Text List

Praeambulum

Praeambulum

Artic. &ll. de auditore Theologiae. Equitur de auditore sacrae scripturae: circa quem quaeruntur duo. Primum: qualis debet esse auditor huius scientiae. Secundum: quomodo poterit eam addiscere.

⁋ Circa primum vero quaeruntur octo. Primum: vtrum mulier possit esse auditor sacrae scripturae. Secundum: vtrum iuuenis. Tertium: vtrum homo peccator. Quartum: vtrum volens inhaerere naturali rationi. Quintum: vtrum non instructus in scientiis secularibus. Sextum: vtrum omnis homo debet esse auditor huius scientiae. Septimum: vtrum quilibet homo ad auditum eius est admittendus. Octauum: vtrum quilibet fidelis ad audiendum eam est admittendus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum