Text List

Quaestio 11

Quaestio 11

Utrum intellectus humanus ex naturalibus possit cognoscere Deum esse principium effectivum creaturarum

QUAESTIO XI. Utrum intellectus humanus ex naturalibus possit cognoscere Deum esse principium effectivum creaturarum.

Deinde circa intellectum possibilem quaerebatur unum pertinens ad eius actum vel operationem, scilicet utrum intellectus humanus ex naturalibus, scilicet absque fide, possit cognoscere vel intelligere Deum esse principium effectivum vel productivum creaturarum. Et arguebatur quod non, quia suppositi est agere vel producere; ergo qui non potest intelligere Deum sub ratione suppositi, non potest Deum intelligere ' sub ratione principii productivi. Sed intellectus humanus non potest Deum intelligere ? sub ratione suppositi sine fide, nam aut intelligit Deum sub ratione absoluti suppositi aut ? relativi; non sub ratione absoluti, quia non intelligitur nisi ens et verum, tale autem suppositum non est in divinis; nec sub ratione relativi, quia cognosceret distinctionem et trinitatem personarum, quod non potest intellectus sine fide.

Contra. Philosophus in pluribus locis probat Deum esse principium creativum omnium rerum, ergo hoc intellexit.

Respondeo dicendum quod, cum ad hoc quod aliquid agat vel producat aliquid, sufficiat quod sit ens non alii inhaerens, nec ratio agendi alicui per se enti et subsistenti, sed sit ens secundum se et existens et subsistens, et sit habens rationem suppositi in genere substantiae, ita quod sit etiam ens in actu tale quale est aliud in potentia; — qui Deum intelligit ut ens subsistens, non alii inhaerens, et sic ut habet rationem suppositi, et ut ens in actu tale quale est quodcumque ens quantum est de se solum in potentia, (etiam large appellando esse in potentia id quod importat quamcumque rem praedicamentalem quae contradictionem non implicat), intelligit ipsum vere ut principium causativum vel productivum omnium.

Ex creaturis autem hoc potest intelligi de Deo, scilicet quod oportet ponere aliquod ? ens primum a nullo dependens, sed a quo omnia dependent et sic ut in se subsistens et ut habens rationem alicuius suppositi et ideo poterit Deus ex naturalibus intelligi esse principium causativum vel productivum recum omnium.

Sed quia, ut tangitur in argumento, in divinis non est suppositum nisi relativum, praedicto autem modo non poterit Deus intelligi sub ratione suppositi relativi, quia per creaturas ex naturalibus absque lumine fidei non potest intellectus in notitiam trinitatis sufficienter pervenire, quaerit quaestio sub qua ratione suppositi Deus intelligitur ex puris naturalibus.

Et est dicendum quod non sub ratione suppositi relativi, sed aliquo modo in generali sub ratione suppositi absolute et indefinite " (intelligendo id scilicet quod non est secundum rem nisi suppositum relativum , absolute et in definite) , id est non determinate ut subsistens ad se solum, nec determinate ut subsistens ad alium, sed in generali. Intelligere enim aliquid sub ratione suppositi absoluti potest intelligi dupliciter, vel ut ratio absoluti ponatur ex parte rei intellectae, vel modi intelligendi. Primo modo ' non potest intelligi Deus sub ratio ne suppositi absoluti, quia non intelligitur recto intellectu nisi verum. Impossibile autem est in Deo esse suppositum absolutum, et ideo impossibile est hoc intelligere ve] apprehendere vero intellectu, scilicet quod Deus in se subsistat secundum rationem absolutam et non secundum rationem proprietatis relativae. In divinis enim non est aliquid absolutum nisi essentia et essentialia, et ideo nihil potest intelligi secundum rationem absolutam isto modo nisi essentia et essentialia ? ; suppositum enim absolutum vel est communicabile, sicut in creaturis ubi intelligitur natura in abstracto, non secundum abstractionem naturae a supposito nec formae a materia, sed secundum abstractionem universalis a suppositis singularibus; et illud dicitur suppositum universale vel indefinitum, ut homo respectu huius et illius hominis, quod quidem non dicit aliquam unitatem realem in diversis sed solum secundum conceptum et secundum rationem. Et tale non est in divinis ubi non est universale nec particulare proprie, quia non est ibi natura una secundum rationem multiplicabilis in diversis secundum rem, vel est incommunicabile sicut ponunt Philosophi in substantiis separatis in quibus non est natura specifica aliquo modo multiplicabilis vel communicabilis secundum eos ; et illud est suppositum singulare absolutum. Sed quia in divinis est una essentia vel natura, non quidem omnino incommunicabilis, ideo non potest ibi esse suppositum singulare quasi unicum et solitarium, quod necessario esset absolutum et esset sic singulare, quod et ' incommunicabile, communem naturam unam secundum rem cum alio non participans. Sed quia essentia divina est communicabilis sed non multiplicabilis secundum plura supposita, ideo licet ibi non sit suppositum singulare ut dividitur contra universale, tamen est ibi suppositum singulare ut distinguitur contra communicabile. Sed illud suppositum singulare non potest esse absolutum, quia tale solum est ubi est natura realiter multiplicabilis in diversis ubi unumquodque est id quod est ad se et secundum se distinctum in natura sua, et cum alio non communicat nisi secundum rationem intellectus abstrahentis.

