Text List

Quaestio 8

Quaestio 8

Utrum quilibet fidelis sit ad audiendum eam admittendus

CIrca. viii. arguitur quod quilibet fidelis ad auditum omnium quae sunt huius scientia: indifferenter est admittendus. Primo sic. Matthae. v. dicitur. Nemo accendit lucernam & ponit eam sub modio: sed super candelabrum, vt luceat: omnibus qui in domo sunt. Glos. in ecclesia vel in mundo. Lucerna secundum Glos. sacra est doctrina: quae in quolibet dicto suo lucerna est. iuxta illud Psal. Lucerna pedibus m. ver. tuum. Non autem posset omnibus lucere quae in domo sunt id est in fide ecclesiae: nisi omnes indifferenter ad auditum eius admitterentur. ergo &c.

⁋ Secundo sic. quilibet tenetur scire quae debet obseruare: sed quaecunque dicta sacrae scripturae: tam in credendis quam in agendis quilibet fidelis debet obseruare: secundum illud Matth. v. Qui soluerit vnum de mandatis istis minimis: minimus vocabitur in regno caelorum. Glos. vel non agendo vel non credendo ergo quilibet tenetur illa scire: sed non posset ea scire, nisi audiendo. Ro. viii. Quomodo credent si non audiant: ergo &c.

⁋ In oppositum videtur esse illud. i. Corinth. ii. Non iudicaui me scire aliquid in ter vos: nisi lesum Christum: & hunc crucifixum. sapientiam autem loquimur inter perfectos. & sequitur ca. iii. Ego autem fratres non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus. hoc autem vt videtur non fecit nisi quia sciuit aliqua quae decet docere illos & non istos. ergo &c.

⁋ Dicendum ad hoc, quod quaestio ista eadem est cum illa quam mouet Augustinus super Ioan. parte. ii. ser. xx. exponendo illud Ioan. xvii. Adhuc multa habeo vobis dicere quae non potestis portare modo. Est autem quaestio illa: Vtrum spirituales homines habeant aliquid in doctrina quod carnalibus taceant: & spiritualibus dicant: & persuadet ad partem negatiuam: quia vt dicit: si diceremus eos aliqua talia habere: cauendum & timendum est ne sub hac occasione in occultis nesaria doceantur spiritualium nomine: velut ea quae carnales capere non possunt. Persuadet autem in oppositum ex dicto Apostolii. i Corinth. ii. iuxta argumentum vltimum iam inductum. cui persuasioni etiam aperte videtur consentire Augustinus iiii. de doctrina christina dicens sic. Sunt quaedam quae vi sua non intelliguntur: aut vix quantolibet, & quantumlibet, quamuis planissime dicentis versentur eloquio: quae in populi audientiam vel raro si aliquid vrget: vel nunquam omnino mittenda sunt. Ne ergo in quaestione hac dictorum Augustinu ni aliqua controuersia permaneat: distinguendum est: quod ea quae sunt sacrae scripturae in audientiam fidelium dupliciter possunt proponi. Vno modo in simplici dicto secundum seriem scripturae: vt audiens solummodo ex ipso simplici dicto instruatur quid credere debeat. Alio vero modo possunt proponi in expositione profunda: vt audiens intellectum credendorum percipiat. Primo modo pro ponendi nihil est in sacra scriptura quod spiritualibus debet dici, & carnalibus abscondi. Nihil enim est in tota scriptura quo instrui non possit paruulus: saltem quo ad superficien literae: quia vt dicit bea tus Gregor. in prolog. Moral. Diuinus sermo sicut mysteriis prudentes exercet: sic plerunque sima plices superficie refouet: habet in publico vnde paruulos nutriat: seruat in secreto vnde mentes subtilium in admiratione suspendat, quasi quidam quippe fluuius (vt ita dixerim) planus & altus: in quo & agnus ambulat: & elephas natat. Quae sic loquitur (vt ait Augutinus v. super Gen. ) vt altitudine superbos irrideat: profunditate attentos terreat: veritate magnos pascat: affabilitate paruulos nutriat. Hoc ergo modo proponendi nihil est in sacra scriptura: ad cuius audientiam tam in praedicatione quam in lectione omnes fideles indifferenter non sunt admittendi. Loquendo autem de secundo modo proponendi, bene sunt aliqua quae profunda expositione spiritualibus dici possunt: & carnalibus abscondi. De quibus loquitur Augustinus in dicto libro. iiii. de doctrina christiana secundum quod de hoc erit sermo inferius: vbi dubitabitur quibus exponenda sit sacra scriptura.

