Quaestio 3
Quaestio 3
Utrum peccator possit esse auditor theologiae
CIrca tertium arguitur quod homo peccator debeat esse auditor huius scientiae. Primo sic. Aegroto maxime conpetit medicina. Mat. ix. Non est opus valentibus medicus: sed male habentibus. auditio huius scientiae est medicina contra morbum peccati. Sapes. xvi. Neque haerba neque malagma sanauit eos: sed sermo tuus domine qui sanat omnia. ergo &c.
⁋ Secundo sic. Ille debet maxime esse auditor huius scientiae, propter quem data est. Aliter enim frustra esset data propter ipsum. Data est autem principaliter propter peccatores. i. Timo. i. lustis non est lex posita: sed impiis & peccatoribus. ergo &c.
⁋ Contra est: quoniam magis debet esse idoneus auditor huius scientiae quam cuiuslibet se cularis. sed peccator passionum insecutor non est idoneus vt sit auditor scientiae ciuilis: sicut di cit philosophus. i. Ethic. ergo &c.
⁋ Dicendum secundum quod dictum est supra: quod ista scientia non solum docet ea quae sunt fidei: vt deum cognoscamus: sed etiam ea quae sunt vitae & morum: vt boni fiamus. Et ideo non solum requirit auditorem sibi conuenientem: vt consequatur finem scientiae in cognoscendo ea quae sunt fidei: sed etiam vt consequatur finem eius in agendo ea quae sunt vitae & morum. Ab vtroque autem horum in audiendo deficit malus & peccator: quia ex quo malus est: non agit quae sunt vitae & morum. & per hoc excaecatur ne cognoscere possit credenda quae dictant agenda. secundum quod dicit Chryso. super illud Mat. xxii. De resurrectione autem mortuorum non legistis. Putas ne (inquit) sacerdotes Saducaeo rum non legebant scripturas: sed cognoscere non poterant in eis: quia nolebant viuere digne deo. Talis enim est scriptura nolenti viuere secundum deum: quemadmodum si aliquis agricolae non habenti voluntatem pugnandi exponat bellicam disciplinam: aut econtra viro bellatori nolenti colere terras agri culturam exponat. si tota die audiat verba expositionis illius, nihil intelligere aut comprehendere potest: quia nec habet desiderium disciplinae illius. vbicumque enim fuerit desiderium hominis illic dirigitur & sensus ipsius. & ideo dicit super illud Mat. xxi. Interrogabo vos & ego. Caecitas spiritualis est malitia cordis. Sicut autem caecus non potest aspicere in splendorem luminis: Sic non potest intelligere homo malignus mysteria pietatis. luxta illud. In maliuolam animam &c. Malitia autem vt dicit philosophus. vii. Ethic. corrumpit principium per quod sit recta aestimatio de fine & eius quae sunt ad finem. Et ideo dicitur de peccatoribus. Sape. ii. Excaecauit eos malitia eorum: & nescierunt sacramenta dei. Hinc dicit Chryso. super illud Mat. vi. Nolite thesaurizare. Mentis confusione caecati non facile possunt ea quae sunt discenda percipere. Hinc dicit etiam philosophus. i. Ethico. de auditore scientiae ciuilis, quod multo fortius debet intelligi de auditore huius scientiaea. Passionum (inquit) secutor existens inaniter audiet & inutiliter. Inaniter id est sine vlla efficaci, inquantum deficit a fine huius scientiae: qui est tam credendorum quam operandorum cognitio. Inutiliter, inquantum finem intentum scientiae non consequitur: qui est operatio iuxta ea quae sunt cognita. Licet enim ista scientia principaliter sit speculatiua, docet tamen operanda. & ideo oportet cognitioni operationes apponere. Si autem neutrum sequatur, vani & frustra sunt sermones & auditus. Vnde dicit Conmentator super primum Ethic. Oportet auditorem si debet proprie & conuenienter audire, existe re extra passionum seruitutem. Etenim iuuenis non tantum propter aetatem non est proprius & conueniens auditor, quantum propter detentionem a passionibus: quoniam vinculo malarum cogitationum grauatus & ad terram aspiciens, ad bonum respicere non potest: scilicet neque in cognoscendo, neque in agendo. Veruntamen intelligendum est secundum Augustinum de doctrina christiana. Cum scientia ista medicina sit, qua subuenitur morbis humanarum voluntatum: & sicut dicit Chrysostomus super Matthaeum, Sicut medicina languenti corpori: sic verbum prodest animae aegrotanti: & sicut medicina corporalis dupliciter consideratur. Vno modo, vt est directiua siue con seruatiua sanitatis. Alio modo, vt est curatiua aegritudinis: Similiter & ista