Item si in divinis esset suppositum absolutum, impossibile esset ibi esse aliquod sup positum ? relativum, quia impossibile esset" ibi esse plura supposita realiter distincta. Impossibile autem est esse unum solum suppositum relativum, quia omne relativum exigit et ponit suum correlativum. Antecedens patet, quia illud suppositum aut esset unum solum secun- dum rationem et considerationem sed secundum realem existentiam multiplicatum et communicatum, et huiusmodi ! est suppositum termini universalis in concretione significatum, ut homo vel asinus, — hoc autem non potest reperiri in divinis ; — aut esset unum secundum realem existentiam sicut et secundum rationis considerationem, sed tale nullo modo est communicabile, quia sicut essentia non potest pluribus essentiis communicari aliquo modo nisi ipsa realiter plurificetur, etsi secundum rationem sit una sicut patet in universalibus ut animalitas quae non communicatur nisi secundum sui realem divisionem, ita etiam suppositum nullo modo potest communicari pluribus suppositis nisi ipsum realiter plurificetur. Sicut ergo impossibile est patrem et filium communicare in eadem essentia indistincta, et ipsos importare distinctionem realem in essentia, ita impossibile est eos communicare idem suppositum, et ipsos importare distinctionem realem in supposito. Si ergo po neretur suppositum absolutum in divinis non esset ibi nisi unum solum suppositum solis nominibus et relationibus secundum rationem plurificatum, prout Sabellius fingebat.

Hoc etiam patet ex ratione actionum divinarum, quia cum suppositi sit agere, sicut actiones essentiales sunt suppositi, ita et personales sive notionales. Unde ilius eiusdem cuius est generare est etiam intelligere et e converso ejus cuius est intelligere est generare vel spirare, et non est alicuius in divinis intelligere cuius non sit aliqua actio notionalis nisi sit tertia persona . Ergo illud suppositum absolutum sicut intelligeret ita etiam generaret vel spiraret ; sed generans dicitur relative ad genitum, ergo esset suppositum relativum quod est contra positum. Sicut ergo essentiae in divinis non competit generare ita nec alicui supposito absoluto, et sicut ei non convenit generare ita nec creare vel intelligere quia illius ejusdem est actio essentialis cujus est actio notionalis et e converso, excepta persona Spiritus Sancti cui non competit aliqua operatio notionalis active. Non ergo in divinis potest intelligi suppositum secundum rationem absoluti ex parte rei.

Sed si ratio absoluti referatur ad modum intelligendi nostrum, sic aliquo modo potest dici quod Deus intelligatur sub ratione suppositi absoluti; intelligendo, ut dictum est, illud quod non est secundum rem nisi suppositum relativum, absolute et indefinite, id est non determinate ut subsistens ad se solum, nec determinate ut subsistens ad alium, sed in generali sub ratione in se subsistentis, absque hoc quod intelligatur proprietas relativa vel habitudo eius ad aliud vel ad alium ; et hoc modo recti philosophi Deum simpliciter et absolute subsistentem intellexerunt, absque hoc quod determinate intelligerent ipsum sub ratione subsistentis ad se sic quod non ad aliud. Sic etiam fideles qui non semper actu intelligunt distinctionem personarum cogitando de Deo et loquendo de ipso sub hoc nomine concreto Deus intelligunt ipsum sub ratione suppositi absoluti. Cum enim aliquis dicit : Deus creavit mundum vel huiusmodi ', non statim in actu apprehendit per hoc quod Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus creavit mundum ; sed Deus, id est ens primum et quo nihil maius excogitari potest, in se subsistens absque determinatione modi subsistendi vel solum ad se vel ad alium, creavit mundum.

Fideles etiam ulterius qui credunt et supponunt Trinitatem personarum in divinis, hoc nomine Deus bene possunt intelligere suppositum absolutum dicto modo secundum rationem intelligendi, sed non proprie indefinitum, quia non proprie universale, sed indefinite id est indefinitum secundum modum intelligendi; quia per hoc nomen Deus intelligunt Deum Patrem vel Deum Filium vel Deum Spiritum Sanctum sive Deum qui est Pater et Filius et Spiritus Sanctus. Cum autem intelligitur Deus qui est Pater et Filius et Spiritus Sanctus, simul ut unitatem indivisibilem intelligamus ex parte eius quod Dei nomine importatur, et per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, spiritualia specialia relativa ? intelligimus perfectius. Sed qui primo intelligeret Deum sub ratione suppositi secundum rationem intelligendi, post hoc determinando istum modum ex parte rei et secundum rationem essendi determinatam, ut scilicet per hoc nomen Deus intelligeret naturam summam subsistentem in se et ad se, nullo modo ad alium, talis intellectus esset falsus et erroneus. Nec ad hunc intellectum debent philosophi descendere, sed debent in illa ratione generali stare, nisi velint errare, sicut erravit Commentator, sic suppositum aestimans in divinis et Trinitatem personarum excludens, ut patet duodecimo Metaphysicae. Per hoc patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 11