⁋ Per haec patent obiecta. quod enim arguitur primo: Nemo accendit lucernam &c. Dicendum quod lucerna sacrae scripturae omnibus debet lucere fidelibus & nulli abscondi: quo ad eius simplicem sermonem: etiam quo ad eius simplicem expositionem: vt infra dicetur. Quo tamen ad subtilem & profundam expositionem quam simplices capere non possunt, bene potest, & debet eis in pluribus locis abditis abscondi: vt infra dicetur. & ita nec debent ad huiusmodi dictorum sacrae scripturae audientiam admitti.

⁋ Ad secundum quod quilibet fidelis quaelibet dicta sacrae scripturae tam in agendis quam in credendis debet obseruare: ergo omnia audire: Dicendum quod verum est, quo ad agenda & credenda in generali, quantum ei sufficiat vt nulli praecepto diuinae legis contrarium agat aut discordet. Quia tamen singula eius dicta expresse, & in particulari discernat & intelligat siue in agendis siue in credendis: hoc non oportet. Et ideo non oportet vt ad audientiam multorum dictorum sacrae scripturae quo ad profundas eorum expositiones admittatur: nihil tamen est in ea, cuius simplex dictum cuiquam, tam sit simplex fidelis, occultari oportet. Nihil enim continet pertinens ad agenda vel credenda: in quibus ex superficie literae quantum sibi sufficit instrui quantuncunque simplex sit non possit.

⁋ Ad argumentum in oppositum ex dicto apostoli: quod non potuit loqui carnalibus sicut spiritualibus: Dicendum quod hoc verum est: non quia aliqua locutus sit spiritualibus quae non erant dicenda carnalibus: sed quia eandem doctrinam ab ipso vtrisque simul propositam quilibet eorum intellexit secundum modum suum: & id quod carnalis apprehendit literaliter & carnaliter: spiritualis apprehendit spiritualiter. Quoniam sicut dicit Augustinus Caro Christin, mors, & vulnera non eodem modo a carnalibus: quo a spiritualibus cogitantur: & illis lac est: istis vero cibus. Quod etsi isti non audiunt amplius, amplius tamen intelligunt: & sic non aequaliter mente ab eis percipitur: etiam quod fide pariter ab vtrisque recipitur. Inde enim est quod praedicatus est Christus crucifixus ab apostolis, ludaeis quid dem scandalum, gentibus autem stultitia: ipsis autem vocatis ludaeis & graecis dei virtus & dei sapientia: vt dicitur. i. Corinth. i. Sed carnalibus paruulis id tantum credendo tenentibus, spiritualibus capacioribus id etiam intelligendo cernentibus. Illis ergo erat tanquam lacteus potus: istis tanquam solidus cibus: non quia isti hoc aliter in populis: illi aliter in cubilibus cognouerunt: sed quod eodem modo vtrisque cum palam diceretur audiebant, pro suo modo quique capiebant. Hoc igitur cognito secundum quod concludit Augustinus nulla videtur esse necessitas: vt aliqua secreta doctrinae doceantur, & abscondantur fidelibus & paruulis, seorsum dicenda maioribus. Et ideo fatendum quod dixit Apostolus. Non potui vobis loqui quasi spiritualibus: sed quasi carnalibus, quia hoc ipsum: quod non iudicauit se scire nisi lesum Christum, & hunc crucifixum: ipsis non potuit loqui quasi spiritualibus: quia id sicut spirituales capere non valebant. Quicunque autem inter eos spirituales erant, id quod illi tanquam carnales audiebant, spirituali intelligentia capiebant. Vt sic intelligatur dictum quod ait Apost. Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, quasi dicat: non potuistis quasi spirituales reci- pere: sed quasi carnales. Ex quo sit vt dicit Augustinus vt spirituales ista carnalibus non omnino taceant propter catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est. Non tamen sic desudant: vt volentes eos perducere ad intelligentiam non capiant. facilius enim fastidiri facerent in veritate sermonem, quam in sermone percipi veritatem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8