Quaestio 7
Quaestio 7
Utrum quilibet homo ad auditum eius admittendus sit
CIrca. vii. arguitur quod quilibet homo indifferenter ad auditum huius scientiae admitti debet. Primo sic. Misericordia ad omnes indifferenter extendenda est tam bonos quam malos. Matth. v. dicitur. Diligite inimicos vestros: benefacite his qui ode tunt vos: vt sitis si pis v. qui in caelis est: qui solem suum facit oriri super bonos & malos, & pluit super iustos & iniustos. sed proponere in auditum aliorum sacram scripturam est opus misericordiae: quia non in solo pane viuit homo: sed in omni verbo quod procedit de ore dei. Deut. viii. ergo sacra scriptura in auditum omnium est proponem da: & ita ad eius auditum omnes indifferenter debent admitti.
⁋ Secundo sic. Matth. xiii. Simile est reg. cae. sagenae missae in mari: & ex omni genere piscium congreganti. Glos. Euangelica praedicatio, quae omnes ad veniam vocat, omnis generis homines. hoc autem non faceret nisi omnes ad suam audientiam admitteret. ergo &c.
⁋ Contra est illud Matt. vii. Nolite sanctum dare canibus: neque marg. mittere ante porcos. Gloss. Verbum praedicationis sicut periculosum est abscondere: ita periculosum est canibus dare. per quos quoddam genus hominum intelligitur, non ergo omnes sunt ad eius auditum admittendi.
⁋ Dicendum ad hoc: quod cum sacra scriptura tradita sit non pro salute vnius generis hominum tantum: sed pro salute totius orbis: vt dicit Gloss. super illud Matth. v. Vos estis sal terrae: ab initio omnibus est proponenda, & bonis & malis: & in hoc nulla debet esse distinctio: vt nemo manens in infidelitate, aut errore pro defectu eius se possit excusare, quia loananem, xv. dicitur. Si non venissem, & locutus eis non fuissem peccatum non haberent. Nunc autem excusationem non habent de peccato suo. Aoio x. dicitur. Quomodo credent ei quem non audierunt: quasi dicat nullo modo. Et tamen vt dicitur ibidem, non omnes obediunt euangelio: licet omnes audierunt. secundum quod continuo sequitur. Nunquid non audierunt: & quidem In omnem terram exi. so. eorum: & in fi. or. ter. ver. eorum. secundum quod praeceperat eis Christus. Matth. xxiiii. Et quidem praedicabitur hoc euangelium in vni uerso mundo: in testimonium omnibus gentibus. Ab initio ergo antequam constat de obstinatione & rebellione alicuius contra veritatem euangelii, nemo excludendus est ab auditu huius scientiae: neque in lectione neque in praedicatione. Sed quia post auditum non omnes obediunt euangelio: sed aliqui inimici eius fiunt, & rebelles, & impugnatores eius post eius auditum: quos dominus signauit nomine canum & porcorum: secundum quod dicit Gloss. Matth. vii. Canes sunt qui oblatrant: & quod integrum est dilacerant: porci vero vilipendunt & conculcant: Quicunque tales inuenti fuerint ad auditum huius scientiae non sunt admittendi: sed praecludendi: & est eis sacrae scripturae litera penitus occultanda & subtrahenda: & solis beniuolis proponenda: quousque & ipsi rebelles beniuoli si ant: & digni quid ad eius auditum admittantur. secundum quod dicitur Matt. xv. Non est bonum sumere panem filiorum & dare canibus. Glos. Canina rabie latrantibus. Vnde & Christus omnibus claram doctrinam primo proposuit: sed postquam multi ex scribis & Pharissaeis & turbis rebelles erant doctrinam eius impugnantes, statim incepit eis doctrinam suam abscondere, & in parabolis loq. Et licet consequenter talibus ea quae sunt sacrae scripturae debent abscondi: tamen maxime debent eis abscondi illa preciosa in quibus latent profunda mysteria: clara autem & viliora quandoque eis proponi possunt. secundum quod dicit Glos. Matthia. vii. Talibus mystica non sunt aperienda: sed velo tegenda sunt sancta sanctorum: apertiora vero & quasi viliora dici possunt. Sed si desinunt esse canes latrantes: & fiunt catuli obedientes: dandum est eis: secundum quod respondit mulier Chananaea Christo in persona gentium