Text List

Quaestio 17

Quaestio 17

Utrum tantum valeat una missa pro pluribus quantum valet cuilibet una sola

QUAESTIO XVII Utrum tantum valeat una missa pro pluribus quantum valet cuilibet una sola.

Deinde circa pertinentia ad utrosque ? status scilicet religiosorum et praelatorum communiter quaerebatur unum pertinens ad officium missae quod per eos exercetur sive celebratur, scilicet tali casu posito quod aliquis sacerdos obligat se ad dicendum missam pro pluribus qui hoc petunt singulatim? et a quibus singulis occasione missae dicendae certam pecuniam recepit, utrum tantum valeat una missa pro omnibus quantum valeret cuilibet una sola; aut saltem utrum per unam solam potest satisfacere. Et probatur quod sic; quia maioris valoris est una missa sola propter infinitatem sacrificii quod in illa offertur quam etiam infinita pecunia . Ergo cum dicens unam solam missam plus det quam accipiat, licite potest hoc fieri.

Contra: si sufficit et tantum valet una missa pro multis quantum singulae pro singulis; ergo sciens quod missa quam desiderat est dicenda pro alio, in aliqua ecclesia frustra daret pecuniam ut pro ipso specialiter talis missa diceretur quae nihilominus dicenda erat et diceretur.

Respondeo dicendum quod si missa dicta pro uno specialiter tantum valet omnibus existentibus in purgatorio sicut illi pro quo dicitur, quaestio locum non haberet. Supponendo ergo ad praesens, quod non videtur, quod cum una missa quantum est de se multis tantum valet sicut uni soli, tum propter virtutem sacrificii infiniti quod in illa offertur, tum propter indivisionem huiusmodi boni quod est in missa quod non secundum diversas portiones a diversis participatur; — ergo si plus valet uni quam alii, hoc ex alio contingit: scilicet, ex condicione vel convenienti dispositione eorum pro quibus celebratur et ex condicione missam celebrantis et hoc sacrificium pro indigentibus offerentis. Haec autem dicitur devotio ipsius sacerdotis, non solum devotio personalis caritate informata, sed etiam intentio vel attentio eius actualis, etiam si extra caritatem sit?^, ut est persona publica et ut est ad hoc officium deputata tanquam minister principalis et summi sacerdotis Christi. Quae debet tamen esse rationalis et discreta et secundum divinum beneplacitum quantum est possibile regulata et ordinata. Cum enim summus Pontifex et sacerdos sit principalis dispensator huiusmodi thesauri ; homo autem ut minister efficaciam habet huiusmodi sacrificium ex devotione offerentis ut habet rationem instrumenti a principali sacerdote Christo regulati, cum ergo, ceteris paribus, aliquis debeat orare et bona spiritualia communicare quibusdam plus quam aliis, si forte minus ferventer attenderet actu ad illos ad quos magis attendere deberet, puta si aliquis magis debens offerre huiusmodi sacrificium pro suis parochianis quam pro aliis, nihilominus vellet principalius dirigere intentionem suam ad extraneos, nisi ob causam rationabilem et specialem, forte non plus valeret ex hoc extraneis quam propriis; immo defectum voluntatis eius Deus rectificando, effectum huiusmodi ! sacrificii dirigeret sicut sacerdos deberet diri gere? secundum rectam rationem. Similiter etiam si fiat anniversarium alicuius qui ex magna devotione bona multa reliquit ecclesiae et se disposuit quantum potuit ad hoc quod missa quae pro ipso diceretur ei valeret; si forte dicens missam huiusmodi magis actu afficiatur ad alium, non tamen forte propter hoc illi plus valebit quam ei pro quo est missa rationabiliter? ordinata et instituta.

