Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum theologia possit addisci ab homine

CIrca primum arguitur quod haec scientia non possit disci ab homine. Primo sic: addiscens debet habere aliquid notitiae eius quod debet addiscere: vt patet ex praedetermina tis. sed homo de se ante addiscere nihil habet huius scientiae: quoniam est omnino su pernaturalis: vt infra videbitur. ergo &c.

⁋ Secundo sic: si id quod magis natum est sciri ab homine non potest sciri ab ipso per aliquam operationem eius: sed solo munere diuino: neque id quod minus natum est sciri ab ipso. sed in omni scientia principia magis nata sunt sciri ab homine & a quocumque sciente naturaliter: quam ea quae sunt post principia: quia ea quae sunt post principia nata sunt cognosci per principia. sed principia prima huius scientiae scilicet prima credibilia, non possunt sciri ab homine aliqua eius operatione: sed solo diuino munere: non ergo potest homo ea addiscere. Non autem addisceret hanc scientiam nisi illa discendo. ergo &c.

⁋ Contra est illud quod dicitur Deut. v. Audi lfrael cerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus tuis hodie: discite ea, & ope complete. discere autem illa est discere hanc scientiam. ergo &c.

⁋ Item Dauid in Psal. dicit. Didici iudicia iustitiae tuae.

⁋ Dicendum ad hoc quod discere nihil aliud est: quam ex iam cognito studio & inuestigatione vel per se: vel ex alterius admonitione ad vlteriora cognoscenda procedere: secundum quod habitum est ex supra determinatis. Prima autem cognita in hac scientia fidei sunt articuli primi, qui statim cum proponuntur habenti lumen fidei, ipso lumine cognoscuntur esse vera: vt ratio assentiat eorum veri tati. sicut cum, proponuntur prima principia scientiarum speculatiuarum statim cognoscuntur esse vera in lumine naturalis rationis. Si ergo possibile sit hominem discere hanc scientiam: cuius prima principia sunt credendorum articuli: discere eam est ex illis primo cognitis in lumine fidei: vel ex auditu: vel ex diuina inspiratione, posteriorum cognitionem studio: vel per se: vel alterius instructione inuesti gare. Et tunc iuxta opinionem illorum qui dicebant quod non esset studendum inuestigationi sacrae scripturae: sed eius intellectus diuino munere esset expectandus: Dicendum esset: quod homo non posset aut non deberet studio suo addiscere istam scientiam: sed solo diuino munere eius notitiam expectare. Sed horum opinio sufficienter improbata est supra in quaestione tertia: de studio hominis ad sciendum. Vnde secundum modum quo ibi concessum est quod studendum est homini ad inuestigandum scibilia super scientias philosophicas: quae principaliter pertinent ad istam scientiam: secundum eundem modum dicendum est hic quod possibile est hominem addiscere hanc scientiam ad illorum notitiam quae sunt super philosophiam nostro studio inuestigandam: & hoc ideo: quia appetitus quo homo studio horum & inuestigationi intendit, non est ponendus esse frustra: frustra autem esset nisi homo per ipsum scientiam istam addiscere posset.

⁋ Ad primum in oppositum quod homo de se nihil habet huius scientiae: Dicendum quod verum est ex naturali cognitione. Sed ex lumine fidei, assentit primis articulis fidei: antequam aliquid po terit huius scientiae addiscere: vt statim videbitur: & illis sic cognitis potest vlteriora inuestigare: vel ipsorum intellectui studere: & sic ea quae sunt huius scientiae addiscere: vt dictum est supra.

⁋ Ad secundum quod homo prima credibilia non potest scire opere suo: Dicendum quod verum est in puris naturalibus constitutus: adiutus tamen dono gratiae fidei opere intellectus ipsis assentit. Et consimiliter bene verum est quod ex puris naturalibus opere rationis non posset istam scientiam addisce re: adiutus tamen lumine fidei manuduci potest ad vlteriora credibilia inuestiganda: vel ad iam credita intelligenda: vt infra dicetur.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1