellectum possibilem extrahentes eum de potentia in actum. Ita enim non esset differentia inter universale et individuum, et intellectus esset de genere virtutis imaginativae. Unde cum hoc quod intentiones imaginatae se habent ad intellectum possibilem sicut sensibilia ad sensum, oportet ponere alium motorem qui facit eas in actu movere intellectum possibilem, et hoc nihil aliud est quam facere eas intellectivas in actu, abstrahendo eas a materia. Et ita quemadmodum visus non movetur a coloribus nisi quando fuerint in actu, quod non completur nisi lumine praesente cum ipsum sit extrahens eos de potentia in actum, ita intentiones imaginatae non movent intellectum materialem nisi quando fuerint intellecta ! in actu, quod non perficitur in eis nisi aliquo praesente quod sit intellectus in actu. Abstrahere enim intellecta nihil aliud est quam facere intentiones imaginatas in actu postquam erant in potentia; intelligere enim nihil aliud est quam recipere huiusmodi ? intentiones. Cum enim invenimus idem transferri in suo esse de ordine in ordinem, scilicet intentiones imaginatas, dicimus quod necesse est ut hoc sit a causa agente et recipiente ; reciplens ergo est materialis, et agens est efficiens.

Et secundum ista multa verificari possunt? communia dicta. Sic enim verum est quod intellectus facit universalitatem in rebus, non quidem quod per eius actionem contingat quod res secundum id quod sunt in seipsis sint universales, sed sic quod eius actione vel virtute fit quod quidditas rei, quae singulariter existit, per hoc quod per lumen intellectus agentis attingitur secundum id quod est quidditas essentialis praeter designantia accidentia, ab intellectu possibili sic apprehendatur. Illud enim quod sic ab intellectu agente attingitur et intellectui possibili obicitur, quamvis in esse quod habet cum determinatis conditionibus individuantibus ipsum, sit solius Sortis determinate, secundum id tamen secundum quod attingitur sive id quod solum attingitur sic non plus est determinatum ad Sortem quam ad Platonem. Sicut? enim materia Sortis ut secundum se absque omni forma determinata considerata non plus est Sortis quam Platonis vel cuiuscumque alterius, et sic in omnibus quadam unitate est una natura ; ita etiam forma Sortis sive ipsa humanitas Sortis, ut praeter omnes conditiones praedictas considerata, non plus est Sortis quam alterius, sed est id quod est aliquid secundum se in tali specie vel natura ; et sic quadam unitate est una humanitas in omnibus quia non importat in se unde in diversis distinguatur. Unde Avicenna, quinto Metaphysicae : humanitas quae est in Platone, ex eo quod humanitas, non est alia ab ea quae est in Socrate. Non est tamen concedendum quod haec et illa sunt una numero. Hoc tamen, scilicet ut absque diversitate numerali ipsa quidditas secundum se absolute comprehendatur, fit contactu luminis intellectus agentis praeter conditiones individuantes ipsam quidditatem in se attingentis, ut dictum est ut sic ipsum universale secundum formalem rationem sit in intellectu subiective, quia ipse conceptus intellectus est universalis et abstractus, quia nec est in subiecto designato nec est etiam obiecti quantum ad huiusmodi conditiones designantes. Non sic autem universale est secundum formalem rationem in re extra, quia nulla res materialis existit extra in rerum natura nisi singulariter sit, scilicet per conditiones individuantes designata; sed materialiter est universale in rebus quia in singulari est res quidditativa aliud essentialiter a conditionibus individuantibus cui intellectus agens non dat esse separatum et abstractum ab illis secundum rem. Et ideo rei extra non dat universalitatem realem et formalem, sed hoc dat ei quod quia attingitur dicto modo secundum hunc modum quo sic attingitur fit obiectum intellectus abstracti et causat abstractum conceptum qui est universale formaliter. Et hoc est quod dicitur quod licet res existant singulariter, tamen universaliter intelliguntur. Unde dicit Commentator ubi supra, universalia nullum habent esse extra animam. Quod intendit Plato, quoniam si ita esset non oporteret ponere intellectum agentem et etiam quae dicuntur de intellectu agente verificantur secundum hunc modum ponendi, scilicet quod se habet ad intellectum possibilem sicut ars ad materiam et ad intellectum in actu sicut artificium ad artificiatum et huiusmodi. Et non dicitur quod se habeat ad phantasmata sicut ars, quia proprie loquendo actione intellectus agentis non fit aliqua dispositio formalis in ipsis phantasmatibus quasi in materia sed solum fit! dicta sequestratio vel arbitratio vel remotio prohibentium et huiusmodi, quo facto virtute ipsius intellectus agentis et jn eius lumine fit informatio intellectus possibilis ab ipsa intellectione talis cognoscibilis sive a specie intelligibili quae aliquo modo in lumine intellectus agentis continetur virtualiter. Per hoc patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10