Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum mulier possit esse auditor seu auditrix theologiae
CIrca primum arguitur: quod mulier possit & debeat esse auditor huius scientiae. Primo sic. qui tenetur aliqua scire: potest & debet scientiam audire ex qua illa sciuntur quia nisi audiendo non posset scire illa. mulier tenetur scire illa quae sunt necessaria ad salutem: quae non sciuntur nisi ex hac scientia: quia secundum Aug. ipsa est eorum quae sunt necessaria ad salutem. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Nullum imperfectum debet impediri a pro secutione suae perfectionis: Mulier est imperfecta in scientiis & virtutibus sicut & vir, quae proueniunt ex auditu huius scientiae. Prouer. ii. Audiat sapientiam auris tua. Et sequitur. Tunc intelliges timorem domini: & scientiam dei inuenies. ergo ab auditu huius scientiae impediri non debet. Poterit ergo esse auditor eius.
⁋ Contra. cum ista scientia non legatur nisi lectione publica: quem non licet discere in publica lectione, non licet audire hanc scientiam. mulierem non licet discere in publica lectione. secundum illud. i. Cori. xiiii. Mulieres si quid volunt discere domiviros suos interrogent. Gl. Tm
⁋ Dicendum ad hoc: quod non est aliquis auditor scientiae cuiuscumque nisi vt instruatur in eis quae sunt scientiae. Et quicumque est instruendus in scientia aliqua vel in eis quae pertinent ad ipsam, debet esse aliquo modo auditor eius. Quare cum huius scientiae sunt quaecumque sunt necessaria sciri ad salutem tam viro qua mulieri siue in vita, siue in moribus: & in his duobus quilibet homo est instruendus: vndeai& praedicatio apistsoli de istis duobus erat. secundum quod super illud. i. Corin. ii. Non iudicaui me scire aliquid inter vos: nisi dominum lesum Christun. dicit Gl. Sciendum quod Christum praedicat non solum qui fidem eius astruit: sed & quid mores quibus in ea viuitur, instruit. Non ergo ita accipiendum est quod hic dixit Apostolus: tamquam ea tantum dixerit quae sunt credenda de Christo: sed etiam quae obseruanda sunt aut in vita: aut in moribus ei quid accedit ad compagen corporis Christian. Necesse est ergo ponere quod quilibet Christianus etiam mulier debeat esse auditor huius scientiae. Veruntamen intelligendum, quod secundum Augustinus ix. de civitate dicis in his quae sunt fidei & morum homo dupliciter potest instrui. Vno modo vt sciat tantum quid credendum: & quod agendum propter adipiscendam vitam aeternam. Alio modo vt sciat quoniam hoc ipsum opituletur piis: & contra impios defendatur. Hoc secundo modo non debet esse aliquis huius scientiae auditor vt instruatur in ea, nisi cuius est scire profunda huius scientiae: & ea publice aliis suadere: & contra aduersarios defendere Quare cum hoc non licet facere mulierem: tum quia non licet eam publice docere: vt dictum est supra: immo propter debilitatem ingenii muliebris non est possibile eam ad tantam perfectionem huius scientiae paruenire: in mo profundando se in scrutando occulta huius scientiae, potius errando deficeret quam proficeret. Sic enim sciendo vt dicit Augustinus hac scientia non pollent fideles plurimi: quamuis fide polleant plurimi: & pauci sic ad eam sciendam parueniunt: vt dicit contra epistolam fundamenti. Hoc ergo modo mulierem non licet esse auditorem huius scientiae. Primo autem mod scilicet vt sciat quid credendum, & quod agendum tantum, iterum distinguendum, quod in hoc istrui potest dupliciter. Vno modo vt sciat homo ex ea quae saluti suae sunt necessaria: secundum statum suum sibi congruentia. Alio modo, vt cum hoc etiam sciat ex ea quae secundum statum suum ei sunt inconpetentia. Hoc secundo modo adhuc non licet mulierem esse auditorem huius scientiae: vt instruatur ex ea in illis quae scire eam non expedit secundum statum suum. Vnde doctor discretus debet mulieri proponere ex hac scientia solummodo: quae ei opus est scire: & expediens: & non vlteriora: etiam si ea discere velit: quia curiosae sunt ad sciendum mulieres quae eis scire non expedit. Hoc est Gl. eis prohibet super illud. i. Tim. ii. Mulier in silentio discat. Nihil ( inquitinterrogans discat quod ignorat. Quod ignorat dico scilicet ignorantia pariculosa ad salutem. de qua dicit Apostolus gnorans ignorabitur. Vnde multum fatue agunt qui mulieres vltra id quod decet & expedit eas scire ex hac scientia instruunt: & maxime qui eis occulta scripturae pandunt: & in vulgari sermone sacros libros eis transferunt ad legendum. Audire autem hanc scientiam ad sciendum ea quae sunt ei necessaria ad salutem: & expedientia secundum statum suum: bene licitum est mulieri: immo opportunum: sicut & cuilibet hominim. Sed tunc distinguendum est de audiendo hanc scientiam: quia autem contigit eam audire in lectione: qua series sacrae scripturae exponitur: vel in praedicatione: qua quod expediens est de sacra scriptura proponitur. Primo modo non licet omnino mulierem esse auditorem huius scientiae. tum quia in lectione proponuntur & exponuntur ardua & secreta scientiae quae non expedit mulierem audire. tum quia non licet mulierem hoc modo in publico discere. Secundum illud. i. Tim. ii. Mulier in silentio discat. Secundo mod scilicet in praedicatione tam publica quam priuata licet mulieri hanc scientiam audire: quia in praedicatione non sunt proponenda vlteriora: quam quae expediunt secundum communem statum saluti humanae. De hoc modo audiendi dicitur Deut. xxxi. Leges verba libri huius coram omni Israel: tam viris quam mulieribus: paruulis & aduenis: vt audientes discant & timeantu dominum: & custodiant impleantque omnes sermones legis huius. Quia si vlterius aliquid velit addiscere non debet publice praedicatorem interrogare: sed domi in secreto virum suum: vel quemcumque alium quid debet in hoc esse ei loco viri. Et hoc est quod dicit Apostopus. i. Corin. xiiii. Mulieres in ecclesia taceant. Si quid autem volunt discere viros suos interrogent. & hoc domi tantum: vt dicit Gl. Turpe autem est mulierem in ecclesia loqui. Gl. Quia contra disciplinam ecclesiasticam est.
⁋ Per dicta patet ad primum argumentum responsio. bene enim licet mulierem esse auditorem huius scientiae ad sciendum sibi necessaria: non alia: & hoc non lectione publica sed praedicatione siue publica: siue priuata.
⁋ Ad secundum: quod mulier est imperfecta sicut & vir respectu eorum quae sunt scienda ex hac scientia: Dicendum quod verum est: sed non est ita disposita: vt per notitiam eorum quae sunt huius scientiae perficiatur sicut vir, vt dictum est. Et ideo non permittitur ei vt studeat ad perficiendum se per notitiam huius scientiae in hac vita: nisi quatenus sufficit ei vt perueniat ad gloriam sempiternam: in qua perficietur omne quod imperfectum est hic.
On this page