Text List

Quaestio 18

Quaestio 18

Utrum religiosi habentes privilegium tempore interdicti familiares suos recipiendi ad divina, post latum interdictum possunt novos familiares recipere

QUAESTIO XVIII. Utrum religiosi habentes privilegium tempore interdicti familiares suos recipiendi ad divina, post latum interdictum possunt novos familiares recipere.

Deinde circa pertinentia ad religiosos specialiter quaerebantur duo pertinentia ad bona spiritualia quae suis familiaribus communicant. Primum erat utrum religiosi habentes privilegium virtute cuius tempore interdicti possunt familiares suos recipere ad divina, post latum interdictum possunt de novo facere sibi aliquos familiares quos virtute dicti privilegii cum aliis familiaribus praeexistentibus possunt recipere ad divina. Secundum erat utrum bona spiritualia facta per religiosos quorum bonorum faciunt participes non religiosos sibi familiares, tantum valeant multis familiaribus quibus communicantur quantum valerent paucis si non nisi pauci ad illorum bonorum participationem specialiter associarentur.

Et arguebatur? ad primum quod tales religiosi possunt tales familiares de novo facere et recipere ad divina, quia privilegia principum sunt large et favorabiliter pro his quibus dantur exponenda et intelligenda. Sed hoc contingit si sic fiat. Ergo et cetera.

Contra. Ex hoc sequeretur quod sententia interdicti nullo modo servaretur, quia possent omnes interdictos diversis viis et modis suos familiares facere; hoc autem est inconveniens. Ergo et cetera.

Respondeo dicendum quod privilegia dicuntur quia in aliquo privant legem communem, et quia privatis ad privatos, id est speciales aliquos casus, et ex causa privata vel speciali dantur. Privilegia quantum ad hoc sunt strictissime interpretanda et tenenda, sic quod per ea illi quibus conceduntur aliquid assequantur et cum hoc etiam ius commune, quantum est possibile, observetur, quia semper utilitas communis est praeferenda privatae. Cum ergo talia privilegia dantur, supponendum est quod non in laesionem nimiam iuris communis dantur. Hoc autem fieret si tempore interdicti novos familiares possent tales assumere prout vellent; quia qua ratione unum, eadem ratione alium assu- mere possent, et sic vel omnes vel plures interdicti possent a poena interdicti eximi. Quid tamen per familiares debet intelligi et qualis sit forma privilegii hoc ignoro. Si enim familiares inteligantur qui eis obsequuntur secundum aliqua ministeria familiaria et necessaria, utpote panifices vel braxatores vel huiusmodi; qui tamen sic eorum familiares sunt quod ut plurimum circa eorum obsequia occupentur. Non enim propter hoc quod forte semel vel bis apud aliquem panis recipiatur, vel forte pluries, sed valde modicum, sed aliis plus ministrat, talis videtur facere actum propter quem eorum familiaris possit dici. De talibus autem, sicut dictum est, scilicet, in eorum necessariis et determinatis obsequiis plurimum occupatis, videtur rationabile quod possint recipi ad divina tempore interdicti. Et si forte oporteat tales mutari! post latum interdictum, vel quia decedunt vel recedunt vel non bene ministrant, videtur quod novos possint recipere et illos sicut praecedentes recipere ad divina, quia loco eorumdem censentur et eadem est causa de istis quae fuit de aliis, nec talia in fraudem aliquo modo fieri videntur ?. Sed si, prioribus manentibus et sufficientibus, vellent alios assumere cum illis, iam non manet ratio eadem, et ideo non licet. Si autem per familiares intelligantur illi qui eis specialius eleemosynas et beneficia solent dare et eorum loca frequentare, non videtur quod de talibus sit intelligendum ; quia ex hoc vilesceret ecclesiastica censura quia quam plurimi sic facerent se familiares talibus, ut a sententiis ecclesiasticis eximerentur. Si autem per familiares intelligantur hi qui se conformant talibus religiosis secundum aliquem specialem modum vel ritum vivendo in saeculo ordinatum a dictis fratribus, sicut dicitur esse alicubi factum, praecipue si hoc sit per ecclesiam confirmatum, tunc videtur etiam de talibus intelligi. Unde propter nimiam extensionem privilegii dati quibusdam super receptione ? sibi familiarium ad divina arctatur et exponitur illa familiaritas: Extra, de privilegiis: ut privilegia , ubi dicitur quod per confratres? intelligere volumus ? illos qui adhuc manentes in saeculo eorum ordini sunt oblati, mutato? habitu saeculari, vel eos qui bona sua dederunt, retento sibi usu fructu quamdiu vixerint; alioquin, ut ibi dicitur, si de quibuslibet ipsorum fraternitatem assumentibus fuerit intellectum pro duobus aut tribus denariis annuatim sibi collatis, dissolveretur pariter et vilesceret ecclesiastica disciplina. Per hoc etiam potest adaptatio fieri ad familiares religiosorum qui talia bona non recipiunt sed ministeria vel huiusmodi.

Et patet responsio ad obiecta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 18