Cum ergo ex devotione rationabili et debito modo regulata offerentis sic valeat missa si aequalem et aeque rationabilem devotionem vel affectionem potest aliquis habere ad plures sicut ad unum, videtur quod aequaliter valeat illis pluribus sicut si quilibet haberet propriam. Si ergo aeque rationabile est quod cor suum ad unum habeat sicut ad alium, et hoc facit in actu quantum ad hoc aequaliter valet, utpote si ambo sunt aeque extranei vel coniuncti sibi vel ecclesiae cuius est minister et aequaliter se disposuerunt et sua devotione et bonorum suorum largitione, sed cum actualis fervor devotionis sit finitus, licet eius radix, scilicet caritas, sit quodammodo infinita virtute, non videtur quod aequalem affectionem talem possit aliquis habere ad plures sicut ad paucos vel unum, sicut etiam non potest aeque perfecta amicitia acquisita haberi ad plures sicut ad paucos. Unde cum diversi singulatim petunt ab uno sacerdote quod dicat missam pro singulis et credit quilibet se habiturum missam propriam, videtur quod sacerdos ad hoc quod petunt non deberet se obligare intendens dicere tantum unam missam pro omnibus nisi hoc omnibus explicaret ; quia non debet supponere quod tantum debeat affici ad plures sicut ad unum; et si hoc non facit, videtur esse voluntas eius cupida et irrationalis. Si autem omnino velint quod ab illo etiam sola missa dicatur, non male facit ille sacerdos et videtur quod, aliis suppositis quae supponenda sunt, tantum valet, praecipue autem cum pro pluribus dicitur una missa pro quibus non sic rationabiliter possent plures dici, utpote cum parochiani vel canonici plures alicuius ecclesiae qui potius debent procurare sua anniversaria fieri in sua ecclesia sic successive, procurant fieri huiusmodi sua anniversaria quod oportet plura simul? concurrere, quam si diversi sua anniversaria fieri procurarent in extraneis ecclesiis. Et quia hoc fit rationabili et recta intentione secundum ordinationem ecclesiae, credo? quod tantum vel forte plus valet talis una missa dicta pro pluribus quam si singulae pro singulis aliter dicerentur, cum scilicet a sacerdote ecclesiae parochialis huiusmodi dicitur missa pro hominibus qui sunt illi sacerdoti vel ecclesiae specialiter et magis astricti, ratione cuius magis etiam debent parochiales sacerdotes et etiam ipsi pro quibus est missa dicenda affici ad hoc quod sicut in vita reficiebantur bonis spiritualibus illius ecclesiae, ita etiam post vitam eisdem reficiantur et propter hoc etiam de bonis suis ibi relinquere potius debent. Propter quod cum sacerdos in tali casu facit quod potest et rationabilis intentio est ex parte utraque supponendum est quod defectum intentionis fervoris actualis, si esset, supplet summus Sacerdos quantum ad effectum sacramenti et quantum ad efficaciam quam habet virtus missae. Sic ergo videtur dicendum, ut dictum est de canonicis pluribus quorum anniversaria oportet fieri simul una die nec possunt habere nisi unam missam ', de sacerdotibus curatis respectu suorum parochianorum, scilicet quod tantum valet una missa pro pluribus sicut singulae pro singulis aliter celebratae.

Sed non sic videtur rationabile de sacerdotibus quibus non sunt sic astricti illi pro quibus celebrari oportet nec etiam ecclesiae illi in qua missa est celebranda, ut dictum est; et similiter non sic est de religiosis respectu hominum extraneorum. Et ideo non debent bona temporalia recipere pro missa dicenda pro talibus pluribus nisi sic quod, cum ! promiserunt iam dicere missam tali die pro una persona, non obligent se ad diceadum eadem die pro alia nisi saltem hoc exprimant, scilicet quod iam debert dicere pro alia; nam non est supponendum quod aliquis vellet habere missam a religioso vel ab alio qui non est deputatus ad dicendum missas pro extraneis, nisi crederet habere solus missam. Sed ab his qui volunt missas habere a suis ecclesiis supponendum est quod intendunt habere missas secundum rationalem usum et possibilitatem illius ecclesiae.

Per praedicta patet responsio ad obiecta, quia aliquando tantum potest valere una missa et aliquando non; et dicta est ratio huius.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 17