scientia. Primo modo auditor huius scientiae non potest esse nisi iustus: secundum quod dicit Chryso. super illud Mat. Videns lesus turbas ascendit in montemSuper modotem (inquit) sanctitatis ascendit qui vult audire pie tatis doctrinam, quoniam in via morum per hanc scientiam dirigi non potest: nisi qui in ea inuentus est. & sic istius scientiae auditus vtilis est solum iustis ad directionem in via morum & credendorum. Qui enim boni sunt ante auditum huius doctrinae ex fide & iudicio legis naturae & consuetudine bene operandi, non habendo. aliter regulam artificialem qua regulentur & mensurentur, per auditum sermonum huius scientiae habent regulam artificialem qua dirigantur in operandis & credendis: certificati ex sermonibus huius scientiae quae bene & quae non bene se habent. Et ideo dixit Dauid in psal in persona iusti. Vtinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. & statim subiungit de directione. Tunc non confundar cum perspexero in omnibus mandatis tuis. Glos. Qui autem in eis non perspicit: in quo errat nescit. Secundo modo scilicet inquantum est sicut medicina aegritudinis curatiua, hoc modo summe competit prauo & secutori passionum, siue senex sit siue iuuenis: quod sit auditor eius. secundum quod dicit Commentator super primum Ethic. Neque prauis omnino inutilis est. Si enim non confestin eis ex ipsa profectus obuiat: sed tamen cognoscentes in quanto malo depressi sunt: & quam longe sunt a meliori: nisi omnino sint sine intellectu, habebunt quendam appetitum ad directionem, & ita paulatim addentes forte perfecte ad melius transponentur. Videbitur enim inconveniens corpora a sua curatiua iuuari: Animas autem rationes habentes ex propria medicina non iuuari. Et ideo di cit Chrysostomus super illud Mat. vi. Lucerna corporis tui oculus tuus est. Te ad visum redire impossibile est: nisi prius didiceris: quomodo caecatus es. Quomodo ergo es caecatus: de mala concupiscentia quae pupillam mentis tuae, quasi malignus quidam humor influxit, densamque nebulam prorsus operata est. Sed & diminui atque dispergi hanc nebulam facile est, si radium doctrinae Christi voluerimus admittere. Et quid (inquit) mihi prodest huiusmodi audire vocem quam do concupiscentiae vinculis teneor astrictus: sed & ipsam concupiscentiam dissoluere maxime potest assiduus auditus. ldem in fine libri secundi. Et quid (ait) lucri est quando quis audit & non attendit adimplere quae dicta sunt: Non paruus est etiam ex ipso profectus auditu. Nam qui audit, & semetipsum saepe reprehendit: & altius ingemiscit, eo quandoque perueniet: vt studeat etiam adimplere quod didicit. Quia vero nec quia peccauit, cognoscit: quando a peccatis recedet: quando semetipsum culpabit: quando emendare conabitur: Cum vero ex auditu huius scientiae quia peccauit, cognouerit: tunc primo corrigere se poterit velle. secundum quod dicit Orige. super Exod. Cum parum quid agnitionis acceperit, tunc praecipue gestorum suorum tenebras videt: tunc errorum suorum caliginem sentit: vt extinguantur in eo primogenita Aegypti. Et hoc sit obseruando quae lex praecipit. Et ideo dicit Dauid in psal. In quo corrigit adolescentior viam suam: & rnmendet. In custodidemo ser mones tuos. Et philosophus in praedicamentis. Prauus ad meliores exercitationes deductus & doctrinas, vel modicum aliquod proficiet vt melior fiat. Si autem semper vel modicum crementum acceperit: palam quia aut perfecte mutabitur: aut satis multum crementum sumet. Veruntamen de malis & peccatoribus distinguendum. Aut enim omnino sunt indurati in malitia: vt non sit spes de eorum conuersione. aut spes de eis poterit haberi. De istis intelligenda sunt iam dicta. De primis autem dicendum quod omnino inutile est eis doctrinae huius auditores esse: quia ex auditu doctrinae detrahunt & deteriores fiunt. Vnde dominus Mat. iiii. Nolite sanctum dare canibus: neque margaritas mittere ante porcos. vbi dicit Chrysostomus. Canes, hic significant homines in impietate viuentes: spemque omni no conuersionis in melius non habentes: porci, in luto luxuriae iugiter commorantes: quos do- minus super huiusmodi doctrina pronunciat indignos. Eiunt quippe peiores postquam didicerint secreta: temerarii magis ea ignota reuerentur. Per haec patent in parte obiecta.
On this page