dicens. Etiam domine. Gloss. Verum est scilicet quod non est bonum dare canibus: catellis tamen licitum est. & ideo consequenter adiugit: Nam & catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. vbi dicit Gloss. Sub per sona mulieris mira fides ecclesiae: & patientia, & humilitas praedicatur. Eides: qua credit: patientia qua perstat: humilitas: qua se non canibus sed catulis comparat. Mensa est sacra scriptura: dominorum, ludaeorum: quibus scriptura primo loco apposita est: catuli, gentiles homines paruuli: quia scripturae subditi, de qua edunt. Et ideo Apostoli. ludaeos obstinatos relinquentes sacram scripturam transtulerunt ad gentes: secundum quod legitur Actu. xiii. Vniuersa ciuitas convenit audire verbum dei. Videntes autem turbas ludaei repleti sunt aelo: & contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes. Tunc constanter Paulus & Barnabas dixerunt. Vobis oportebat primum loqui verbum dei: sed quam do repulistis istud, & indignos vos iudicastis aeternae vitae: ecce conuertimur ad gentes. sic enim no bis praecepit dominus. Et impletum est illud. Matt. xiii. Qui habet dabitur ei. Glos. Qui habet verbi amorem, dabitur ei sensus intelligendi, & abundabit intelligentia. Qui autem non habet. Glos. amo rem verbi. Et quod habet. Glos. vel naturali igenio, vel studio literarum. Auferetur ab eo. Multo ergo magis & exterior scriptura, quia vt dicit alia Gloss. nulla pars sapientiae dulcedine gaudebit. Est autem talibus sacra scriptura omnino auferenda: quia vt dicit Chryso. si eam discant geminum est inde damnum: cum certe & ipsi nihil fructificent inde: immo magis magisque laedantur: & ecclesiae negocia atque pericula mille commoueant: secundum quod infra exponemus in quaestione: an omnibus indifferenter debeat ista scriptura exponi. Vnde & tempore Antichristi: quando fere omnes obstinati erunt & rebelles lumini ac veritati sacrae scripturae, auditus huius scientiae & publica lectione & praedicatione omnino subtrahetur. secundum quod dicitur Amos. viii. Ecce dies veniunt dicit dominus: & mittam famen in terram: non famen panis, neque sitim aquae: sed audiendi verbum dei. Glos. Mittet dominus in eis qui terrena sapiunt, famen audiendi verbum dei: quando propter peccata deficit doctrina in ecclesiis.
⁋ Ad illud quod arguitur primo in oppositum: quod opus misericordiae debet exerceri indifferenter ad omnes: Dicendum quod duplex est misericordia: quaedam corporalis quam facimus de nostro: quaedam spiritualis quam dispensamus de eis quae sunt dei. secundum quod distinguit Chryso. super illud Matth. vii. Nolite sanctum dare canibus. In primo misericordia facienda est ad omnes pro tempore & loco. In secundo autem nequaquam nisi ad dignos. secundum quod etiam deus ad cuius exemplum Christus nos voluit esse misericordes, materialia beneficia praestat bonis & malis: dignis & indignis: non autem spiritualia nisi dignis & bonis solum. Non enim vt ait Chryso. dicit scriptura: qui spiritum sanctum iubet descendere super gratos & ingratos: sicut Qui pluit super iustos & iniustos: & facit oriri solem suum super bonos & malos. Propter quod in vestris estote simplices & benigni: in eis autem quae dei sunt prudentes & cauti.
⁋ Ad secundum de sagena: Dicendum quod sicut sagena materialis congregat de omni genere piscium: capiens secundum Gloss, quicquid incidit bonos & malos: quos trahit ad littus: sic ab initio auditus huius scientiae & praedicatione & lectione omnibus est concedendus & nulli denegandus: siue sint boni siue mali: dum tamen stent absconditi sine rebellione & contradictione sacrae scripturae, quibus tamen postquam facti sunt rebelles ei & obstinati contra veritatem: bene est auditus eius omnino denegandus. In apertis enim bene iudicat ecclesia & separat in praesenti bonos a malis: & a conmunicatione sacramentorum omnium & beneficiorum ecclesiae, licet non in occultis.
On this page